장음표시 사용
171쪽
gnia excessit, & Mantuae cum Venetis Legatis, quod eorum ciuitas Pontificis partes sequeretur , expostulauit, & Veneri una cum Pontifice communibus expensis, adornata classe in mari Adriatico, eius triremes fuderunt, fugaruntque; & Otho Cardiunalis ex Anglia & Gallia Genuensium triremibus in Italiam trohciens, a Pisana classe, cui Entius Friderici filius praeerat, commisso praelio captus, ad Pontificia comitia ea conditione dimis.
sus est, ut iureiurando promitteret, se, nisi Pontifex renunciaretur, in carcerem rediturum, atque ut omnia quae de Friderico
primo finguntur in secundum quadrent, idem Olbo postea de pace cum Pontifice, & Friderico transegit. Haec vel ab imperitis, vel a subdolis historicis cum rebus Friderici primi permixta, atque confusa, qu si ab illo facta essent, in unam narrationem, veluti
in unum corpus coagmentata sunt. Hinc tot commentari j, tum materna Venetorum lingua, tum Latina, quos mirum in modum inter se dissidentes atque anilibus fabellis resertos in Vatis cana Bibliotheca cernimus: hinc picturae: hinc inscriptiones, &alia tam multa, quae ad confirmandam eius narrationis auctoristatem, & antea excogitata sunt, & quotidie excogitantur, ortum
habueri. Ut elicet, quae primo dubi j , obscurisque initi js sese prodiderant, nouis subinde incrementis, veluti conquentibus de- quaque riuis immenso auetii excreuere, ut mirum non sit, viros
caeteroqui prudentes ac veritatis studiosos, falsae huius opinioni, fluctibus abripi, eodemque quo imperitum vulgus crrore inuolui se passos esse. Nihil est tam absonum nihil tam absurdum, quod si historicum habeat a quo narretur, ab indocta multitudine pronis auribus non accipiatur. Quid magis a similitudine veri abhorrens, quam Ioannis foeminae Pontificatus 3 Quid magis falsum,
quam Siluestri secundi optimi Ponti scis magicae praesi istaeὶ Quia
tamen Constantinopoli se mina olim Patriarcharum obtinuit,&Siluester Mathematicas disciplinas probe calluit, barbaris atque impolitis saeculis rudes Hillorici ea litterarum monu mentis mandarunt, unde Platina in errorem turpiter inductus, alijs deinceps errandi oc asonem dedit. Nullae fere sunt Prouinciae: nullae ciuitates, in quorum veteres annales, i quo scripti sunt inscitia ac vitio aliqua fabulosa non irrepserint. Eo porro nomine plurismum Baronio debemus, qui veritatis studio incensus, nihil sul terfugit laboris, nihilque diligentiae praetermisit, ut bonorum auctorum scripta in lucem proferret, aliorum vero qui eidem te nebras ossundere conatur, licta labefactaret & plane conuelleret. Initio
172쪽
Initio polliciti sumus, nos eas tum actorum Alexandri Tertii, tum Salernitani chronici partes quae Alexandri Pontis cis, & Riderici Imperatoris Controue fam historiam complectuntur, in lucem edituros. Ut fidem liberemus, hic eorum narrationes a quinto Friderici reditu in Italiam, qui anno sal. M. CLXXIII contigit, usque ad operis utriusque s nem, ex Vaticanis codicibus summa integritate, ac diligentia exscriptas, communis & publici iuris facimus.
173쪽
O D E M tempore ita anno x v. Pontificatus Domi
ni Alexandri Papae Fridericus Imperator dimis ad suggestionem Papiensium & Marchionis de Momte ferrato quinta vice in Lombardiam hostiliter re meauit; transiuit enim per Montem Senonum , &in multitudine graui descendens ad planitiem, tertio Kal. Octobris , castrametatus ess iuxta Secusam, altera autem die conceptum furorem amplius occultare non valens, in primordio detestabilium operum suorum Ciuitatem ipsani combussit, e inde acies suas versus Asiam ad exercenda reliqua mala direxit habebat enim circa se multitudinem copiissam barbaricae gentis, homines assuetos in bellicis actibus, viros nequissimos, rapaces,&desperatos, quos de Flandria, & circumpositis locis college
rat, & quos neminem amantes amat nemo.
