Concordiae inter Alexandrum 3. summum pont. et Fridericum 1. imperatorem Venetiis confirmatae narratio ad veritatis scriptum stabilita. Criminationes ab authore actorum Alexandri Tertij, & chronico Romualdi archiepiscopi Salernitani depulsae. Caesari

발행: 1632년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Concordiae narratio

celebraturus accederet. Indutus ergo sacris vestibus , & de con suetudine auream deferens rosam, cum Episcopis & Cardinalibus ad A ltare nimis deuote processit. Post Euangelicam lectionem populo Dei ex diuersis partibus congregato pastoraliter praedicauit , & completis Missarum ossicijs, rotam quam detulerat, Duci Venetico in signum gratiae Sedis Apostolicae contulit. In e dem quoque septimana cum glorioso galearum exercitu, quod era electabile visu, exiuit a Venetia, & per fauces Padi ascendens, cum gloria & honore venit in suam ciuitatem Ferrariam.

DE PRIMO COLLO VI IO LOMBAR-

dorum.Principum apud Ferrariam , praesente lexandro Papa. IN sequenti vero die principales personae quae ab utraque parte inferius annotantui ad eiusdem Pontificis praesentiam coi uenerunt: ex parte Lombardorum Aquileiensis Patriarcha, &Rauennatensis, S γ Archiepiscopi. Mediolanensis I& eorum Comprouinciales Episcopi: Rectores Ciuitatum cum suis Marchionibus atque Comitibus: Salernitanus quoque Archiepiscopus cum Comite Rogerio Andriens, sed ex Imperatoris

parte Moguntinus

Salisburgensis Icum aliquibus eorum suffraganeis Episcopis, Electo quoque

Vuarmacensi, & A. Protonotario. Quibus ad inuicem congregatis,de loco ubi Papa secure posΩset cum Imperatore prςsentialiter conuenire, non modica inter partes altercatio extitit; & Lombardis petentibus Bononiam, vel Placentiam, aut Ferrariam , seu Paduam: Imperatoris autem Principibus Papiam seu Rauennam, aut Venetias eligentibus, Pontifex cum Nuntijs Regis Siciliae Venetias in hunc modum elegit , Ut si Dux cum populo Veneto iuratoriam cautionem pra staret, quod antequam pax confirmata firmiter e stet sine consensu Papae Imperatorem Venerias nullatenus intrare per

mitterent,

192쪽

inter Alex. III. & Frid. I. 18s

mitterent, &venientes illuc,seu redeuntes nullo modo impeditarent, tunc pars utraque ad locum ipsum secure accederet; quod ad verbum Pontificis factum est. Exivit erSo a Ferraria cum Episcopis & Cardinalibus vir. idus Maij, & une mora Venetias remeauit, cuius vestigia partes utraeque celeriter sunt subsequutae. Constitutis itaque Principibus ac Lombardis in conspectu Pontificis de reconciliatione pacis inter eos ad alterutrum tractare coeperunt , sed quia de regalibus maxime ac nudis maxima in ter eos controuersia Vertebatur, & pax Ecclesiae absque illorum pace qui cum Ecclesia contra Imperium firmiter steterant fieri

non debebat,tractatus ipse multis interuenientibus inducijs usque ad Apostolorum Petri & Pauli Octauas processit. Ea igitur die pax Ecclesiae in ea forma qua de consensu partium ordinata fue-tat & scripto firmata, de communi consensu Principum qui praesentes aderant,Imperatoris assensu roborata est. Pax quoque Sicibliae Regis a proximis Kal. Augusti usque ad xV. annos eodem modo approbata est, super quibus cartae hinc inde concorditer se Ctae, & a singulis partibus in bona voluntate receptae sunt. Quibus ita pactis, ad instantiam Principum, Imperatori licentiam Ponti sex dedit veniendi usque Clogiam,quatenus in loco ipso a Pontifice parum distante, constitutis in eius praesentia Cardinalibus

