Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

6 6 LIBER IV. tanta est inter se earum sympathia, ut se mutuo ad proprias actiones permoveant. Quare si qua sit ab

imaginatione propriorum corporum noxa,nequaqua fascinatio naturalis,& voluntaria, sed Leso ac

cidentalis habeda est ex iudicij prauitate,animique

vitiorum & symptomatum vehementia, ut amoris, Odij, inuidiae, moeroris: a quibus caloris natiui substantia vel dissoluitur, vel inflammatur, vel extin guitur, quae cum sit functionum omnium animae communissimum instrumentum: inde morbus & sanitas consequuntur. Alienum quoque corpus ab imaginatione alterius alterari non posse explosis quorumdam Platonicorum sententiis contrariis,deinceps docebitur.Nam neque via caussa effectricer neque vi ab

idea dc exemplari hoc fit: illa enim sit aut potentia ipsa, aut res imaginata , aut imaginandi actus oportet. At enim potentia no agit per se quicquam,nec movet per se, & sine specie imaginabili, sicuti nec oculus clausus sine visti obiecto. Rursus non est species imaginata, cum res vlla omninbnon sit,sed rei potius signu,simulachris, spectrumque,quod rem tantum externa,cuius signum & vrubra est, significare potest,siquidem nihil supra naturam suam & essentiam agere potest. Quod si ima, bginabilis rei species realis, forma rei imaginati fingatur , eam quoque a sensibus ipsis de subiecti potentia excitari, educique contra veritatem fingendum erit.Neque enim formae reales maximarum, infinitarum , & contrariarum rerum, aut per exiguam pupillam prouehi ad crystallinum humorem, in eoque simul eonsidere possint, quod eas cum suo stibiecto extendi conualiique Aristo t. disputet.

692쪽

DE MALEFICII S. 6M disputet .Ideoque species illae imaginabiles, clarioribus philosophis recte vocantur intentionales& notionales formae, quod ab illis ad rerum externarum & imaginatarum notitiam animus producatur. Nec enim credendum saxum , lignum, aurumve, aut realem eorum formam imaginan iis cercbrum subire. quomodo enim idipsum protinus aureum, saxeum, aut ligneum fieri cogitabitur P aut medici caput aegritudines meditantis illico aegrum , cum praesertim a re inEorporea,

qualis est obiecti sensibilis imago, corpus solidum, & per se subsistens effingi absurdissimum

auditu,dictuque sit. Quare imaginabiles species , alieni corporis motrices non esse constat , cum alterius animae nullo modo offerri posse antea probatum sit, &paulo post breuiter probandum. Actus aute imaginandi minus potest alienum corpus permutare : nam unius agentis & patientis una est actio numero,scuti sensus & rei sensibilis sensio. ita iiDaginatricis facultatis, & imaginis. At imago imaginabilis refert tantum rei naturam, cuius est: Quare & imaginandi actus. Cum enim illa circa duo obiectorum genera versetur: unum eorum quae sunt singulorum sensuum propria, alterum communium , Ut figurae , magnitudinis, numeri , non decipitur ab utrisque imaginatio, nisi aut sensus vitiati sint: aut medium sit inc-ptum. Hinc baculus rectus intra aquam cernitur obliquus , aut distantiora obiecta , minora. Hine ob coeli distantiam videntur stellae paruae:& immota littora,mobilia. Deinde omnis actio fit per contactum: at ima-

693쪽

LIBER IV. ginatio manet in imaginante , sicut visio Invidente et ergo extra imaginantem mutare corpus nullum potest. Alias auditio mea esset auditio alterius.

Huc accedit , quod ut res sensibilis non mutatur a sensu patiente potius & recipiente, quam agente; sic neque res imaginata ab imaginandi actu recipiente sensibilium simulachra& intellectui ob 1iciente mutari nullo modo poteli. Alias res omnes essent tales quales cogitarentur; & ex sola sapientiae cogitatione, sine studio, labore, multum sape

Praeterea omne agens contrarium est patienti, vel formaliter ut calidum frigido, & reliqua omnia quorum est mutua inter se actio , passioque: vel potentialiter , ut frigori lux, quae calorem excitat. At neutra contrarietas inter species imaginabiles, & res imaginatas intercedit; non formalis, species enim sunt simplices, res fascinandae sunt compositae, ideoque non in eadem communicant materia non etiam potentialis, quia specios imaginabiles a corpore imaginantis migrare in alium nullo modo possunt. , Rursus maior vis est agentis in propinquum quam in distans contrarium salias infinitae essent actiones Ergo imaginantem potius , quam distantem aliquem imaginatio fasci

naret.