Lombardi vero in uno Spiritu & in una voluntate coniuncti, quoniam ipsius Friderici reditum ex longo praecesserant, Ciuitates suas & arces bene munierant, &ad resistendum sibi in f ciem tanquam viri bellicosi & potentes, intrepidi existebant.Muserunt itaque ad subuentionem Astensum, qui secum iamdiu confoederati fuerant, viros industriosos, inconsilio valde prouudos, & in armis probatos, quatenus eosdem Astenses contra impetum superuenientis hostis animosiores redderent, & cum res exigeret pro sua libertate manu tenenda, eorum exhortatione sortius dimicarent. Illi vero deterius sibi prouidentes in posterum impudenter recesserunt a confoederatione Societatis Lombardorum, & praestitates se in conspectu iam dicti Friderici,tradiderunt ciuitatem in manu & potestate ipsius. Alia itaque subiugata idem foedere
174쪽
inter Alex. III. & Frid. I. 16
faedere se super ipsum extolles ad destructionem ciuitatis Alexaniadriae , quam nouiter Lombardi construxetant ad honorem Beati Petri, cum Papiensibus, & Marchione Montis Ferrati conatus
est festinaret, sed quia in cunctis actibus suis Deo & Ecclesiae aduersabatur, uniquae dispositioni eius omnipotens Deus mirabiliter obstitit , & suum propositum disturbauit; tantam namque
pluuiarum inundationem repente de caelo emisit, ut omnia sic mina redundarent, & in paludes cuncta campestria verterentur.
Videns autem Alexandriae populus de coelo auxilium sibi consertari, qui iam metu terribilis Principis fugam parauerat, resumpsit
vires & animos, atque ad resistendum innumerosae aduersariorum multitudini, de Beatorum Petri & Pauli Apostolorum sustragio confidens, postposita trepidatione, se viriliter praeparauit; sed quamuis asperitas hyemis, & imminens pluuiarum ac niuium
difficultas eumdem Fridericum ad Alexandriana dehortarentur accedere, nihilominus tamen in sortitudine sua processit, & catastra iam ipsam ciuitatem in territorio aquoso utcumque firmauit. Diligenter itaque circumspiciens, quod eadem ciuitas p ter se sata & vicinitatem fluuij Tarmeris, nullo murorum vel turrium gauderet prasidio, despexit eam, sperans inaniter, quod in primo congressu posset ipsam omnino delere. Collectis igitur cunctis viribus sui exercitus in eosdem Alexadrinos grauissimum fecit assilium. Applicuit quoque ad aggeres diuersi generis machinas, & diu cum eis atrociter dimicauit; sed auxiliante Domiano praeualuit Alexandrinus populus, & machinis hostium per violentiam captis totam illam barbariem, non sine occisione, usque ad tentoria fugere compulit. Vnde quia idem Fridericus visus est superari, in iracundiam maiorem exarsit, & ideo contra consilium & voluntatem Principum suorum in obsidione ipsa, quousque victoriam obtineret, morari disposuit; sed quoniam
hyemis asperitas imminebat, & exercitus omnium patiebatur ne cessariorum indigentiam, equorum multitudo caepit omnino scere, & militum apparatus immodico pretio distrahi,nec tamen pro his vel alijs difficultatibus ab Alexandrinorum impugnatione iracundia Imperialis cessauit, licet ab eis semper tristiorem vi cem reciperet. Cum autem neque terroribus neque blanditi js, neque promissionibus ciues ipsos ad deditionem inclinare posse sit, ullatenus subterraneos meatus occulte fieri fecit, per quos cibilitatem ipsam ex improuiso intrare sperauit atque inuadere ; sed resistente Domino, inde perniciosam iacturam incurrere meruit
175쪽
unde in situro victoriam oc triumphum conseqii credidit, de quoniam eadem ciuitas iam per quatuor menses districte obsessa erat, & in multis patiebatur indigentiam, Lombardorum vires de suffragium communiter postulauit.
