Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

Sic denique ΙΣ. Zodiaci signa totidem corporum partibus imperitare di dominari tradunt: Capiti Arietem. cosso,Taurum:bracchiisGeminos: pectori Cancrum: scapulis& lateribus Leonem: intestinis Virginem dorso & natibusLunam:genitalib.Seorpioneint femoribus Centaurum gentibusCapricornum tibiarum iuris Ganimedem: pedibus denique Pisces Haec coelestis imperij sylerumque& planetarum fortunatorum & infortunatorum in animos de corpora humana Astrologorum, Magorumque diuisio est. Quorum omnium vires, si Deus faxit, in imagines, & characteres arbitratu suo pellicere sese posse sperant

Ergo fascinaturi aliquem magi infaustum sydus

obseruant aetati, partique fascinandae maxime inse- sum. Atque tum efficiar expressaeque in cera imagini acum , pugionem, aliudue telum infigunt obmurmuratis quibusdam anilibus verbis. Vere enim ingeniosus Poeta de Medea decantauit.

Devovet absentes,simulachraque eerea finxit, , Et,miserum,tenues in iecur urget acus. Sagaque Phoenicea defixἱt nomina cera. Eiusque vulneris noxam eadem corporis hominum,brutorumve parte excipi opinantur. Neque

id temerὸvthis ratiunculis sibi persuadent .Primum enim inquiunt illi quidquid in aliquo rerum genere est principium,caeteris vim suam impertitur: Coelestium a. sederum & planetarum figurae, magnitudine & tempore facile primae sunt, & figurarum omnium principes, quibus idcircb vim

732쪽

DE MALEFICII s. 683 suam communicant. Deinde ut natura principium est internum rerum naturalium, sic artifex artificialium: artifex v

ro ab arte & voluntate , haecque rursus a coelesti caussa mouetur. Quare in imagines artificiales& charaeteres occulta quaedam vis & diuina deuolui potest. Praeterea sermae mathematicae cuiusmodi sunt imagines,& characteres quod sint omnibus loci, temporis, & materiae circunstantiis vacuae, ad metaphysicas proxime accedunt: ideoque physicis efficaciores multo & actuosiores sunt Huc accedit quod similia omnla magis conueni unt in proprietatibus: magis aute similia sunt quae figura & qualitate conueniunt,quae si a natura desit, arte suppleri potest. Itaq; plurimum referre dicunt, quo coeli positu sementis, messis,trituratio, lignorum caesio, aliaque opera rustica suscipiantur. Constantem denique comunemq; esse omnium Astrologorum de hac coelestium virium in artificiales M guras, imagines, & characteres instillatione se

tentiam. Magi igitur illi , simili syderum obseruatione annulos certis characteribus & figuris impressis conficiunt,quorum eximia sit in utram viuuandi nocendique,amandi & fugiendi facultas. Ad hanc ergo facultatem eliciendam, cum Luna in medio sceli constituta est,& dominator planeta,

cuius vim& influxum exoptant, tunc ex metall.

liquo huicPlanetet dicato annulum conflari i bent, eique characteresquosdam imprimi: vel in eiusdem cauitatem lapidem certis characteribus insignitum

defigi, cui subiecta sit herba ,huic quoque planetae

conueniens. Tum demum obmurmuratis quibus.

dam verbis rapta huiusce planetae facultate anuu-

733쪽

686 - LIBER IV. tum suum muniri contendunt Sic a Iosepho narrat tum Salomonem annulos amoris & obliuionia confectisse, eorumque m mitterio miracula pleraque odidisse,&praeter illos Hebraeum quemdam Domine Eleazarum annuli applicatione daemonem extraxisse e naribus cuiusdam obsessus uiis e vero eius annuli signa culo,quae aSalomone reperia sit subditam radicem.Sic annulorum beneficio A pollon umTyaneum supra Ios. annum salubem me S pcrpetuo iuuentutis flore & robore vixisse.

Sic Gygen Lydorum regem annuli virtute , in cuius cauitate lapis draconis effigie inclusus esset, inuisibilem euasisse legimus, ita ut rege occiso regnum S reginam facile inuaserit. Sic Trallianus affirmat lib. decimo capite primo annulum cui Herculis imago leonem suffocantis as- fixa sit, colicis doloribus mederi. Sic denique' Eudemum philosophum annulos fabricari solitum esse tradunt aduersus fascinum,

serpentum morsus, morbOS,&daemones.