Insuper agens & patiens debent communicare in materia.Iam si species imaginabiles cum corpore fascinando communicent , ab illo vicissim fascinabuntur ; si vero non communicent , non

agent in illud, neque fascinabunt. Item omnis actio

694쪽

DE MALEFICII S. 6 actio est aut formatis,ut ignis calefactio: ut potentialis , uti seminis procreatio .' aut in eminentia, ut solis in res omnes sublunares e atqui specierum imaginabilium nulla huiusnodi est actio, visque ad agendum in res externas et quapropter nec casfascinant. Denique certior est ars imaginatione vaga , &instabilit at ars agere non potest sine instrumentis, imo ne corpora quidem coelestia sine motu & lumine. Ergo imaginatio sine instrumentis , quae nulla omnino esse probauimus , cor pus externum nullo modo permovebit. Aristot. sane libr. de motu animal. cap. 7. Sensus alterat inquit imaginatio ,&intellectus. Verumtamen, quo ad sensus, alterant quidem corpora propria gustus,&tactus:a quibus reales species obiecto rualitioni,& vitae necessariae excipiuntur. cui Vterque sensus praecipue, sicuti& olfactus inseruit. Visus autem &auditus,qui cognitioni soli serui ut, intentionales tantum rerum species recipiunt, quae corpora non alterant.Imaginatio autem & intellectus per accidens alterare potest, quatenus species rerum tristium, vel iucundarum tractat, unde appetitus,caloris& spiritus motus varij cocitantur, cuius propria alteratio est. Quod si imaginatio res alteraret , res ipsa esset intus , quam temere foris prosequatur aut fugiat imaginans homo : essetque omnis auarus Midas quidam totus aureus : ob vehementem auri sitim & imaginatio

nem a

Falsae sunt igitur alienorum corporum a lamia rum , magorumque imaginatione , quae vulgo creduntur alterationes.&fascinationes: salsaque eo-

695쪽

6 8 LIBER IV. rumdem producta testimonia. Quorum primum est medicorum erga salutem ggrotantium potentiar non enim aegris vehemens medicorum desiderium, sed eximia quaedam potius opinio de eorumdem fide,industria, & bcne uolentia aegris salutem conciliati dum eorumdem remediis libentius utuntur, de consiliis obsequuntur: vel certe excitatus Optima spe calor nativus humores noxios validius percoquit, expellitque. Falsum quoq;est alteruargumentu de similitudine liberorum, in sexu &'facie cu imaginationibus matrum, siquidem illa quae sexus est, e seminis temperie , quae vero faciei, ex eiusdem propriettate fere semper oritur.Inde fit ut carcs foeminae similes

patribus quos nunquam conspexerunt.& pleraeque bene oculatae auis,atauis,& proauis liberos enitantur similes non vultu tantum, sed moribus etiam, colore, odioque,& amore qu*rumdam ciborum,uti vini,casti,tactis. Quod si quando ab attenta longaque matris cogitatione alienus character sce- tui inuritur non tamen propterea extra matris corpus inustus videtur , cum eodem spiritu

foeta , scelusque fruantur , & iisdem facultatibus

sustineantur.

Simile est apud Gal. lib. de theriaca ad Pison. e-1Dinae Romanae exemplum ex deformi patre formosissimum puerum ob diutinum picturae pulchrae intuitum, enixq.Simile est in eadem gento foemii ς alterius ex albo patre sthiope parientis. Simile est in Bibliisillud de grege Iacob ex albo,&viridi colore variegato, ob virgarum similiu intuitum potionis& coitus tempore. Simile denique svit apud AEgyptios de boue maculis albis candentibus insigni, quem

696쪽

DE MALEF CII s. 6 49 quem illi Apis nomine tanquam propitiumDeum colebant, Augustin. libi8. de civit. Dei authorc. Censet autem Idus vir ille vaccae coeunti , concipientique effigiem talcm si in i lis propagandae prolis caussa,vt idololatriae occasio estit,obtrudi a dae

mone consecuisse.