viriliter succurerum. TV N c immensa ciuitatum Lombardiae societas citissime in
unum conuenit, & de communi omnium voluntate firmiter statuit vicum abundantia vi alium de alijs necessarijs ad Alexandriam in manu valida sine mora fellinare deberct. Me diante i ii ur Quadragesima omnes ciuitates & nobiles totius Liguriae ac Marchiae de Emiliae apud Placentiam conuenerunt, de rite dispositis atque ordinatis omnibus quae ad bellicos usus videbautur spectare, cum nauibus de plaustris victualibus oneratatis de armis exierunt de ipsa ciuitate: processerimi autem in mul-t; fortitudine militum & peditum armatorum, balistarum etiamae arcariorum versus Alexandriam, & in Dominica de Ramis Palmarum iuxta Terdonam castra sua non lon usa castris Fri derici , quam per decem milliaria posuerunt. Vbi vero Theuto
nici cum Lombardis ad alterutrum se conspexerunt, timor de hebitudo mentis Fridericum inuasit. Attendens stare contra se a maiorum terribilem multitudinem velut castrorum aciem o dinatam ,& exinde ad consueta calliditatis argumenta se coimuertens , Alexandrinis in dolo placide loquutus est haec verba. In crastinum Sanctus dies Veneris imminet, quem omnis Christianus deuotissime colit, 3c ideo pro reuerentia Crucifixi treguam vobis &securitatem usque in secundam Feriam ex imperiali benignitate concedo & largior. J Receptat itaque securiutate cum singuli de Populo nihil mali suspicantes dormirent se cure in domibus Gis , eorum insidiatorum circa primam vigiliam noctis fortiores viros armatos in ciuitatem per subterraneos meatus intrare praecepit, A ipse cum toto exercitu ad portas stetit armatus, expectans quousque illi quos praemiserat ciuitatem intrassent,& conclamantium voces audiret, quatenus dum bellum intrinsecus aseretur, ipse de seris per tortas violenter irrueret, de ciuitatem hostiliter occuparet , sed a Domino factum mirabile in oculis omnium Lit, quod eadem ciuitas a tarn peruersa
176쪽
inter Alex. III. dc Frid. I. 169
peruersa proditione in momento liberaretur, &inuenta iniquitas in peruersorum caput iuste retorqueretur ; nihil enim iusti is quam necis artifices sua lege perire. Veritas sic de reprobis loquitur. L Conuertetur dolor eius, & in verticem ipsius i. e. d. J & ruosus. Qui proximo suo parat fi p.inci. i. eam.J Cum igitur violatores qui custodiebant ciuitatem, armatorum cuneos ciuitatem ingressos Disse viderent, exclamauerunt Vocibus magnis, utpopulus cito ad arma consurgeret, de ingressos hostes expelleret. Tunc ciues subito expergefacti velociter conuolarunt ad arma,& tanquam leones audacter irruerunt in hostes, quos cum Beato Petro, quem ante se in albo equo &coruscantibus armis praeire cernebant, prostrauerunt in terram, de in gladio compulerunt omnes qui mortem euaserant, exire super ipsos aggeres,ex quibus praecipitabantur inuiti. O innes praeterca,qui de subterraneis meatibus nondum exierant, superiori terra cadente suffocati sunt. Apertis autem portis exivit populus in fortitudine magna: exercitum perfidi Friderici usque in diem Sabbathi percussit in gladio:
ita quod usque ad ipsius castra mortuorum strages usquequaque iacebant. Insuper ligneum castellum quod in perniciem ciuit iis ex fortioribus & electis militibus studiose armauerat, tanditi viriliter expugnauit, quousque illud cum ipsis militibus violenter combussit.