Haec est Astrologorum magorumque de illiciendis viribus in imagines , figuras, characteres Scannulos doctrina, quibuscumque possimi rationi-hus &cxemplis comprobata. Nostrum autem con

silium animusque est huiusce argum etationis fidem quam dubia, lubrica, incertaque sit,breuiter clareque aperire.

Nam principiu nullum sc enim sngulae eor

rationes ordine excutiendae sunt nis estectiuu sit, verique generis ratione praeditum, pluribus vim .siam impertiri potest: figura autem coelestis principium effectivum non est:Neque cum coelum ipsust naturale,artificialem figuram mutare, aut noua

aliqua

734쪽

DB ΜALEFICII s. 68 aliqua virtute donare potest .Figura quidem rotundae motum iuuat, latainhibet: ut hinc tabula aquis innatet, cuinacicula promptius in eas ni ergatur. At primo & per se,& naturaliter non agit. . 'Deinde sunt quidem voluntas di natura actionum nostrarum principia duo: ex quibus illa ab hac trahi solet: Attamen a syderibus natura ut illi putant, non mouetur: ut ab bac impellatur volutas &ars ad imagines fabricandum, ad quas syderum K, cultas allabatur. Neque enim ulla est agentis naturalis in obiectu artificiale facultas. Neq; stellat hominem possunt ad aliquod priuatu in opus, Ut puta ,

mictione, oscitatione, visione&c. prouocare, cum snt causa uniuersalis,& comunis omni u sublunariucorporum: ut est cor in homine,cuius facultate vit

ii reliquae partes pariter fruuntur. Porro mathematicae figurae incorporeae quidem sunt: sed earum abstracties intellectu constat & arterariis autem in naturam,&contra nullum ius est. Iam vero si animorum propenso ad certas artes est in pueris,ea sere ab eorum natura est. Quod si etiam ab influxu coelesti fingatur: ea omnis ad virtute eo set , & nulla plane ad vitia, cum sit coelum deorum sedes Aristoteli I. de Coelo,& rerum omnium diuinissim una,eidem I 1. Metaph. Quod si inferiora regantur a superiorib.quatenus elemetares qualitates miscent & temperant, eadem etiam conservabuntur a stellis: potius quam ut corrumpamur, siquidem beneficas illas omnes esse apud pios constar. Figurie denique artificiales non respondent coelestibus quae fere ignotae sunt, nisi fortasse totius

coeli rotunda. Neque, si respondeant, ab illis

735쪽

tur.Sic enim orichalcum auro, stagnum argeto atqui polleret.

Neque Intelligentiae & sydera audiunt magicas imprecationes,ut ad fictiliasti milesque eoru imagines e coelestibus tanquam aviculae stultae aduolent. Agricolarum opera rustica uno utilius,quam alio tempore obeuntur: Ob aeris diuersalu temperiem, quam ex solis luiasque mutatione prisertim agn oscunt,non exulta coeli figura.Ideoque ad qdificationem ligna fere caedum Fcbruario mense sub lunae silentium , quod tunc ligna exucca magis sint, &a putredine aliena. Adhuc Magicorum argumentorum resutatio fuit, quae deinceps aliis ratiunculis augenda,& roboranda est: tum a coeli natura; tum ab artificialibus figurisdmaginibus,&characteribus &c. tum denique ab arte ipsa depromptis. Primu igitur Coelu est causa uniuersalis; ut paulo ante dictu est;quare vires actione'; reru particulares instillare non potest. Secundo coelum non dat rebus materiam & formam: ergo neque proprietates.Tertio act io passioque est inter res eiusdem generis, & in eadem considentes materia: naturalia autem & artificialia toto genere dissident i Coelum igitur cum sit physicum agens , figuras artificialis indere nequeat: si earum tantum materiam, primis qualitatibus quas excitare solet assicere possit.Hinc constat neque a planetis animi Iymptomata con- eitari neque a signis Zodiaci certas corporis partes gubernari: Communium enim causarum coelestium communes quoque sunt effectus. Ordo,figura, &compositio non sunt principia effectiva Aristotele