Nimirum imaginatio , & procreatio variarum quidem animae facultatum sentientis & naturalis partiumque diuersarum scerebri & genitalium sed Iamen unius animae, eius iemquc subiecti iunctiones sunt ; ideoque propriis actionibus &passionibus mutuas operas conferunt, suaque instrumenta ad agendum inuicem exsuscitant. Hinc alio scitante, meiente, lugente, ridente, oscitamus, metimus, Iugemus, ridemus : sicuti bibente alio &comedente esurimus & sitimus. Hinc praestantis mulieris formae cogitatione, tentigo, sicuti semine redundante libido accenditur. Anima autem sensitiva corporis commercio nunquam carere, nil, ique si1ne illius ope agere pative potest scum anima rationalis sola mutra comprehendat & iudicet singularia , di coniuncta ideoque non anima bouis , sed bos ipse sentit.

Porro sentiens & cognoscens ipsa anima dum rerum omnium species una cum corpore concipit,

fit quodammodo omnia; sicuti corpus ipsum quodammodo simile ei quod cognoscitur, idque secundum partes etiam corporeas, non tamen corporaliter,&qua materiales sunt neque enim oves aspicietes variegatas virgas variegatet cernentibus videbatur sed formaliter suo spiritualiter, utque sunt instrumenta sensuum quibus cognoscit. Itaque cum animal actu cognoscens formaliter

697쪽

6so LIBER IV. fit simile ei Quod cognoscitur et quod autem gignit 1ibi simile reponat ; sane qRod cogitat & generat simul,aliquid ei simile quod cogitatur gignere potest. Haec autem impressio imaginationis in edendo scetu multo magis ipso coitus feruo re,& libidinis aestu , quam conformationis accidit, cum generator sibi simile generet , non qui fuit, aut suturus est, sed qui nunc est. Neque enim in toto coitu ita impediti sunt iacultates omnes, quin imaginatrix sedulo aliquid apprehendat, sed in ipsa tantum seminis emissione languente

fit tamen ut ipso conformationis tempore grauidae matres rerum quas execratae sunt, formidarunt, aut vehementius appetiuerunt notis, foetus suos insigniant. Quare absurdum etiam est gallinarum exemplum pullos similes coloribus obiectorum pannorum excludentium t illae enim incubantes non formam uis , sed foecunditatem largiuntur excitato calore natiuo : ideoque ex variarum volucrium ouis pullos varii generis excludunt. Eadem vis moderati caloris in sornace. Eadem ratione cuniculi& pulli colorem mutant, si capite foeminae velatis pannis eoloratis ipsa a mare ineatur. Est autem imaginationis vis maxima,cum V terque parentum eidem cogitationi vacat: praesertim matutino tempore, cum cibo M senii ne per cibum coa cocto corpus alacrius & ro istius, & cerebrum absumptis vaporibus vacuum est. Matutinum enim tempus verno I meridianum, aestiuod vespertinum autumnali; nocturnum hye-

mali simile.H c enim diei partitio &anni ex duplici solis motu est,ex proprio,&eo qui raptus dicitur. Hactenus

698쪽

DE MALEFICII S.

Hactenus Lamiarum, Magorumque instrumentum unum conuulssem Omnino eit , omnisque fascinatoria facultas facinorosie eorum imaginationi Peripatetica dii putatione nostra adempta est. Quam si veram esse fatemur, vi sine dubio vera est, falce quoque sint oportet humanorum corporum in brutorum, & plantarum corpora, ut

Vlysis sociorum in sues; Moeris in lupum; Apuleij in asinum ρ, D. Augustini viatorum in asinos;

Actaeonis in ceruum : Ius in vaccam; Calystus inissam ; Hecubae in catulam ', denique complures aliae poetarum versibus celebratae metamompho ses. Nam si propriis officiis & muneribus animalium corpora , partesque singulae conuenientem figurae, magnitudinis , & temperiei apparatum sortitae sunt; sine quo delirent, & insaniant, nihilque omnino, aut nisi peruerse agant ἱ quomodo

in lupino, canino, asinino, aliorumque brutorum corpore anima humana ratiocineturὸ Neque enim animae ipsius in belluinam mutatio magicia artibus& incantamentis affingenda est; Haec Dei unius singulari & absolutae potentiae,qua rerum naturas i uertit, non tamen ordinariae propria est', victim Nabuchodonosor regem in bovem: Loth uxorem in salis statuam commutauit.