illis & Principibus qui verbum pacis & treguarum fere iam

consumauerant,causa ipsa Imperiali auctoritate, auctore Domino, plenum sortiretur effectum & immutabile firmamentum. Venit ergo illuc Imperator, & ad eius praesentiam Cardinales& Principes pariter conuenerunt, omnia quς de ipsius assensu fecerant sibi concorditer ostendentes. Auditis itaque omnibus quae

gesta fuerant, & plenarie intellectis, licet ab ijs qui oderant pacem valde turbatus fuerit & commotus; quia tamen Principes in faciem sibi viriliter restiterunt, omnia tandem sicut in praesentia Pontificis gesta fuerant &conscripta, ratali abuit, &a se confirmari sponte promisit. Vnde factum est, quod in audientia eorum Cardinalium, & Principum Dedoni Comiti filio C. Marchionis praecepit, ut in anima sua coram Domino Papa, Nunti, Regis Siciliae, ac Lombardis publice iuraret in hunc modum.

193쪽

186 Concordiae narratio

HAEC SUNT PRIMA IURAMENTA

Imperatoris Friderici, qua mamma sua fieri fecit de pace Ecclesia.

., T G o Comes Dedo , iuro quod Dominus Imperator manda- δε Cuit mihi ut in anima sua iurarem iuramentum , quod nuncis facturus sum.Et postquam mandauit Mon reuocauit mandatum, , , & ego ex mandato imperatoris iuro in anima sua, quod ex quori venerit Venetias omni quaestione & contradictione semota fata ciet iurare in anima sua, quod pacem Ecclesiae, sicuti dispostari est per mediatores & scripta, & pacem Regis Siciliae usque ad ,, XV. annos, sicut scripta est, & treguam Lombardorum,sicut est per mediatores utriusque pactis dispositum, & in scripto quod ,, est apud eosdem mediatores, continetur, bona fide seruabit, &Principes suos hoc ipsum iurare faciet. . Simili modo praecepit Sigilboth Cameratio suo in hunc mo-ndum. Ego Sigilboth iuro quod ex quo Dominus Imperator v nerit Venetias praeceptum iuramentum pacis Ecclesiae, & Regis Siciliae, & treguae Lombardorum faciet praestari in anima sua, αδε Principes similiteriurare faciet. Ijs itaque hoc modo completis Pontifex Ducem & populum

Venetum a iuramento quo tenebatur absoluit, & ut Dominum Imperatorem honorifice in Venetias deducerent eis praecepit.

Quod Dux desideranter implere festinans, in praeparatis sex galeis eumdem usque ad Monasterium sancti Nicolai, quod est stum in capite Mui alti, cum gloria & honore fecit conduci.

DE ABSOLUTIONE IMPERATORII

'Merici, s de pace facta inter eum s

D. Alexandrum Papam. ALTER A itaque die in vigilia sancti Iacobi summo mane

Pontifex misit ad eius praesentiam Humbaldum Hosti ei sem, Gulielmum Portuensem, & Manis. Praenestinum Episcopos, Ioannem tituli sanctae Anastas , & Theodinum tituli antacti Vitalis, & Petrum tituli sanctae Susannae Presbyteros Cardinales, atque Hyacinthum Diaconum Cardinalem sanctae Mariae in Cosmedin, qui venientes ad eum , postquam renunciauit schisma Octaviani , Guidonis Cremensis, & Ioannis de Struma,

post

194쪽

post promissam quoque obedientiam venerabili Papae Alexan-δro, tanquam Catholico Principi eiusque successoribus canonice intrantibus, ipsum a sententia excommunicationis pariter absoluerunt, & unitati Catholicς aggregarunt. De maioribus etiam

ipsis Principibus, iuxta priscum Ecclesiae morem, id ipsum secerunt, &exinde Imperator, tanquam orthodoxus Princeps, d