Alexandria confusus recessit. VIDE vs igitur Fridericus diuinam sibi maiestatem in omniabus aduertari, timuit ne propter saperuenientium Lonabar'
dorum exercitum incurreret violentiam, & cum rubore cogere'
tur ab obsidione discedere; quocirca in proxima nocte castra is citcomburi, & in Dominicae Resurrectionis aurora cum omnibus suis versus Papiam iter suum direxit. Sed quoniam vitare non poterat, quin iuxta expeditionem Lombardorum transitum faceret, ea astutia prope Lombardos in villa, quae vocatur Guiguel la, voluit castra metari; quia non verebatur ab eis offendi, nisi prius ab ipso fuissent hostiliter prouocati. Lombardi vero nondum cognouerant ea quae omnipotens Deus hesterna die cum Alexanarinis mirabiliter fecerat; sed ubi viderunt Frideri cum erectis vexillis contra se venientem, assumpserunt arma, & coram eo parati ad pugnam viriliter steterunt in armis, expectantes, quid
177쪽
potius faciendum eligeret, an inciperet bellum cum ipsis, quod minime credebatur, quia valde pauciores quam ipsi viros bello tores habebat; an quiete castra metaretur & neminem laederet. Ipse vero eadem die quam fecit Dominus, resedit pacisce in praedicta villa. Illucescente autem secundo die,quidam nobilium,qui nulli partium habebantur suspecti: prius ad se. & consequenter ad ,, Lombardos humiliter accesserunt in haec verba. Quae maior ii
sania , vel quod excellentius malum excogitari potest, aut oper ,,ri , quam ut Dominus seruum, siue servi Dominum iure suo priauare omnino conentur,& per violentiam possidere3Sit ergo via quaeque pars suo iure contenta, & tam grauibus malis iam cessantibus pax optata inter vos, cooperante Domino , reformetur. JTunc I mperator suspirans poli multa quae hinc inde allegata fue- orant, sic respondit. Ego, saluo Imperi j iure, super hac controsia paratus sum flare arbitrio bonorum virorum utriusque partis l& consequenter communitas Lombardorum dixit. f Salua E ,,clesiae Romanae ac nostra libertate, pro qua decertamus, nos lib., dem facimus; J & flatim electi sunt a Friderico Philippus Coloniensis, Electus G. de Palasca Taurinensis Capitaneus, & R. de sancto Halario Papiensis: a Lombardis vero G. Pistis de Mediotalan. G. de Gambara Brixi en. & C. de Verona, in quos utraque pars hilariter compromisit. P ost haec Lombardi ad Fr. reuerenter accelserunt, & honora uerunt eum, a quo ipsi benigne recepti & honorati sunt. His itaque utrinflue ita peractis, Fr. exercitum abire permisit,& cum uxore ac filijs, & domellica familia in ciuitatem P piam descendit; Lombardi vero ad propria cum gaudio redeuntes,obuiauerunt secus Placentinam Cremonenses cum carroccio suo & expeditione sua; ipsi enim semper claudicauerunt in facto Communitatis diuitatum, respectu amicitiae Papi . & ideo studiose prius alios distulerunt exire,ut disturbaretur expeditio con munitatis pro retardatione ipsorum. Cognito igitur quod sine ipsis facta erat praedicta concordia, confusi sunt in erudescentia Ria. Tunc populus Cremon. in Consules suos nimium exardes.cens, ciuitatis fluae contumeliam grauiter re indicauit. Funditus diruens palatia eorum ac domos, bona omnia diripuit, & alios in loco eorum Consules, ipsis depositis subrogauit. Quamuis autem Lombardorum ciuitates cum eodem F. de concordia & pace tractarent ad inuicem, cognoscentes tamen versutias hominis illius, nihilominus sibi ab eo cauebant inposterum. Propterea confede rationis
178쪽
rationis suae iuramenta solliciti is innovarunt, & in cunctis malo rem circumspectionem semper gesserunt.
DE EO s LP FRIDERICUS A ROMANA
Ecclesia perse ipsum pacemsimulate quaesituit.
