- 아카이브

Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

PHYSICAE

tiale , posse oriri formaliter eX quantitate que est accidenS. Confirmatur: quia si Deus annihil aret icitam quantitatem equi, posset integram illius substantiam conseruare , cum eadem partium' Vnione quam habet sub quantitate ; siquidem nulla ratione ostendi potest, cur absola oe e necesse sit substantiam illam ab accidente separatam , in sura omnes partes actu diuidi,

ita ut nullam omnino inter se unionem habeant, aut non eandem quam ante. Hinc autem euidenter sequisur eXtensionem in toto, quae aliud nihil est quam Vnio quaedam partium ordinata , non esse effectum formalem quantitatis. lDico risentiam quantitatis non in eo tan- ere , quod quomodocumque tribuat sub istia materiali extensionem ad locum seu spatium. Probatur ; si enim substantia illa habet independenter a quantitate , partes omnes eodem modo inter se unitas quo sunt Unitae sub quantitate, cum sub illa habeant tantam extensionem ad locum , quantam habet ipsa quantitas; consequens est eam per se habere, non modo extensionem illam quam vocant internam seu in toto, quae in unione partium ordinata consistit ; sed etiam extensionem externam ad locum, ita ut Vna pars substantiae respondeat uni parti spatij, & alia pars aseteri.

Confirmatur: nam cum materia sit subiectum cui aquantitas inhaeret, ficut quantitas habet partes extra partes in ordine ad locum, ita materia Partes eodem modo dis-

positas habere debet; non enim intelligi potest quod subiectum carens extensione ad

locum, possit in se recipete ae sustentare ag

102쪽

mdens eiusmodi extenfione praeditum ; chim Hebeat esse adaequatvi & commensuratio inter recipiens & receptum , ' re aliunde omnes fa teantur quantitatem ita recipi in materia , Ut ista quantitas toti materiae, & pars parti respondeat. Quod adhuc ex eo suadetur , quia recommuni sententia, quantitas est proprietas materiae ab ea realiter fluens , eo fore modo

quo Digiditas fluit ab aqua ; at Digiditas ita

fluit ab aqua, Vt una pars illius ab una parte aquae oriatur,alia ab alia; ergo similiter quam titas ita a materia profluit, ut una parS quan titatis ab una parte materiae, & aIta ab alia otiatur. Ex quo manifeste sequitur in materia esse alias, α alias partes substantiales ad spatium quodammodo extensas, antecedenter ad ParteS quantitatis, Prorsusque independenter

ab illis.

Obiicies contra antedicta, substantiam materialem , si diuinitus a quantitate separetur, ad punctum loci confluxuram,sicque eam per se spectatam omni extensione ad locum carere. Verum suppositio illa nobis minime probatur, quia intelligi non potest quod an nihil ata quantitate alicuius altissimi montisν tota illius sistantia ad punctum loci in mo

mento confluere possit.

Quod si fluxus ille non fit nisi in tempo-lle , quantumuis breuissimo; id suffidit ut concipiamus substantiam habere extensionem - aliquam ad locum, sine quantitate. Et quam utS gratis daretur rei naturam talem fluxum instantaneum exigere e quare non posset

Deus absoluta sua potentia illum impediret, vel saltem per breue aliquod tempus retax

103쪽

Dico . Rationem formalem quantitaeis non in ea po tam esse . υr ι tu locum occupet edi repleat , ita ut unum corosia alιud ab eadem Oaris Necessario expellat , υel una pars eiusdem corporιν liam partem. Probatur certissime ex mysterio

Eucharistiae, ibi enim corpus Christi cxisti emtum & integrum quale est in coelo , omnino indivisibiliter quoad locum , & simul penetrative cum speciebus Sacramentalibus:itavi in eadem parte spatij sint omneS part corporis Christi non modo cum sua quantitate; sed etiam oum quantitate panis & vini. Vnde mantiaste sequitur non esse de ratione intrinseca & essentiali quantitatis, ut substan-tia per illam actu repleat locum, Vnaque ParSquanta aliam ab Odcm spatio necessario excludat. Clim enim Deus non possit mutare Gentias rerum , si essentia quantitatis in illa. repletione actuali consisteret, corpus Christi nec quoad se posset confistere in loco indivisibili, nec simul cum alia quantitate in eOdem spatio constitui. UDico s. Essentiam quantitatis non esse ponendam in ratione mensura , siue adtiua, siue positisma. Probatur, quia essentia alicuius rei non

est ponenda in eo quod in illa concipitur. tanquam quid posterius alio; sed esse men-stiram activam aut passivam concipitur in quantitate tanquam quid posterius alio, cum, non possit alia mensurare, vel ab iis mensurari, nisi iam existat, & in suo esse sit constrututa. Ergo cssentia quantitatis non potest constitui in ratione mensurae siue activae siue pas suae. Confirmatur: nam esse mensuram siue

activam siue passiuam supponit habere par tes & extensionem , adeoque in hac potiusquam in illa essentialis ratio quantitatu PQ-nenda est.