uote accessit ad praesentiam eiusdem Pontificis, qui ante fores E clesiae sancti Marci cum Archiepiscopis, Episcopis, & Cardinalibus residebat in communione pacis expectantibus, & deposita clamyde prostrauit se in terram, & deosculatis eius, tanquam Principi Apostolorum, pedibus, verae pacis osculum sibi deuotissime dedit. Tunc repleti sunt omnes gaudio magno, & prae ni mia i titia vox conclamantium in Te Dei laudamus insonuit ustaque ad sydera , statimque Augustus, apprehensa Ponti scis dextera , cum canticis ci laudibus usque ad Chorum ipsius Ecclesiae ipsum deduxit, & inclinato capite benedictionem ipsius reuerenter suscepit. Iniequenti vero die quo celebrabatur festum sancti Ia- cobi Apostoli,ad eamdem Ecclesiam redi jt,&celebraturus Mis sarum lolemnia cum felli ua processione Patriarcharum, A rchiepiscoporum , Episcoporum , Presbyterorum ci Diaconorum Cardinalium, & aliorum Ecclesiae ordinum ad sacrum Altare processit. Imperatore igitur stante in Choro, Clerus Theutonicus Missae introitum altisonis vocibus psallere coepit, & totum decantandi officium cum omni iubilatione peregit. Post Euangelium autem & sermonem fictum ad plebem , imperator denuo

ad vEstigia eiusdem Pontificis cum Principibus suis deuotissime procidit , & apertis thesauris suis , aurum ei post pedum oscula

obtulit. Decantata itaque Misia, eius dexteram apprehendit, &extra Ecclesiam usque ad album caballum cum conduxit, & str guam fortiter tenuit, cum autem se num acciperet, & stratoris ossicium vellet implere, Ponti sex, quia iter usque ad mare nimis videbatur prolixum, pro facto habuit quod affectuose voluit exhibere. In crastinum autem circa Nonam Imperator cum paucis

Pontificem filiali affectu visitauit, & usque ad eius cameram ubi cum Episcopis & Cardinalibus familiariter residebat, alacriter requisiuit. Congratulati sunt ergo diu ad inuicem, & post affectuo sa colloquia, & mixtos serijs temperatos &sine detrimento dignitatis jocos, Augustus, petita & impetrata licentia, hilaris ad

nospitium remeauit.

195쪽

i8 8 Concordiae narratio

DE CONFIRMATIONE PACIS , ET

tregua Lombardorum, iuramentis pr. stitis.

IN Kal.vero mensis Augusti conuocatis Regis Siciliae Nuntihs,3e iniuersis Lombardorum Rectoribus,Ponti sex & Imperator Consistorium pariter intrauerunt. Tunc Imperator coram

Pontifice stans in communi auditorio praecepit Comiti Henrico D edes, quatenus in anima sua iuraret quod pacem Ecclesiae atque Imperi j, dc pacem Regis Siciliae usque ad X v. annos, & treguam Lombardorum a proximis Kal. Augusti usque ad v I. annos, sicut per mediatores utriusque partis clispositum & scriptum est, bon1 fide seruabit. Praesentibus quoque Principibus nimi ominus iussit quod eamdem pacem & treguam pariter iurarent, & bona fide seruarent. M ox iurauit ipse Comes super sancta Dei Euangelia, sicut Imperator ei praeceperat, & conuersus ad ipsum dixit:

Sic te Deus adiuuet, & haec sancta Euangelia, J iurauerunt se'quenter Principes ita

Ego C. Moguntinus a Ego Ph. Coloniensis Archiepiscopi. Ego V. Magdeburgensis JEgo B. Treuerensis Ego D. Patavi ensis. Ego C. Electus Uvartiensis Ego Ar. imperialis Aulae Protonotarius. Ego C. quondam Mantuanus Episcopus. Ego G. Cancellarius. Ego C. Comes. Iuramus in animabus nostris super haec saltista