FRIDERI Cus vero cum apud Papiam dratius moraretur;&in cunctis actionibus suis euentus semper sinistros haberet, yt religiosos viros & vulgarem populum sibi fauorabilem redaderet, pacem Romanae Ecclesiae quam prae caeteris rebi aflectare iublice asserebat, per se ipsum requirere studuit. Misit ergo peritteras & familiares suos ad Hosti ense de Portuense Episcopos de Cardinalem sancti Petri ad Vincula, ut pro resormanda pace inter Ecclesiam de Imperium ad eum secure accederent, quatenus viva voce ad alterutrum opus ipsum tractare de ad opi
tum finem cum honore Ecclesiae possent Domino cooperante perducere. Quod verbum postquam ad aures Apostolicae sedis peruenit non immerito suspectum omnibus fuit; tum quia praeteritorum extubatio,futurorum certitudinem demonstrabat: id mquia idem Fr. nondum videbatur ad aliqua bona opera ullo modo inclinari. Uerumtamen quoniam secundum Beati Augustini ij im, dubia semper in meliorem partem sunt conuertenda, &quia pax non solum requirenda, sed persequenda esse describitur, Dominus Alexander Papa de communi fratrum suorum consilio praedictas personas plene instructas ad praesentiam ip- ω sius Principis honorifice destinauit. Eis igitur segregatim per diuersas regiones proficiscentibus plebs uniuersa in iucunda eorum inspectione laetabatur in Domino, de ad consignationem puerorum ipsis copiosam multitudinem infantium praesentabat. Episcopus namque Portuensis & Cardinalis sancti Petri ad Vincula per Spoletum & Imolam atque Bononiam honorifice traneuntes usque Placentiam processerunt , ibique aduentum Hostiensis Episcopi qui per Pisanam de Lucanam ciuitates cum gloria de honore transiuit, per dies aliquot expectarunt. Interim veroωt cum Rectoribus ciuitatum Lombardiae super his quae imposita sibi fuerant,in simul haberent colloquium,perrexerunt Laudem. Completo itaque ipso colloquio , audierunt Placentiam Holliensem Episcopum peruenisse , ad cuius praesentiam celeriter peruenerunt. Vt autem ipsi tres Apostolicae sedis Legati fuerunt in simul , nunclauerunt Fr. aduentum suum, petentes ab
179쪽
eo, ut quid eos vellet agere ipsis continuo significaret; quibus ille benigne respondens, mandauit ut transito flumine Pado ad eum secure accederent. Tunc Legati de ciuitate Placentia cum magno Clericorum & Militum comitatu eaeuntes, processerunt ad Padi ripam, & in praeparatis nauibus transeuntes, Venerunt in ciuitatem Papiam, in qua honorifice recepti fuerunt & hospitati. Altera autem die Imperatore cum Principibus, & multo ac celebri populorum concursu in publico residente, Legati ad eius praesentiam pariter accesserunt. Cum igitur ante ipsius conspectum introirent, & prote illum ex opposito in suis faldistorijs consederent, continuo idem Imperator deposito quod gestabat in capite pileo, eosdem Legatos, sicut relatio declarauit, inte pretis sermone theutonico salutauit , addens quod ipsorum sibiturimum complacebat, & eorumdem praesentiam valde habeat acceptam; sed ut considerata quae gerebant Proponerent, hilari vultu praemonuit. Tunc Episcopus Hostiens s stetit in medio , & in communi audientia omnium, iucunda facie ita resa pondit.,, Salutatio tua Domine Imperator grata nobis est, & valdὸ accepta, sicut praecellentissimi Principis & excellentissimae potestatis; sed in huius salutationis alloquio illud nos vehementeris exasperat, quod ad praesens, peccatis exigentibus, versa vice, λcut optamus, vos resalutare noniossumus. Faciat itaque omninis potens Deus 3 per ineffabilem bonitatis suae clementiam cum ,, sponsa sua