Quare si quibus propriae formae mutatio vn- qua in persuasa sit, istorum mentis error suit ab aegritudine aliqua melancholi ea perturbatae ; ut Lycanthroporum , & rabiosorum; ex quibus illi quod se lupos putent, hominum consuetudinem fugiunt , sylixas , & speluncas prosequuntur; obuios denique homines, & pecora dilacerant.

699쪽

LIBER IR. Tales sunt apud Septcntrionales populos permulti r hi canum more mordent , latrantque , tam etsi eorum species externae a naturalibus,&pi istinis non degenerarint.

Quod si sanis etiam, neque desipientibus conuem so eiusmodi foris videatur,daemonii istae sunt praesti giat, fraudes, & ludificatio lamiis, magisque singulariter expetita: ut sub alienis, catorum, canumque& aliorum brutorum formis possint impune saluti humanae insidiari. Reliquae metamorphoses,quae leguntur,commeta sunt aut fabulosissima,aut certe allegorica ad hominum insipientium & improborum bellu in os mores carpendum. Fuit enim quoddam philosophandi genus cum per fictas fabulas aliud significarent antiqui: quo usi sunt Esopus , Cyprius Lub cus, inultique tum poetae,ium philosophi. H c tamen a posteris incaute,nimiumq; simpliciter accepta sunt,quasi sine ulla figura vulgaretur. Ainc creditum a multis est Castori eam insitam esse natura, ut sibi restes praecidat, ut illis insequentes venatores proiectis, incolumis euadat: Λ serpentibus

ut aures sibi obturent,ne vocem incantatoris exat

diant: sed potitisCastoris nomine homo prudens significatur, qui imminente naufragio, fortunarum 1uarum omnium iacturam facit spontaneam. Et serpentum nomine homines designantur intcmperantes, qui salubria vitae sanctioris consilia repudienta Hinc denique fortasse etiam Pythagoreorum metempsychosiis orta est, ut homines metu territi animarum suarum migrationis in vilissima quaedam bruta, iustam , piamque dc innocentem vitam

700쪽

DE MALEFICII s. ε 3 tam colerent.

Defas inatrice magoram visione. SEcundum Magorum instrumentum est visus: cum enim Oculi ministri sint animi r inuidi, ocmalefici radijs suis & spiritib. vitiosa qualitate imbutis obuia hominum, brutorum,& plantaru cor pora posse fascinare putantur.Talem scribunt vilione tu fuisse mulierum Ponticarum, quibus in altero oculo duplex pupilla fuit, aut figura equi impressa: quarum etiam corpora immersabilia suisse proditum est. Hac oculorum via batilisco aspectos ho- mines necari: a gallo gallinaceo leonem terreri, &ab aricte elephantem: a lupo rabiem contrahi: a testudine oua foueri & pullos excludi: a menstruosa muliere speculum inquinari:ab aue galgulo auriginem sanari: ab ophthalmico sanu infici ab aspectu formosae mulieris insanum amorem accendi credunt,ut Phyllidis ergaDemophoontem filiumThesei : ut Iphidis erga Anaxaretam: Byblidos erga fratrem: ut Antiochi regij fiiij erga nouercam Stra

to nicem.

Sed haec omnia facile est refutare: & fascinatione visoriam mxempla proposita. Primum enim visus non ut videndi facultas , neque vivisoriae facultatis actio, neque denique ut obiectum l. color, sa-scinare quemquam potest. Colorem enim in se recipit: vel eius imaginem , a quo illustr ori , nimisque fulgido laeditur potius quam laedat. Viso amem, actio manens tantum quamdiu sit : ubi desinit fieri desinit esse , neque in aliud corpus

transit quod fascinet : sacultas quoque visoria si

SEARCH

MENU NAVIGATION