D et Euangelia, quod pacem Ecclesiae atque Imperij, ω pacem

Regis Siciliae usque ad x v. annos, & tre Pana Lombardorum usque advi. annos,sicut statutum est Ac scriptum per mediatores utriusque partis, bona fide seruabimus absque naude. Sic nos Deus adiuuet & haec sancta Dei Euangelia. Ex parte vero Siciliae Regis eodem modo iurauit Rom. Sale nitanus Archiepiscopus, de Rogerius Andriensis Comes. Ex par te vero Lombardorum iurauerunt qui praesentes aderant. De Mediolauo. Gerardus Pistis, od Rogerius Marcellinus Cosui. De Placentia. villelmus Leccacoruus. De Brixia. Albertus de Gambara. De Bergamo. Albertus Albertonis. De

196쪽

inter Alex. III. & prid. I. i89

De Verona. Cothus Consul. De Parma. VetuluS. De Regio. Artemata. De Bononia. Pinamonte Potestas eorum De Nouaria. Uvillelmus Guibuini. De Alexandria. Vbertus de Foro.

De Padua. Thessalinus Potestas. De Vincentia. Ec linus.

DE CONVPRGONS SCHISMATICOR M

ad Ecclesia unitatem. AB soLvTo autem Imperatore sequaces eius intrusi &sehismatici ad sinum Matris Ecclesiae cateruatim confluentes absolui humiliter postulantes, refutarunt & anathematir runt super sacrosancta Euangelia omnem haeresim extollentem se aduersus sacrosanctam Romanam Ecclesiam , dc prςcipuὸ schisma & hqresim Octaviani & Guidonis Cremensis, atque Ioannis de Sixuma, eorumque ordinationes irritas esse pronunciantes , fidelitatem quoque, obedientiam Domino suo Papae Alexandro eiusque successoribus Catholicis promittentes, reconciliati sunt & unitati Catholicae associati: ex quorum numero famosiores duximus nominandos.

C. Moguntinum. V V. Magdebui gen. Patauien. Augusten. Argentinem Papien.

Cremonen. Novaricia. C. Mantuanum.

V. a Guido Cremen. promotum in Leuitam. zz. V. quondam Cluniacen. Abbatem, &c. 13. Intrusum salti hi Petri in Coelo aureo atque 1 . Vicinum eius sanctisaluatoris intrusum. Aliorum vero res- piscentium schismaticorum multitudinem nominare penitus

ignoramis.

197쪽

iso Concordiae narratio

DE SI NODO APUD VENETI AS

EODEM tempore om. Kal. Septembris in Ecclesia sui cti Marci apud Venetias Alexander Papa cum Archiepiscopis, is copis,ac alijs Ecclesiarum Praelatis de Italia, & Alemania Synodum celebrauit in qua iuxta eum ipse Imperatorresedit, ibique paceminter Ecclesiam & Imperium, & pacem Siciliae Regis, atque tresum Lombardorum, sicut superius est ordinatum, communi assertione roborata fuit & firmata , sed ad maiorem ipsius soliditatem Pontifex in hunc modum excommunicati mnis sententiam promulgauit, ut quicumque pacem ipsam, vel treguas infringeret nisi requisitus insta XL. dies, & commonitus satisfaceret,eamdem sententiam seposita excusatione incurreret. In schismaticos vero qui nondum resipuerant, quousque satis

fecerint, anathematis sententiam innovavit.

DE Aca VISITIONE BRECTA NORI

IN diebus illis C. Comes de Brectanoro absque liberis apud

Venetias destinctus est, qui pro remissione peccatorum suorum, suorumque parentum, &Castrum ipsum Brectanorum, quod alio nomine vocatur Subsubium, & totam terram suam, licet ab antiquo iuris Beati Petri fuerit, sacrosanctae Romanae Ecclesiae in propriam hereditatem donauit, & ad maiorem ipsius donationis firmitatem Domino Alexandro Papae suisque successoribus publicum exinde instrumentum seri fecit. Quamobrem pro recipiendis inuestituris ipsius castri, quod est caput & sedes totius Comitatus, Pontifex absque mora misit illuc Rarnerium Diaconum Cardinalem, & R. Subdiaconum, &P. Sar cenum Dapiferum suum,per quos cum inuestitura possessionem illius Comitatus in potestatem & dominium Sedis Apostolicae recepit atque detinuit.

