Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

activa fingatur, species visites in seipsa reconditisin passua, colores obiectos recipit , non ait rat. Quare externum corpus non fascinat visio. Deinde visio nulla radiorum S spirituum emissione in rem videndam constat. Sic enim in tenebris , ut in luce vasilia viderentur obiecta, sufficiente ad hoc oculi luce interiori: neque Oculus membranis egeret ad spirituum ex itum cohibendum , neque vic na magis quam distantia cernerentur , aut celerius, quia virisque lux interna oculi aequaliter conuenuet. Adde quod perventos, & tempestatos turbatis spiritibus visio turbaretur : Neque tantuli radij ingentem rerum molom complecti, neque repente in coelum, Rin res distantes aequaliter , ut in vicinas efferri

possent. Sed insuper assidua illa radiorum & spirituum eἰectione visio citissime desineret, refrigeratis scilicet oculis,neque lux solis, neque candor niuis oculos occaecare c. Sed & reliqui sensus recipiendo propria obiecta, non ciuit tendo radios aut

spiritus fiunt. Denique si exeant ab oculis radij,

aut spiritus, quo duce in rem videndam vehat tur, quaque via colores visites ad oculos reuehenturὸ Videntur quidem colores varii in tenebris ab ἱ naginatione rerum diutius co spectarum. Lignum putre,& boleti ,& vermes quidam noctilucae cernuntur quoque in tenebris densissimis ob lucem emicantem ex debili quodam calore in putrit lignoum humiditate. Inest etiam in oculis lux proxima quaeque collustrans, maxime si Iucis &spiritus adsit plurimum : ut in animalculis praedictis quae sua luce loca proxima illustrant, ut in

obscurissimis tencbris cerni possint. Idem prodi

702쪽

D s. MALEFICII S.

tum est de Mario , & Tiberio Caesare et quo-xum oculi micantes noctu cernebantur cominus , & cernebant. Tales sunt aves quaedam noctu vi/entes , ut noctuae et tales sunt se-les ob splendentem oculorum sub1tantiam igneam , aqueamque qua proxima quaeque vicient , lucis oculorum adiumento, non tamen eminus.

Quare exempla vi soriae fascinationis abeant Basiliscus non vise , sed maligno halitu necar Gallus gallinaceus leonem , aries elephantem, antipathia terret. Lupus raucedinem vel ob timorem Sc vociferationem , vel Ob putrem anhelitum inducit. Testudo oua vel obseruat 'ne abducantur , videndo et aut fouet halitur sicuti serpentum oua solus terrae calor fovet Ecexcludit.

Menstruata mulier specula inficit non spiritibus visoriis, sed vaporibus & halitu. Sic lippitudo vaporibus putribus inducitur. Amor conricit ama tes & extenuat,non spiritibus receptis amatae, sed effigie eius recepta: eiusque vehementi imaginatione. Aureolus non haurit icterv. Quod si maleficarum aspectu pueri laedantur, id vel a contagione vel a timore prae deformitate vetulae: aut a daemonia facultate est, qua segetes etiam, iumenta, plantae laedi solent : sicuti S. Thom. 3. ad Calai. ex quibusdam fascinatoribus audisse se testatur, daemones per oculos maleficorum laedere solitos. Cui sententiat Basilius Magn. in homil. de Inuidia aD

sentitur, ita ut morbi illi per visum illati, s non contagiosi: saltem vel daemonij, vel diabolici habendi sint.

703쪽

De lamiarum fiscinante tamι. VI timum Lamiarurn instrumentum tactus est, quo se nocere vitae,& sanitati alienae falso putant, idque vel immediate, vel mediate, dum vapor vitiosus ex fascinatricis corpore in . fascinati cor proxime exceptus, inde in habitum per

aricciarum pulsationem transfertur : vel , durn ex ac re contiguo in que in te ter vapor expiratus est, intro rapitur inspirando, transpirandoque. Caeterum tactus fascinare non potest , neque ut facultas tactrix , quae e cerebro nascitur, in quo

nulla fascinandi vis, nisi forte a praua imaginatione spiritus tactor ij falio inquinari fingantur:

aut etiam folas in externum corpus excludi: neque

ut obiectum incius, quod qualitates sunt primae &secundar, quae si etiam cum voluptate excipiantur , habitumque diffundant, & laxent, Vapcircinque emittant, aut admittant, nullo modo tamen fascinat. Vapor enim ille, si imputris,& incorruptus est, a fascino abhorret e si putris, contagiosus est , nonsastinatorius, & certis tantum animalium spcciebus, aetatibus, partibus, & sexui noxius, ut de lippitudine, phthoe, & peste constat: cutim vis fascina toria quae cum que tangit corruptibilia corrumpat. Neque etiam tactus fascinare poterit propter in

strum cium tangendi: non n. cutis temperatissima, non vlla pars similaris,non cor vitae fons, non cerebrum, hoc faciat.Nec rursus transpiratio excrementorum, cum insantes maxime excremet iiij nutrices tamen suas non fascinant. Non adolescentes, & iu-uc nes excremcntis vacui: non denique senes excrementos. Homines igitur nulla corporis sui parte,

704쪽

DE MALEFICII s. saut aetate fascinare , sed sola aliquando contagione nocere possunt. Quare omnis quae tactu lami rum repentina noxa, aut mors superuenit, daemonis est earum tactu ex pacto abutentis et aut saltem a venenis quibusdam, & medicamentis arte diabolica praeparatis ; quae contactu non solum immediato,sed mediato etiam S longiori grassari solent, Cuiusmodi solent condi sub limine, aut supra limen, aut in via, per quam progressuri sunt gregestaut spargi per agros & pascua; aut affricari sellis

equorum &fraenisecibis etiam aliquando miscentur sensim nocitura. Sic ergo exempla evaporationis . & noxarum inde contractarum exponenda sunt. Quod autem torpedinis contactus membra piscatoris per contum longiorem stupefaciat , verum id quidem est, sed phy sicum est,ob antipatheiam scilicet.Serpentis occisi virus apud Auicennam secundum lanceam militem eneruauit: id quoque physicum est,&

venenum.

Quidam tactu maleficae protinus resoluuntur: hoc meta physicum , & diabolicum est; aut saltem veneficium diabolicum. Hyenae contactu

canes obmutescunt. Fortasse ex terrore, aut antipatheia: qualis etiam est leonis& galli;arietis& elephantis r Serpentes necari creduntur tactu soli j quercini , & fraxini : physicum id est dc vene

num.

Serpentes sistuntur obiecta ibidis plumae requiritur experimentum, potestque tamen esse physica antipatheta. Vipera percima virgis saginis proetinus torpet: fortasse spina fracta a virgis tenuibus,& cori Ioram virgaltis. Capra depasta car- Tt

705쪽

638 LIBER IV. duum capitatum totum gregem sstit: hoc fortasse

fabulosum est,aut dicendu vapore grato masticati cardui gregem allici. Echeneis pisciculus remoratur nauem quamlibet grauem, & ventis impul- sam: physicum id est. Magnetis tactu ferrum illitum torquetur semper ad polum: physicum id est, & per sympatheiam. Plumae aquilarum contactu reliquas auium plumas tabefaciunt, physicum est, & ex antipatheia. Ophyogenes in Hellesiponto solo tactu morsibus serpentum medebantur suctu enim extrahebant venenatam saliuam e vulnere. Psylli, Marsique solo odore serpentes necabant: hoc ex veneno, quod in diuerso genere animalium crebrum est , dc sic hominis saliua viperam necat. Pulsata citharie quaedam chorda eandem chordam alterius citharae resonare cogit: id fit ab eodem aeris contigui pulsu, & modo pariter tensa atque proxime admota sit. Sic pulsata chorda lupina rumpuntur agninae: sed ob antipatheiam, estque physicum. Ruta brassicam necat : quia subducit alimentum validiori tradhu&calore. Sic denique homicidae contactu sanguis manat e cadauere hominis recens occisi: physi- cuia fortasse hoc est, & ob antipatheiam e vel certe sit vi facultatis animae sensitivae, & vitalis post discessum animae rationalis tantisper residuae, dum calor naturalis omnino exhalet: vel fortasse quod homicida vellicando vulnus digito sanguinem exprimat. De falsis verborum viribus.