sacrosancta Ecclesia & Imperio rito illam conco diam & unitatis pacem, ut quod modo absque scrupulo con- ,, scientiae non postumus, in proximo affectuose propitiante D A mino valeamus implere. Nos vero propter hoc pium Opus, . is quantum in nobis fuerit prosequendum, advocationem tuam ,, specialiter venimus, non in nobis, vel de nostris meritis praesu- A mentes, sed in illius fiducia huius operis efficaciam ponimus, qui cum ad praedicandum mitteret discipulos suos, dixit: Ego vos ,, elegi deposui vos ut eatis & fructum asseratis , & fructus vester maneat. J Et incipiens ab exordio schismatis, ita uniuersa Ecclesiae gravamina & manifestam Imperi j deplorauit iacturam: ita pro utriusque partis concordia & pace intrepide peroravit, ut omnes qui aderant in verbis eius mirarentur, & gaudentes in is cordibus sitis ad inuicem dicerent: f Non enim hic homo qui lo- ,, quitur, sed Spiritus Dei Patris qui habitat in eo. J Deinde a
breuians verbum , imperatoris duritiam in eo maxime increpan-
180쪽
inter Alex. III. & Frid. I. a 3
do redarguit, quod ubi quatuor illae personae quae de eo corpore Ecclesiae sibi adhaeserunt, de medio per iudicium Dei erant sublatae,& totus Orbis unum Romanum Pontificem in Patrem M animarum suarum Pastorem receperat, ipse solus non debebat unitati Catholicae amplius aduersari, sed in vitam sanctam& Apostolicam Ecclesiam credere, & ei humiliter obedire. Post haec Episcopus Portuensis & Cardinalis sancti Petri ad Vincula
circa eamdem materiam compendiosum secerunt sermonem, di ad pacis bonum Imperatoris animum inclinare, nunc blandis, nunc asperis nihilominus studuerunt. Tunc Imperator compunctione plurima placidum dedit responsum, &optatae paci omnem promisit assensum, aperiens dolorem sui cordis quo se imtrinsecus vehementer uri asseruit, pro eo quὀd Ecclesia Dei sub tantae tribulationis discrimine guctuaret; &dictis,omnes ad hocpitia pariter redierunt , sed post modicum spatium Legati eius. dem Friderici Curiam frequentantes de pacis bono qualiter imter ipsum & Romanam Ecclesiam eiusque adiutores, Lomba dos videlicet, Siciliae Regem, & Imperatorem Constantinopolutanum reformari posset,inodd cum eo solo, modo cum eo & eius Consiliarib per dies iturimos contulerunt. Vt autem super his tractatibus absque suae personae praesentia cum Lombardis facilior opportunitas haberetur, Imperator vices suas C. Cancell. P. dicto Coloniens electo, & A. Protonotario suo concessit, quatenus collatione habita de contrarietate capitulorum, quam possent moderantiam adhiberent, & ad notitiam ipsus cuincta reserrent. Ipsi vero cum Legatis & Lombardorum Rectoribus, nunc in suburbijs, nunc in urbibus, prout eis competentius videbatur , de pacis resormatione insimul frequentissime tractauerunt ; sed cum ea quae vicissim petebantur, ad Imperatoris notitiam referrentur, ipse in cunctis modum nimis excedens, & ab
Ecclesia in spiritualibus postulauit, quod nulli unquam laico
inuenitur futile concessum ,& a Lombardis vltra quod Carolus& Ludovicus atque Otho Imperatores contenti fuerunt, exegit.C a igitur a suo proposito pravo Fr.recedere nullatenus vel
Iet, Legati a sanctorum Patrum Regulis & Constitutionibus deuiare nolentes, eo in erroris sui perfidia derelicto ad praesentiam Domini papae ac fratrum suorum Collegium ductore Domino tedierunt. Lombardi vero antiquam suet libertatis possessionem viriliter defendentes improbitati eiusdem Fr. fortius solito restiterunt,& Papienses cum Marcitionibus & Cumanis assiduis de . stationibus expugnabant. Y iij