LIITERAE PRINCIPUM DE CONFIRMAN IONE,

Obseruatione pacis inter Ecclesiam in Imperium. DO M i N o suo ac Patri Venerando Alexandro Dei gratia sanctae Romanae Sedis & Catholicae Ecclesti Summo Pontifici & uniuersali Papae, Christianus Moguntinus Archie-

riscopus

198쪽

inter Alex. III. & Frid. I. isi

piscopus Vulemannus Magdeburgensis, Arnoldus Treuerensis Archiepiscopi ,Conradus Uuomartiensis Electus, Gottefridus

Cancellarius, Vuortuulnus Protonotarius,Fr. Comes Hollandi I. Marchio de Luitri, & Frater eius Dedo, H. Comes de Die sa, R. Comes de Diuma, Filialis deuotionis obsequium cum debita Nobedientia & subiectione. Commoda quae ex consumata pace Ecclesiae & Imperi j toti mundo perueniunt, ipsa innumerata m la quae inde vitantur manifeste ostendunt i sicut enim ab utrius- que concordi prouidentia orbis terrarum ad salutem & tranquil litatem regitur, ita sub eorum diuisione a propria debiti status re- ctitudine, distrahebatur. Gaudeat itaque tellus iam desiderabilis roris visitatione respersa, tam gratiosa pluuiae inundatione foeta

cundata, per quam fidelis populi arida sitis depellitur, & omnium Niurgiorum scandala, & scandalorum incendia suffocantur. Nos ς ergo Pater Sanctissime de tanto concordiae fiuctu laetantes, ip- sam sacratissimam Ecclesiae & Imperij pacem sicut ab utriusque partis mediatoribus, & disposita, & incommune scriptum reda- cta, & paceni Illus bis Regis Siciliae ad xv- annos, & treguam Lombardorum a proximis Kal. Augusti usque ad vi. annos sicut a mediatoribus est ordinata, & nostris iuramentis firmata, & in μscriptum communiter redacta; quod scilicet scriptum proprijs subscriptionibus ipsorum mediatorum hinc inde confirmatum est, & sigillis ipsorum corroboratum, nostri consensus studio μ& vigore confirmamus, & ratam de inconcussam tenemus, & ut sic obseritetur operam dabimus, & ut haec nostrae confirma-

tionis pagina subsequuturis temporibus firma & illibata per- maneat, eam proprijs subscriptionibus communiri, &nostrorum sigillorum appositione iacimus insigniri.

Ego Christianus Mogiuatinae sedis Archiepiscopus subscripsi. Ego P. Coloniensis Archiepiscopus, & Italiae Archicancellis: subscripsi. Ego Uuormaciensis Electus subscripsi. Ego G. Imperialis A ulae Cancellarius subscripsi. Ego Vvo Protonotarius subscripsi. i

199쪽

Concordiae narratio

LITTERAE IMPERATORIS

super eadem re.

sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo & uniuersali Pontufici, Fridericus Dei gratia Rom. Imperator, & semper Augustus, debitam obedientiam & filialis deuotionis assectum. Cum Imperatoria Majestas a Rege Regum ad hoc in terris ordinata sit, Vt per eius operam totus ordis pacis gaudeat incremeto, nos quos Deus in solio Romani Imperi j constituit, eam diligentius an plecti ,. de feruentius conseruare debemus & volumus. Inde est