PRaecipuum& frequentissimu Magicae fascin

tionis instrumentu vox habetur &oratio,cuius, Vi ip

706쪽

Dp MALEFICII S. vim tum ex causas δἴ ori Eine, tum ex effectibus

di monstro lis operibus demonstrant. Inquiunt e nim voce in & orationem , vim suam accipere vcl a corde, ex quo materia vocis, quae exsufflatio est , vchemensque &copiosa spiritus in vocalia organa, Vt alperam arteriam & laryngem, excluso emissioque r vel a praua i maς natione, hostili luc voluntate incantatoris , eo quod cinnhabitus corporum , Vehernentiora animorum παθη sequamur, idcirco etiam rerum vehementius

expetitarum cogitationi dc appetitui respondent: inde est quod aegri ex fide in medicum conualescunt. Addunt etiam vocem vim obtinere ex ipso orationis contentu et vel denique ex astris sub quibus aut voces pronunciantur, aut nati sunt pronunciatores ipsi. Itaque incantatores & malcfici Magi verbis quibusdam ve i prophanis, vel barbaris nihilque omnino significantibus, vel diuinis etiam, rerum Uires permutari, augeri, infirmari, tandemque o bliterari, nouis quibusdam , & alienis conquisitis, affirmanti vi puta astra coelo detrahi, fulmina e lici, tineteora concitari, & profligari, nubes, ventos, pluuias, grandines , fulmina,tonitrua, unde a nimalium, & frugum strages miserabilis , morbos denique & sanitatem conciliari, aliaque admirationis plenissima opera praestari: pueros, armenta , pecora , segetes tabescere , lapidari, sternique: humanas sormas in alienas brutorum,& plantarum mutari: corpora sua, alienaque in distantissima loca repente exportari: mureS,locu

707쪽

66o LIBER IV. abigi, serpentes cogi, fugari, enecari, Meoque

ab illis aures obturari ne incantatoriS voces audiant, alteram terrae pressit, alteram caudae immisesione. Sic aiunt magum quemdam obmurmuratis

in aurem bovis quibusdam verbis, bouem ipsum subito prostrauisse: alios carbones ardentes impune ingurgitasse et alios ensiuui mucrones nudis pedibus luperasse. Sie TusciamVestalem verborum vi cribro aquam hausisse & Iongius exportasse.Azmiliam quoqueVestalem innocentiam suam cum de extincto igne si cro accusaretur, lacinia vestis suae, quam in aram adiu ratae Vestae proiecerat honte sua exardescente probasse: Vestales quoque alias fugitiuos plerosque seruos in urbe remoratas esse. Eadem denique viverborum amorem , & odium inflammari volunt. Quid quod verborum eandem vim magi ipsi confirmant medicorum nobilissimorum au-tia oritate, quos ut pharmacis, ita verbis non solum pronuntiatis, sed alligatis etiam & suspensis mort os debellare constat. Sicut legere est apud Plin. libr. 28. c. a. Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliari. M.Varro prodagris.Theophrastus ischi adicis. Eadem vi verborum manantem Ο-lim e vulnere Vlysiis sanguinem a filiis Autolyci suppressum fuisse legimus. Eadem vi vulnera prope omnia hodie quoque persanari, & spicula ex ossibus euelli absentium & ignotissimorum

hominum constat , & quosdam , ense quo vulnerarunt , eodem aegros sanare , cumque illum attollunt, & digitis fricant , dolorem leuarit sicuti cum deprimunt , exacerbari. Cardanus certas verborum formulas describit Homericae

708쪽

ricae curationis similes, quibus ter recitatis haemorrhagia quaelibet cohibeatur. Sanguis mane in te lauti Christus fecit in se: Sang.mane in tua vena,sicuti Christus in sua poena: Sang. mane in sicuti ChristiG fuit crucifixus. Aetius lib. 8 .c. o. os faucibus infixum & pertinaciter haerens huius carminis vi educit. Egredere os, si tamen os, aut festuca, aut quicquid tandem existis , quemadmodum Iesus Christus Laetarum e sepulchro eduxit , ct tinam ex

ceto.

Trallian. lib.9.c. .asserit Galenum seniorem Ια- cantationum vires, 'uas iunior spreui sset, maximas tamen euidentissimis exemplis comprobasse.