736쪽

DR MALEFICII S. 689 authore:ideoque non agunt, neque rebus naturali bus quicquam addunt aut adimunt,'sed earum tantum materiet superficie tenus imprimuntur. Quinto artificialia a naturalibus non mouentur,cum naturae qua carent motibus, non sint Obnoxia: sed ab artificibus tantum mouentur e ut scamni figura. Sexto ars nen tollit qualitates naturales: ergo actionem naturalem non iuuat, aut peruertit,neque ulla materiae impedimenta tollit,quae naturali, & spiritali vi coelesti nulla abesse possunt.Septimo & vltimo de arte,sculptura & pictura , hoc ipsum constat, materiae tantum ab ea effingi, etformari,& figurari superficiem, in qua tamen vires coelestesnon inhaereat,ut quae abditissimas etia partes penetrent. Hactenus magorum argumenta de imaginu, characterum,& annulorum fascinatoriis virib. refutauimus:sola superest exemplorum expositio. Medeae igitur & si qua talis aliorum saeuiendi ratio legitur,ca quidem noxa non sculpturae,pictiliae- .ue propria: sed tota daemonum piis sanctisque viris semper habita est,qui his figurarum &c. signis, tanquam certis pactis ad nocedum inuitantur a magis. Salomon ut scribit Iosephus utramque magiae parte calluit, tum impiam Goelia dicitur quae malorum daemonum euocatione constat. Hanc enim cognitam facilius erat ex piorum coetu profligare quam incognitam tum perplain Theurgi avocant etia calluit,&verborum sacrosanctorum recitatione, Deiq; inuocatione exercuit,ut hominibus proiadesset. Eleazari exemplum daemonem ex obsesta homi ne per nares educentis non ad annulum eius sed ad

pietatem potici Deique inuocationem reseren-

737쪽

69o LIBER IV. du. Aut si forte ille impius suerit,ad daemqnis hau

dem sese coactum cedere hoc annulo fingentis , ut , magicam hominis istius impietatem confirmaret. Gygis historia aut falsa est, aut daemoniaca, illusis daemonum fraude aspicie um oculis. Tralliani remedium ex aegri confidentia est i aut daemonis calliditate dolorem lenientis vel stupefactedo sensum, vel temperando causam doloris, vel eandem dissipando. Imperatori Constantino pie tas,veraquo in Deum fides,& deprecatio victoriam peperit. Eudemi artificium annulorum a Daemonum commentis fluxit per seipsos molientiu, quod arundis superstitiose tributum esse volebant. Quamobrem neque rationibus, neque exemplis imaginum, figurarum, characterum, &annulorum facultas ulla fascinatoria, aliterveestectoria

stabiliri potest. Sed si qua eiusmodi sit aliquando perspecta, tota est ad daemonum nequitiam

reserenda.

De morbis Damomis seu Diuinis.

SEd enim morbos Detmonios, vel ut alij loquatur, diuinos, clarissimis coniecturis suspicari de internoscere datur. Primum quidem ex aegrorum ipsoru diuinationibus, dum quae ventura sunt praesagire,quae praeterierunt meminisse: quaeque dista ti uim is locis pridem retensve gesta sunt,aut etiam num geruntur,omnia tanquam praesentia sint & obociatos posita praesentiscere, alienoq; sermone, quo antea nunqua calluerint,didicerint,audiuerint,enarrare perspicue deprehendutur. Neq; enim ista rem

praesensio humanu intellectui proprieri per se an

singi potest . a quo nihil nisi quod a sensibus prius

738쪽

pereeptum & renunciatum sit: nihilque omnino sine phantasmatum sensibilium intuitu percipi unquam possit. Rerum autem venturarum,aut in distantissimis locis praesentiui . ut & peregrini ignotique idiomatis nulla sine pMeuio,aut comite unis mentibus humanis nota inhaerere, nullaque praeteritam recordatio imaginationis munere carer sicuti neque haec sine sensuu ministeriis vigere potest. Nam animam per se rerum cognitionem capere quis Peripateticus fateatur, cum ipsa sit humani coeporis non assecla tantum squales coelorum Intelligentiae finguntur9ut quae ante suum cui sto comer cium plurima didicerit,noueritque,eade postea ducorpori adhaeserit recordari omnia possit: sed potius sit corporis verus primusque actus& sparsque essentialis, cuius corpoxis ope,sensuumq; externorum subsidiis rerum notitiam consequitur'Sunt enim actiones compositorum, non compOnentiumr alias ex duobus actu existentibus tertium existere oporteat. MAt daemones res quid mmeteritas,& praesentes