quod pacem Ecclesiae & Imperi j secundum quod a Principibus

nostris de a Cardinalibus Romanae Ecclesit disposita est & ordia nata, & in scripto Principum nostrorum, sigillis eorum signata continetur, sicut per interpositam personam,secundum formam quae in scripto continetur, iurari fecimus , sic praesenti scripto nos firmiter obseruare promittimus, confirmamus, & ratam in posterum permanere volumus, & sic deinceps firmiter obseruabibmus & faciemus, quantum in nobis fuerit, Deo propitio, obse uari. Datum apud Venetias in Palatio Ducis xv. Kal. Octobris. Indictione X. Hoc tempore in vigilia sancti Matthaei Apostoli, Alexander Papa X v III. annum sui Pontificatus expleuit. Incipit X I x. annus eiusdem. Pace igitur, sicut dictum est, confirmata, omnes qui conuenerant lςti ad propria redierunt. Paucis autem transactis diebus exierunt quidam nobiles Tamisini de societate Lombardorum,&ad Imperatoris praesentiam accessere, cum quo & diutius secrete loquuti sunt in occulto, & quςdam ad alterutrum iuramenta fecerunt: unde uniuersis Lombardis Odiosi facti sunt, di valde suspecti eis. Itaque redeuntibus ad propria, populus Tamisinus in ipsos vehementer commotus, eos periuros, detestabiles & suς patriς proditores atque turpissima morte dignos clamore horribili apte lauit. Quid plura ut periculum mortis euadere possent, illico iurarunt iii per sancta Euangelia quod quicquid Imperatori secrete dixerant vel iurauerant, totum reuelarent Rectoribus Lombardorum, & insuper filios dederunt eis obsides, ac sussicientes fideiussores, quod super ijs eorumdem Rectorum mandatis firmiter starent. Ipsis igitur seculium eductis, quς cumque iura

uerant

200쪽

uerant Imperatori, vel dixerant in secreto, per cartam publicam Rectoribus reuelarunt. Comperta itaque proditioni tantς mali-tic Lombardorum societas &pr dictos nobiles acriter promeritis suis puniuit, & ut ex tunc aduersus callidi hostis insidias sollicitius euigilauit, & se fortius communiuit.

DE EO a UOD IMPERATOR A PONTIFICE

in sculo pacis disiesiit. REA us itaque sic se habentibus imperator a Venetiis recessurus, ut a filium Pontifice licentiam susciperet, accessit ad eum in Palatio Patriarchae sedentem. Exclusis ergo caeteris, cum

solis Episcopis & Cardinalibus ac suis Principibus de ijs quae ad

pacis complementum restabant cum eodem Papa colloquium habuit. Tunc Pontifex ab Imperatore petiuit ut regalia s. Incti Petri & possessiones sanctae Romanς Ecclesiae,sicut per mediato-- res Cardinales & Principes apud Anagniam constitutum fuerat& firmatum, sibi restitui faceret. Cui respondens Imperator dixit. Regalia sancti Petri & possestiones alias sanctae Romanae Ecclesiae, praeter terram Comitissae Mathildis& Brectanorum liberὸ restituam. J Sed quia ista videntur mihi ad ius Imperij perti enere, vos eligite de principalibus nostris tres, & nos de Cardita libus totidem eligemus ad ista tractanda, quorum iudicio pars utraque irrefragabiliter stare deberet. Quod licet Pontilici graue nimis & durum fuerit, quoniam & in forma pacis de restituenda terra Comitissae Mathil lis expressiam fuerat ac iuratum, re tunc ipse castrum Brectan. sicut Liperius dictum est,posside

bat, ne tamen occasione illa pax Eccletiae turbaretur, voluntati

eius tandem assensum praebuit, statimque Chr. Moguntinum Archiepiscopum, & C. V vormatiensem Electum atque A. Pro tono t. qui pr sentes aderant ad id faciendum elegit. imperator quoque Hic. Ostien. & V V. Portuen. Episcopos, & Iac. Dilac. Card .consequenter elegit. Pro restituendis vero praedicti; regali- bus& caeteris possessionibus Ecclesiae illicὁ eumdem Moguntin. Pontifici assignauit, praecipiens ei sub obtentu gratiae suae, ut restitutionem ipsam infra tres menses cum integritate perficerer. His itaque concorditer ordinatis atque dispositis, Augustus ipsi: coram Pontifice genua flexit, & deosculatis pedibus eius, in osculo pacis ab eo, & uniuersis Cardinalibus versus Rauennam &Cesenam recessit. Post cuius discessuim circa medium mensis

SEARCH

MENU NAVIGATION