Idem quoque de seipso ibid. subiicit: Si Galeno

& veterum medicorum plerisque probetur usus characterum , annulorum , & verborum , quid vetat nos quoque quae probauimus & vera comperimus , dc ab amicis accepimus in vulgus enferre λ Multa equidem habeo occulta remedia ad frangendum lapidem, sed nullum est par Annulo ex Cyprio aere. Cuius conficiendi modum eodem loco legas. Serenus vocem hanc barbaram Abracadabra in charta scriptam, linoque inclusam, & collo appensam hemitritarum curare ait.

Apud Plin.etiam pronunciata una vocula Duo visi scorpionis impetus comprimitur, ne ictum vibrare possit. M. quoque Seruil.senator Rom. lippitudinem diuturnam literis duabus Sc α collo circumlitatis siohibuit. Quidni igitur naturales verborum vires curan-

709쪽

εga LIBER IV. iis quibusdam morbis salutares esse fateamur Nam si verba quaedam sint noxia & lethalia, quales par pia tum imprecationes sepe fuisse compertum est, cur quaedam etiam salutaria no esse putentur 3 Hinc enim sternutanti bene ominari solemus : & amicis ad Calend. Ianuar. fausta omnia vicissim prec mur. Sod insuper illae verbo rum vires ex eo confirmari videntur, quod Ecclesae auctoritas exorcistas iubet certi verborum

formulis daemonas e corporibus obsessis fuga re. Nec mirum id quidem est si efficiendi vis aliqua verbis tributa esse videatur , cum verba naturam sertita sint , rerum viribus amnem, praesertim Hebraea ab Adamo imposita. Iure itaque Magi, & Lamiae, & Cρ balistae Iudae incan-ratorcs malcfici eximios & singulares verborum effectus promittere videntur. Sed enim ratiunculas istas de se cultate verborum, vique carminum, & incantationum effectiva veri L simis argumentis improbari posse, ipsaque facul--'tatis eiusdem proposita exempla confutari facile posse arbitror. Primum enim facultatem eiusmodi neque syderibus delibatam : neque ab imaginatione quamlibet vehementi e neque ab imaginantis

visceribus ut cerebro, SI corde, totoue corpoωie derivari posse clarissime est antea demon

stratumsDeinde nullam facultatis huiusce causam , neque naturalem & efficientem e neque forma- Iem : neque finalem: neque instrumentariam esse constat. Vox scit. aut articulata est, ut hominis: aut inarticulata, ut bouis: illius finis triplex,

710쪽

DE MALEFICII s. 66; mentis & consilij nostri explicatio, quod aliis notum esse volumus e impetratio boni alicuius: e prohibitio mali, idque vel ab hominis,vel numinis alicuius ope. Porro verborum facultas nulla est a natura . cum naturalia ipsa non sint: Alioqui enim eadem essent apud omnes gentes: essentque omnes homines vel unius tantum sermonis innati: vel duplicis , insiti a natura, & adsciti iij a doctrina , &vsu: surdi etiam loquerenture neque imponerentur rebus nomina pro hominum arbitrio, Neque idiomata mutari contingeret, ut quae olim celebria fuerant nunc omnino vilescant , soliusque scripturae beneficio significationem suam antiquam antiqua verba permulta retinerent e non essent rebus creatis quam primum a Deo imposita nomina. Insuper verborum partes, literi scilicet &syllabae, essent quoque naturales, & quantitar contra omnem philosophiam activum prinei pium

statueretur, cum sit oratio quantitas numerosa: actio etiam naturalis esset inter ea, quorum non 'est materia communis, ut verborum & corporum uiuentium. Denique naturalis actio fieret sine contactu agentis, aut qualitatis eiusdem , aut virtutis cum pata, cum verba res disiunctas non tangant. Iam vero nec a forma sua activam vim consequuntur ipsa verba.Illa enim est articulatio, quae pihil pr stat , nisi quod conceptus nostros expri hiit, quemadmodum digitorum gesticulatio & ali quando oculorum. Atque Ut ex hac nemo intelligat cur illa huius vel illius rei nota sit, nisi inter quos de nota cuiusque rei conuenir,

SEARCH

MENU NAVIGATION