quamlibet dissitas ob praecipitu substantiae sui simplicistimae celeritatem intelligunt,nuntiantque: B-xuras perspectissolerter hominum temperamentis:&naturaru inclinationibus coprehensis,atque adeo notatis acutissime casibus omnibus,a quibus moueori mens humana postit, prudentissime coniectant. Est quidem bonorum angelorum , ut fuit olim quoque prophetarum , non minor quam cacodaemonum sagacitas& solertiat ut ab illis res omnes

praeuideri di renunciari possint. Sed hoc discrimine, quod illorumdiu matio sempervera sit,quodque diuinationi eorum gloria Dei hominuq. salus xa a

739쪽

692 LIER R IV. semper proposita sit: horum saepe falsa,cumque Dei

contumelia,& hominum iniuria coniuncta sit. Deinde alia quoque sunt praeter diuinationem eorumdem morborum illustristima indicia, ut cum aegri antea per sanitatem omnino rude S, rerumque& literarum omnium imperitis stimi, nunc per aegritudinem repente scribendi, legendi, saltandi, numerandi, medendi,aliasque artes profiteantur , si barbatas & inconditas voces effutiant, aut si clamores belluinos, ululatus lupinos, & latratus cani nos edant. Et quia saepe muti sunt daemones,& surdi, si aegri vires plusquam humanas tollendis oneribus, suisque vel alienis corporibus longius e portandis , impendant, si intestinos cruciatus perferant, vagosque & temerarios motus obeant: si sibi, aliisque mortem, aliaque detrimenta moliantur : si denique sacrosanctum Dei , Iesu Christi nomen, piorumque hominum exhorrescant: invitique & execrando audiant: Haec inquam omnia sunt intestini hostis, intusque corpus obsidentis daemonis opera : cuius partes omnes arbitrio suo ad quascumque actiones, gestiones & elocutiones versat, rapit, torquetque. Itaque morborum daemonicorum genus duplex omnino est,unum metaphysicorum, latumque daemonicorum et alterum partim physicorum, partim

daemonicorum.

Genus utruque Hipp. naturae nimis fortasse addictus e rerum natura proscripsit lib. de sacr. morbo de virginum morbis, totumque physicoruni generi annumerauit. Quod autem diuinum quippia in morbis quibusdam ut apo plexiae, epilepfiae inesse dicitur,partim eorum magnitudini,& rarita-

740쪽

ti: partim Medicorum ambitioni & auaritiae ascripsit,qui ut ignorantia sua apud vulgus celarent,sal uo interim, & integro suo questu, morbos eiusmodi a diis iratis immissos esc: eo'; remediis nω physicis, quibus eos vincere non poterat, quia causaS 1-gnorabat,sed metaphysicis,ut expiationibus,numi- anumque obsecrationibus egere peruulgarent. Hippocrati Galenus astipulatur comm . in a. progn. l. I.

multisque hac Hippocratis sententia fuisse tuetur, nullos morbos esse diuinos. Ideoque quidquid diuini in morbis latere possit, a medico animaduertendum ex Hippocratis consilio idipsum ad aeris insolentem conditionem resert,morbosque epide-mios inde natos, quCs generatim Hipp.lib.3. Aphorism. speciapim lib.epid.prosequutus est.

Caeterum morborum daemonicorum genus v

trumque verissimis rationibus & exemplis coprobari potest. Primu enim partim physicum est ex internis humoru vitiis,plethora& cacochymia,a dc mone tanquam procatarctica eausa suscitatis, dum eos vel improbabili victu cuius author ipse est: aut

inteperatis visceribus, copiose cumulari comtingit, quos daemo perturbet,permisceat,&corrupat. Huiusce generis praeclarissima extant exempla tum apud Luc. c. 8. cuiusdam Lycathropiae daemoniacae c. I3. inueteratae epilepsiae e tum apud Marcum cuiusdam conuulsionis diuturnae.

Neque vero in philosophia nouum,& inauditum iure videatur, tetros 3c praesertim melancholieos humores his enim inprimis gaudet daemon ut me-ti,rationi,& constatiae aduersissimis ab ipso comoueri:sui'; sedibus evulsos in nobilissima viscera co- citari po sie,eerebrum, cor, hepar,ventriculum &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION