장음표시 사용
201쪽
Octobris Pontifex quatuor impetratis a Duce Venet. galeis, de maiore fiatrem suorum parte per Pentapolim secus mare primi Osa, denuo pelagi vastitatem Domino auctore intrauit, & eadem qua venerat via regrediens apud Sipontum iv. Kal. Nouembris suffragantibus Apostolorum Beatorum Petri & Pauli meritis cum prosperitate peruenit. Deinde Troiam & Beneuentum ac Sanctum Germanum cum gloria & honore transitum faciens, ad ciuitatem Anagninam si Di multum deuotam xix. Kal. Ianuarijsanus Dei gratia & incolumis remeauit. Facta est itaque de pacifico ipsius & desiderato regressit tam in Urbe quam in toto orbe Romano exultatio maxima, & communis lςtitia be nedicentium & collaudantium Dominum , qui per assiduam clavigeri sui Beati Petri precem, & laborem ipsius Pontificis, lignatus est pacem & concordiam inter Ecclesiam & Imperium mirabiliter reformare. Inde utique accidit quod de magna schisamaticorum turba quidam intrusi ad obedientiam Domini Alsxandri Papae sunt sponte reuers: quidam vero Catholicis Ecclesias relinquentes apud consanguineos confugium cum ignomunia & confusione sita fecerunt. Archisynagogus Vero eorum, agnito quod Imperator ad ostculandos pedes Papς Alexandri accesserit, conturbata sint viscera eius &prae desolationis sui confusione tantus eum tremor inuasit, quod occulte a Viterbio exiens, tanquam profugus ad Montem Albanum sub friuola defensione Ioannis Domini ipsius castri coniugium inaniter fecit. Audiens b c Imperator nimium dolere se ostendit, & ad suam excusationem eumdem ii reticum &defensores eius nisi ad obedientiam Alexandri Papae fostinarent dissidauit,& Imperiali banno subiecit.
Brisianorum contra tenorem pacis.
IL L v D autem silentio praetereundum non duximus quod Imperator , ex quo Caesenam peruenit, utens consilio mali an tium, accessit iuxta Brictanorum , & nccersitis ad se praedictis Nuntijs, R. videlicet Diacono Cardinali sancti Georgii, & R. Subdiacono Apostolicae Sedis, & P. Dapisero eiusdem Pontificis instanter postulauit ab eis possessionem ipsius castri cum pertinenti js suis ; quibus ei benigne respondentibus & mansuete, quὀd sine licentia & mandatωDomini sui maui pontificis hoc face
202쪽
inter Alex. III. & prid. l. ips
te non poterant nec debebant, confestim eos dissidauit, & exercitu circumquaque collecto, ipsos de castro eiecit, & castrum
inexpugnabile sine confictu & pugna cepit: sibi ac filio suo Rogi ab hominibus ipsius loci iurari fecitὸ nec mirum, cum inter Bulgaros & Maynardos, qui erant fortiores ipsius loci milites, iam emerserant aemulationes, & altera eorum pars I mperatori faia uorem praestiterat. Quod factum post thom ad aures Pontificis venit, per maiores Ecclesiae personas eumde Imperatore paterne conuenit, & ut possessionem ipsius castri sibi ac matri suae Romi nae Ecclesiae in pace restitueret, liligenter & instantius postulauit. Ipse vero in voluntatis suae duritia perseverans, restitutionem facere penitus recusauit, quae causa, licet Pontifici & Ecclesiae iniuriosa & valde fuerit grauis, ne tamen occasone huius iniuriae r cens pax & utilissima, Ecclesiae atque Imperi j concordia dii Ioltaueretur, potius hoc ad tempus pati & disi inulare dignum duxit, quam contrariis eidem Imperatori contraria respondere, quous ite Dominus cor illius emolliat & sua Ecclesiae iuras oluere-
RESCRIPTUM TRIVILEGII REGIS HUNGARI S
ui pro reuerentia Ecclesiae Romanae, Domini Alexandri Papae, Ecclesiae Hungariae libertatem donauit m fecit. BDei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Daniςque. . L. Dei gratia Strigonien. C. Colocen. Archiepiscopis, at que omnibus eorum suffraganeis, Praepositis quoque Regalibus, necnon omnibus uniuersaliter Ecclesiasticis personis in praedictis Archiepiscopalibus constitutis, tam praesentibus quam futuris in perpetuum. Iustium & rationi consentaneum esse dignoscitur, ac sanctarum Scripturarum testimoni js comprobatur, ut qui Regiae celsitudinis culmen ab aeterno Rege merentur accipere, ijs quae ad Ecclesiae & Christianitatis profectum noscuntur in aliquo pertinere,ianid teneantur prouida sollicitudine & cautela intendere, quanto pro honore a diuina dispositione collato debent suo Creatori uberiorem deuotionem prae caeteris exhibere. Eapropter propia ratione inducti, &saluberrimis exhortationibus M. venera-ilis sanctae Romanς Ecclesς Cardinalis propensus attentiusqὸ commoniti, deuotionem quoque venerandς memoriae Regis G. Patris nostri, quam circa sacrosanctam Romanam Ecclesiam &sanctum Patrem nostrum D. Alexandrum summum Pontificem
203쪽
studuit per omnia exhibere , modis omnibus quibus possumui imitari volentes, institutionem super depositione & transmissi ne Episcoporum quod in se re in suis posteris D. Papae Alexandro & suis successoribus noscitur concessisse,videlicet quod absq; authoritate & consilio eius vel successorum suoru , depositionem seu translationem Episcoporum non faceret vel fieri permitteret, confirmamus, & tard in nobis quam in polleris nostris perpetuo
inuiolabiliter duraturam censemus. Praeterea antecessorum nostrorum consuetudinem retro temporibus habitam relinquentes,
in nobis & in nostris posteris immobili firmitate valituram, sancimus quod decedentibus Episcopis rebus Episcopalibus, pr curatores laicos de c ero non ponemus, atque poni nullatenus permittemus; sed honestos Clericos, qui non ad voluptatem, sed ad necessitatem vietiis de ipsarum Ecclesiarui rebus moderate accipiant, ibidem instituemus qui reliqua omnia bona side & sane Daude aliqua ad reaedificationem ipsarum Ecclesiarum & d morum Episcopalium seu Canonicorum, ad usus quoque pauperum, viduarum &orphanorum fideliter debeant adseruare. Nos
vero vel posteri nostri nihil unquam de ijsdem rebus in usus proprios ulterius redigemus, nisi forte quod absiti hostes Regni in
manu valida fines ipsius Regni intrauerint, vel aliqua alia urgesi tissima necessitas postulauerit, & tunc quoque id sine Episcoporum consilio non faciemus. Addimus etiam,& robore inconcusso tam in nobis quam in posteris nostris perpetuo obseruandum statuimus quod Regales Praepositi, vel Abbates de suis Praepos- turis, vel Abbatijs, seu dignitatibus non amodo deponentur , in hac parte consuetudini nostrae antiquae per nos &posteros nostros renunciantes, nisi infausto casu contigeret eos stiper certo crimine, canonico ordine conuinci, vel crimen suum publicὸ confiteri. Ad baec C. Archiepiscopus Colocen. omnes Episcopi, Electi, Regales, Praepositi,& Abbates, munificentiam ac libertatem quam pro reuerentia Beati Petri, & sanctissimi Papae notastri Alexandri, necnon M M. venerabilis Diaconi Cardinalis. Apostolicae Sedis Legati sibi concessimus, attendentes prauam suam consuetudinem & omnibus Canonibus obuiantem, quae in instruendis & destruendis Praepositis, alijsque dignitatibus de Ecclesiasticis benefici js subtrahendis exercebant, in manus praediacti Cardinalis penitus reliquerunt , unde communi consensu, α libera eorum omnium voluntate decernimus, & inuiolabiliter
praesenti priuilegio valituro perpetuo stabilimus, quod nulli Archiepiscoporum,
204쪽
clii episcoporum, Episcoporum, Electorum,Praepostorum, Ab batum deinceps licentia pateat de Praeposituris suos Pramosito; μremouere, vel alias Ecclesiasticas personas suis Dignitatibus aut Ecclesiasticis benefici js priuare, nili sorte de crimine fuerint conia Nuicti canonice vel contecti. Hςc autem omnia de consilio glo riola Reginae Matris nostrae, & Archiepiscoporum, Episcopo-
rum omnium , Electorum, Praepositorum, Regalium atque Abbatum, Comitum omnium, Procerum, & aliorum Princi . pum stabilita ac firmiter corroborata noscantur. Actum in Cita
DE TERTIA REVERSIONE D. ALEXANDRI
Papa ad Urbem Romam. ΙN T E E A uniuersus Romanae Vrbis Clerus ac Populus videns Imperatorem Fridericum ad vestigia Papae Alexandri Domino inspirante prostratum, & schismatis malum per diuinam potentiam omnino extinctum, attendens etiam de absentia ipsius Pontificis tam in spiritualibus. quam in temporalibus per longa tempora grauissimam incurrisse iacturam,commune comsilium, & reuocando ad Sedem Beati Petri eodem Pontifice salubriter habuit. Miseriit ergo ad eum usque Anagniam de melioribus Romanorum ciuium septemviros, in litteris Cleri ac S natus & ' populi, suppliciter exorantes, quatenus ad Vrbem suam propriam M populum specialiter sibi commissum reuerti iam dignaretur, & curam eius habere. Ponti sex autem, licet humilis& deuota eorum inuitatio sibi & cunctis fiatribus plurimum
complaceret, ad memoriam tamen reuocans praeteritam eius
dem Cleri & populi de ultramontanis partibus reuocationem, qualiter post modicum, multas sibi ac Fratribus suis iniurias at que columelias intulerunt , non immerito dubitauit eorum blandis promissionibus credere, & ad ciuitatem ipsam quae multos disturbatores pacis habere dignoscitur, absque certa & firma securitate redire. Propterea de voluntate utriusque partis H. Episcopus Hostieri. & I. tituli SS. Ioannis & Pauli Presbyter, atque U.
Diaconus sancti Angeli Cardinales cum septem bonis hominibus redierunt ad Vrbem, disposituri cum Senatoribus & populo formam securitatis & pacis quae Domino Papae suisque Fratribus complacere deberet. Vnae licet super hoc diu laboratum fuerit, tandem suffragantibus Apostolorum Beatorum Petri MPauli meritis, totius populi Romani consilio & deliberatione
205쪽
statutum est, ut Senatores qui fieri solent, fidelitatem & homunium Domino Parae facerent, ae Beati Petri Ecclesiam atque regalia quς ab eis fuerant occupata, libere in manibus & pote state sua restituerent, pacem quoque ac securitatem sibi ac eius
Fratribus, ac rebus eorum,&cunctis ad eum venientibus ac rodeuntibus nihilominus inuiolabiliter obseruarent. Quo facto venerunt Senatores cum eisdem Cardinalibus & cum alijs bonis hominibus ad praesentiam Summi Ponti scis, quibus ad oscula pedum & oris de more benigne susceptis, cuncta quae a populo constituta fuerant publice coram ipso Pontifice tactis sacrosanctis Euangelijs iurauerunt. Ijs igitur Domino cooperanterite peractis, gaudio magno gauis sunt omnes, & ex tunc Dominus Papa & Fratres eius ad reditum Vrbis festinanter se accinxerunt. In proximo aute FestoB.Gregorij Papae ante Dominicam
Laetare Hierustem postMissam exivit deTusculano proficisces ad urbe, non sine gloria & honore multo exierat enim obuiam sibi extra urbem in longum Clerus Romanus cu vexillis & crucibus, uod nulli Romano Pontifici recolitur factu: Senatores & Magia ratus populi cu concrepantibus tubis:Nobiles cumilitia in appa ratu decoro, &pedestris populositas cum ramis olivarum laudes
Pontifici consuetas vociferans. Tunc videns oculos omnium ob tum eius intuentes tanquam vultum I Esv-C HRIsTI cuius
vices in terris gerit; prae nimia vero multitudine ipsius vestigia deosculantium albus palafridus ambulare vix potetat, & Sessoris dextera in dandis benedictionibus nimium laborabat. Cum tanta igitur & tam solemni exultatione Romanus Pontifex paulatim, prout exigebat necessitas, proficiscens, circa horam nonam ad portam Lateranensem non mediocriter fatigatus peruenit, unde ad Patriarchi cum Lateranensis Ecclesiae atque ad sacrum sancti Saluatoris Altare, tanquam verus & bonus Pallor ac Beati P tri orthodoxus siccessoricum venerabili gloria multiplicatis laudibus gloriose deductus est atque receptus. Post benedictionem vero ad populum datam conscendit Palatium, ubi recedentibus ad Ecclesias suas cunctis Cardinalibus, in lecto fatigatus ex itinere ante cibum modicum recepit. Altera autem die in Consisto rium exiens, infinitari Laicorum& Clericorum multitudinem
ad pedes &oscula de more suscepit, & ex tunc ad consuetas si tiones urbis pro sui ossicia debito in Laetare Hierusalem ad S. Cm-cem , & in Passione Domini ad sanctium Petrum perrexit, atqueia Pascha regnum solemniter induit.
206쪽
Anno Dominicae Incarnationis M. C L X XIII.
FE D E RI C v s autem Romanorum Imperator recolens &alta mente reuoluens iniurias sibi a Lombardis nequenter illatas, & quod penis contra eum omnes coniurassent, & quod Mediolanenses, eo prohibente, Mediolanum reaedificassent, de Alexandrini ciuitatem suam de nouo aedificare coepissent, primo Christianum Cancellarium suum, de Moguntinum Archiepiscopum virum utique prouidum&discretum de in negoti, bellicis apprime eruditum, per montana Lombardiae, & Ianuam vΩque in Tuscia de Marchiam Anconae direxit. Marchione Mo
tisferrati & Papiensibus de quibusdam alijs Lombardis ipsum aD
sectuose rogantibus, collecta magna multitudine Bretitiorum de aliorum conductitiorum militum Italiam potenter intrauit. Primo autem ingressu Astensem ciuitatem, Taurinum de vicinas ciuitates psisse sponte reddentibus,occupauit. Dehinc Marchionis Montisferrati de Papiensium suggestione Alexandrinam ct uitatem obsedit; multi enim nobiles de populares viri de terra praenominati Marchionis oriundi, plures iniurias & molestias perpess, illius insolentiam perpeti non valentes, relictis habitationi bus suis, in quadam planitie pariter conuenerunt, & adiuuantibus eos Mediolanensibus & alijs Lombardis, in eadem planitie esuitatem de nouo aedificare coeperunt, de eam, ob reuerentiam Pinpae Alexandri, Alexandriam vocaverunt. Cum autem haec ciuitas ab Imperatore fuisset obsessa, propter sui nouitatem nondum tota erat fossatis circumdata, de domus eius erant palea coopertae, unde & a Theutonicis in contemptum & hironiam,palearum ci
uitas est appellata, quς postea in conflictu bellico ferrea est inuenta. Imperator autem, animantibus eum Papiensibus de Marchione , coepit ciuitatem viriliter impugnare, machinas circum quao,
instruere, fossata diruere dc repellere, & eam stequentibus insultibus molestare, credens illam in breui tempore pro suo arbitrio obtinere , sed Alexandrini, ut pote viri fortes & ad bella doctiss- mi, de pro libertate pugnantes, coeperunt Imperatori animose resistere, & illius machinas suis macbinis oppugnare , superue-
207쪽
niente hyeme quae solito asperior inhorruerat, adeo quod prae inundatione valida & algore nimio de equis & hominibus plures extingueret. Imperator autem in suo proposito perseverans noluit ab obsidione recedere, sed eam si equentibus proelijs &insultibus varijs non destitit impugnare. Adveniente autem Pas.cha in die Parasceves, & Sabbati lancti propter dier im reuerentiam Imperator imaginariam treguam concessit. Cumque Al xandrini sub occasione treguae suae ciuitatis custodiam aliquantulum neglexissent, Imperator nacta opportunitate, nescientibus Alexandrinis, fossas & cuniculos sub terra fieri iussit, & per eos
armatos milites intrare fecit, ut ex improuiso de cuniculis r pente erumperent, & ciuitatem huius ti audis nesciam occuparet; sed mox ut Alexandrini hoc percepere, arreptis armis coeperunt ad fossata currere, & introeuntibus Theutonicis viriliter
repugnare; sed operante diuina potentia , qu dam pars fossati Dito corruit, & eos qui in cuniculis & soueis erant, oppressit pariter & extinxit. Quo cognito Alexandrini foras egressi e strum ligneum armatis militibus plenum quod Imperator credebat in ciuitatem inducere , immisso igne simul cum militibus
combussere. Imperator autem spe ,& intentione fiustratus, de de morte suorum vehementer affictus, non valens ulterius pro-ςgredi, se intra castra recepit. Lombardi autem & alij qui cum Alexandrinis coniurauerant, oppressione ciuitatis cognita, magna militum, &peditum multitudine congregata, ad eius liberatione ni festinare coeperunt, & secundo die post Pascha circa Alexandriam castramentati sunt; quo cognito Imperator, eis obuiam relicta ciuitatis obsidione perrexit, cumque hinc inde acies forent militares dispositae, & in eo essent, ut pariter dimicarent, religiosae quaedam personae &viri sapientes, inter Imperatorem& Lombardos hunc modum concordiae tractauerunt, Vt Lombardi dimissis armis, Imperatoris tanquam Domini sui gratiam humiliter postularenta de hinc tres prudentes viri ex parte Imperatoris,& tres ex parte Lombardorum eligerentur,quorum dis positione, & arbitrio eorum deberet pax, & concordia terminari. Cumque hoc pactum & Imperatori & Lombardis non modicum placuisset, Imperator Papiam redi jt, & Lombardi ad propria sunt reuers. Imperator interim Nuntios ad Alexandrum Papam apud Anagniam direxit, rogans ut aliquos de fiatribus suis ad eum in Lombardiam mitteret, qui simul cum Lombardis tractandς pa-
208쪽
inter Alex. III. & Frid. I. roi
cis colloquio interessent. Papa vero, cosilio habito, Humbaldum Hostiensem, Bernardum Portuensem Episcopos, de V vitelinum Papien. Cardinalem sancti Petri ad vincula in Lombardiam misit, ut simul cum Lombardis pacem Ecclesiae & Italic pertractarenti, qui venientes, habito Lombardorum consilio,dili cum Im-lieratore pacis colloquium habuerunt , sed cum neque Cardin es neque Lombardi aliquem fructum pacis ab Imperatore consequi potuissent, Cardinales & Lombardi, insectis negotijs a
propria redierunt. imperator autem spe pacis consequendae frustratus, de nouo guerram Lombardis facere coepit, ae Alexandriani modis quibus poterat infestare. Lombardi autem e conuerso coeperunt illi pro posse resistere, de Alexandrini opes & auxilium pro viribus ministrare; de quia Imperator multos de suis& fame oc bello amiserat, & repugnante horrore hyemis in obsidione Alexandriae stare non poterat, se cum suis in terram Papiam recepit, de nacta opportunitate temporis frequenter circa Alexandriam discurrebat: eius labores & vineas devastabat, capiebat ei ues, & damna eis quantacumque poterat inferebat. Alexandrini autem tum per se, tum Lombardorum auxilio ei viriliter resistebant, de vicina loca quae ei fauebant, impugnare &destruere non cessabant. Imperator vires suas debilitatas, de militiam suam pro maiori parte desecisse considerans , frequentes Nuntios Principibus suis in Alemaniam direxit, rogans atque praecipiens ut ei misso militari auxilio, proxima aestate succurre
rent, quo se posset ab iniuria illi a Lombardis illata viriliter vii
dicare. Christianus autem praenominati ImperatorisCancellarius,
quem ipse in Tusciam praemiserat, sicut vir prouidus δc discretus, partim viribus, partim precibus Tusciam paciscauit, de Imperatoris praeceptum iurare fecit. Dehinc ad Ducatum Spoletinum de ad Marchiam veniens,inulta castra regionis illius depopulatus est,
& cepit Assisiam ciuitatem, de Spoletum suo dominio subdidit,
Anconam cum Venetis tempore longo obsedit; credebat enim Graecum quemdam Constantinopolitant Imperatoris Nuntium qui in ciuitate erat,cum sua pecunia capere, sed quia ciues eiusdem ciuitatis ei viriliter resistebant, & Comitissa de Berthenoro cum Uvilelmo de Mareysella nobili Ferrari si Catanio cum magna multitudine militum & peditum ad succursum eiusdem ciuitatis veniebat, non potuit quod intendebat perficere; sed recepta ab Anconitanis magna pecunia, ab obsidione recessit. Interea praedictus Cancellarius ex mandato Imperatoris Nuntios ad Vul- Cc
209쪽
lelmum siciliae Regem transmisit, suadem & postulans ut ipse
Imperatoris filiam in vetorem acciperet, cum eo pacem perpetua faceret,& ipsi se amicabiliter couniret; sed Rex Vvilelmus,utpote Christianiis. & Religiosus Princeps scies hoc matrimonium Alex. Papae plurimum displicere,& Roman Eccles. non modica
iactitra inferre,Deum & Alex. Papam in hac parte reueritus, Imperatoris filia in uxore, & eius pace recipere noluit. Quod faetiam Imperator aegre tulit, & multum ad animum reuocauit; sed non multo post Imperatoris filia est defuncta. Adueniente autem aetate Philippus Coloniensis Archiepiscopus, cum quibus iam Principibus Alemaniae, & magna multitudine strenuorum militum
per Montana Cumanauen. Italiam intrantes Imperatori succurrere festinabant, quo cognito Imperator eis obviare perrexit, α
simul cum illis versus partes Mediolani ad deuastandum eorum segetes ire disponebat. Quo audito Lombardi licet omnes sitos
nullatenus expectassent, Imperatori obviam ire coeperunt; cumque exeuntes quoddam nemus ex insperato imperatori, qui inblitares acies iam ad bella parauerat, subitὁ occurrissent, cum illo coeperunt habere conssietiim sed quia non multi adhuc de Lombardis conuenerant, primo sunt ab Imperatore in fugam coimuersi ; pedites autem Mediolanenses cum paucis militibus qui
circa carucam erant fugere non valentes, simul conglomerati stare coeperunt ; Imperator autem videns Lombardos milites aufugisse, pedestrem multitudinem quae remanserat credidit faciale superare. Cumque congregata sua militia super eos vellet i rumpere , illi oppositis clypeis de porrectis hastis coeperunt eorum furori resistere', & ad se venientes animose repellere cumque consectus iste inter Imperatorem,& Lombardos pedites aliquandiu perdurasset, Lombardi qui fugerant, resumptis viribus,&alijs qui de nouo venerant sociati, ad pugnam sunt animose reuersi, & simul cum suis pedibus super i peratoris exercitum im- fetum facientes, ipsum in fugam unanimiter conuerterunt. Lom-ardi autem fugientes Theutonicos usque ad vicinum suuium insequuti, multos eorum cedentes gladio plurimos in sumine submerserunt. Deinde redeuntes ad castra magnam Imperatorisci exercitus eius suppellectilem occuparunt, & sic tanta potiti victoria circa Papiam castrametati sunt, sed quia victoria solet elationis spiritum ministrare, in eodem loco moram facere negligentes ad propria sunt reuersi. Imperator autem cum in pr nominata pugna viriliter dimicasset & iugientium pene ultimus extitisset
210쪽
initisset superueniente nine delituit, & cum aliquantis diebus fuisset absconditus,&quo diuertisset esset incognitum, nocte cum paucis Papia intrauit unc verὸ manifeste noscens Dei repugnare potentiam, cuius Ecclesam & Ministros persequi non cessa bat, ad cor rediens sabito saniori consilio Magdeburgensem Archiepiscopum, electum V Vormaciensem, & Protonotarium suum cum Christiano Cancellario qui in partibus illis erat, ad n Alexandrum Papam & eius Curiam pro consequenda pace An gniam direxit. Qui cum aliquantis diebus apud Papam & eius Curiam moram fecisset, habito cum eo & paucis Cardinalibus secreto nimis & priuato, de modo & forma pacis consilio, hac lege & conditione proposita, discesserunt. Papa quidem Alexander, ut pote vir religionis & sanctus, pacem Ecclesiae affectuose desiderans, imitatus eum qui ea quae in cUis & in terris sunt sui sanguinis effusione pacauit, dignitatem sui ossici j & labores sui
corporis pro bono pacis & eo modo non attendens, promist per mare usque ad Rauennam vel Venetiam pergere,& habito Lo bardorum consilio, colloquium cum imperatore de bono pacis habere. Eo tempore Emanuel Imperator Constantinopolitanus, comgregato Claristianorum & Paganorum militum & peditum , s gittariorum, &balistariorum infinito exercitu, Brachium sancti Georgij transiens, terram Sol dani Vconi j violenter inuasit, &partem eius non modicam occupauit. Soldanus autem de sua vise
tute diffidens, per internuntios suos Imperatoris amorem & graiatiam satis humiliter postulauit, nec eam potuit impetrare. Cumque de recuperanda Imperatoris gratia esset penitus desperatus, nee ei posset in campo resistere, congregata suorum multitudine, in angustis locis unde erat Imperatoris exercitus transiturus, parseuit in dias, & super eumdem ex improuiso irruens, exercitum in fugam conuertit. Cepit ex eis multos Latinos, qui noluerunt Diagere: sere omnes in ore gladij interemit, multos ae conlinguineis I mperatoris retinuit, pariter & occidit, crucem D ominica quam
Imperator secum detulerat, & Sanctoruid reliquias & spolia plurima atque thesaurum maximum occupauit. Tunc Imperator, amisso tanto exercitu, nullam viam euadendi inueniens, cum
Sol dano treguas quales potuit fecit, & sic in terram suam, rebus& hominibus perditis, humilis & inglorius redhi; quod ex iusto
Dei iudicio prouenisse credimus iustus enim iudex considerans
quod Imperator, neglecta religione fidei, de filia sua Illustrissimo