104쪽

LIBER PRIMUS. tr

obileies r. Haec non satis videri consentanea menti, Aristotel. quia in Logica cap. de quantitate probat orationem esse quantitatem ex ratione mensurae, quia scilicet mensuratur syllaba breui S longa. Respondeo quando Aristoteles probat orationem ess equantitatem ex ratione mensurae, probationem illam esse a posteriori, per passionem quantitatis; non autem a priora, per rationem illius formalem. Obiicies E. ex eodem Aristot. ibid. locum& su perficiem esse duas species quantitatiS, cum tamen non distinguantur nisi in ratione mensurae; quia eadem res est superfidio unius corporiS , & locuS alterius, mensurat . que illud intrinsece, & hoc extrinsece. Renpondent aliqui locum & superficiem non solum in ratione mensurae differre ; scd etiam in ratione extensionis partium : nam loci par

tes extensuntur Vt contineant, partes Vero,

superficiei ut contineantur. Alii probabilius negant locum proprie esse speciem quantita tis distinctam a superficie, ut in Logica ostensum est. Dico 6. Hsentiam quantitatis non ransistere in ,

diuisiuiti rate in partes integrantes seu 'extensionis.

Ratio est , quia diuisibilitas illa non est primum quod concipitur in quantitate , cuius modi esse debet illius essentia ; prius enim est quod res quata habeat partes, sitque extensa etiam ad locum, & modo replet Hro, quam quod diuidi possit in partes integrantes seu extensionis. Vnde essentia quantitatis potius debet constitui in partium extensione, quam in earum diuisibilitate. Obiicies r. irantum ex Aristor. s. Metap.

p. 13. definita illud quod est diuisibile in

105쪽

88 PHYSICAE

ea quae insunt; ubi non fit mentio nisi diuinis, bilitatis , quae proinde ad essentiam quantita tis pertinere dcbet. Respondeo non sequi, quantitas enim ibi non definitur per genus Sodifferentiam; sed per propriam passionem,tamquam per aliquid notius nobis. lobiicies et. Species quantitatis distinguuntur per diuersam rationem diuisibilitatis pnam linea est diuisibilis secundum longitudinem tantum, superficies secundum Iongitudinem,& latitudinem, & corpus secundum Iongitudinem , latitudinem , & crassitiem et ergo diuisibilitas est formalis ratio quantitatiS. Respondeo negando consequentiam ita enim distinistio est a posteriori per passioneS,em qui bus diuersitas essentialis & specifica colligitur. Poterit autem potiori iure discrimen essentiale constitui inter dictas species per diuersam partium extensionem , si dicas lineam

esse longitudinem sine latitudine, superficiem esse longitudinem & latitudinem sine profunditate , & corpus habere longitudinem , latitudinem, & profunditatem.

Dico . Edsentiam quantitatis in eo eon 'ere, quod sit accidens per se loci repletinum , adeo ueso malem illius effectum esse, ut substantia materialicui inhaeret , tribuat proximam aptitudinem essendi

in loco repletiue e Sequitur ex dictis a sussicienti enumeratione, cum nihil aliud occurrat in quo ratio quantitatis verisimiliter constitui possit. Confirmatur: quia cum substantia materia-1is ex se habeat partes quas vocant entitati- Uas , easque non modo in ordine ad totum, sed etiam in ordine ad locum, modo tamen minime repletiuo extensas; quod iam ei primo concipitur aduenare per quantitaveminis

106쪽

LIBER PRIMUS . . hiI nliud est quam aptitudo illa qua prΘximo

possit locum replere,& de faeto illum repleat, nisi diuinitus impediatur; adeoqHe quantita tem essentialiter esse formam accidentalem per se loci repletivam , & substantiae quam

afficit, proXimam capacitatem ad locum re- Plendum tribuentem,merito affirmamus. Ad maiorem autem nostrae sententiae illustratio

obiicies I. Si substantia materialis habet per se extensionem partium , non modo in toto; sed etiam in loco , frustra iam dicimus eam habere a quantitate proximam aptitudinem ad replendum locum; si ouidem eo ipso quod habet per se illam extensionem, videtur & habere per se istam aptitudinem. Respondeo id non Iequi; nam extensio quam substantia habec ex se ad spatium, non est loci repletiua , ut ex eo manifestum est, quod simul cum quantitate in eodem loco penetrative existit; ac proinde si Deus substantiam sine quantitate consetuaret , ea posset naturaliter cum alio corpore quanto in eodem loco existere. Quare ut substantia sit loci repletiua,indiget quam citate, per quam fiat non tantum Vt alia corpora ab eodem loco excludat; sed etiam ut . duae ipsius partes in eodem loco naturaliter esse non pollini. Obiicies et. Cum quantitas sit ens reale &positiuum, illius essentia & esse stus formalis debet esse aliquid positiuum; atqui aptum e se ad locum replendum non est aliquid positiuum ; sed mera non repugnantia ad occupandum locum, ergo ratio quantitatiS non bene explicatur per illam aptitudinem. Respondeo minorem falsam esse ; nam etsi pellar titudinem interdum intelligi possit non Ie

107쪽

so PHYSICAE

Pugnantia ; per eam tamen hic intelIIgimus formam realem & positivam , qu substantia fit positive apta ad locum replendum. Quem admodum cum dicimus ignem esset calefactivum , non est 1entus eum non habere re

pugnantiam ad calefaciendum ; sed habere formam realem & positivam, qua fit aptus in actu primo ad producendum calorem. Obiicies Rationem formalem quantitatis non bene explicari per aptitudinem ad replendum locum ; quia quantitas ut sic , est actualis forma quae dat actu effectum suum

formalem,& non aliquam aptitudinem; quemadmodum albedo facit actu album , & calor actu calidum, & non tantum in potentia. 'Respondeo negando antecedens , & adprobationem illius diccndum est , admittcndas esse duplicis generis formaS, quarum aliae ita informant ut formaliter dent actualitatem, ut frigus, calor, & similes qualitates ; aliae dant tantum proximam aptitudinem ad for-sdam actualem , ut sensitiuum dat formaliter Potentiam ad sensationes,intellectivum ad in-tiellectiones, volitiuum ad volitiones , &c. In hoc autem posteriori genere collocanda est quantitas, quae ita informat substantiam matera alem , ut primo illi tribuat aptitudinem ad existendum in loco repletiue, adeo Vt talis aptitudo possit diuinitiis separari ab actuali extensione in loco , ut fit in sanctissimo Eumeliaristiae bacrament..

108쪽

LIBER UIMUS. NARTICVLVS II.

a modo se habeat quantitas adfiisu

riam aEXplicata essentia quantitatis, inquirendum nunc est an quantitas sit accidens a. liquod realiter distinctum a substantia, ita ut & substantia corporea , & qualitates materiales ei in existentes sint quantae per quantitatem ab iiS distinctam; an vero quaelibet res si uo substantialis siue accidentalis sit quanta per scipiam, adeo Vt in pomo v. c. aliast quantitas materiae, alia formae, alia colOris, alia saporis alia frigrditatis , alia humiditatis, &c. Vt putant Nominales. Respondeo quantitatem, ex communiori& probabiIiori sententia , distingui realitera substantia, aliasque accidentibus. Probatur I. quia Aristoteles in praedicamentis & alibi passim agit de quantitate, ut de quodam accidenti a substantia , & ab aliis accidentibus distincto. Probatur 2. Quia cum plures quant tales non possint esse simul naturaliter in eodem loco , ut vel ipsa experientia ostendit, satis intelligi nequit quomodo quaelibet entitas siue substantialis, siue accidentalis habeat suam specialem quantitatem ; sic enim permultarquantitates se mutuo penetrarent, idque Viribus naturae , quod sane videtur incredibi-

Probatur 3. Quia haec sententia melius cohaerere videtur cum assertione fidei, qua credamuS accidentia omnia panis existere in Sa-

109쪽

cramento Eucharistiae sine subiecto. Omnes enim nomine accidentis quantitatem maxi me intelligere solent, Vt patet ex Vulgatissima. diuisione entis in substantiam M accidens , & subdiuisione accidentis in quantitatem, qualitatem ,&c. QSare etsi substantia panis per consecrationem destruatur illius tamen quantitas in Sacramento manere debet.

Confirmatur: quia si substantia panis haberet ex se quantitatem molis, & partes solidas, illius destructio posset aliquo sensu deprehendi; vel quia hostiae post consecrationem essent rariores , Vel quia minus ponderarent, Vel alio

modo.

Probatur . Nam ablata panis substantia in Sacramento altaris, omnia accidentia illius aeque manent inter se colligata & unita , aeante consecrationem ; at qui hoc fieri potest si nullum habent commune subiectum in quo vniantur λ Nec dicas ita a Deo miraculose conseruari, nam praeterquam quod nulla est hie necessitas recurrendes ad miracula, quis non videt longe probabilius esse asserere,

cum communi lententia , remanere eandem quantitatem panis tanquam subiectum proximum cui alia accidentia connaturaliter inhaerent,& cuius ratione sunt intime coniuncta inter se , quam fingere tot miracula quot sunt accidentia panis &vini realiter distincta Probatur tandem, quia videmus eodem modo accidentia Eueharistiae immutari post consecrationem , quo ante illam; at qua ratione fit immutatio illa. si nullum ibi est eius subiectum p Quomodo v. c. expellitur stigus

ab hostia consecrata per calorem aduenien

nisi aliquod sit utriusque commune sub

110쪽

LIBER PRIMUS. . 0

Mehum3 dc quomodo in speciebus producitur calor , si nulla adest quantitas substantiae locum tenens ex qua educatur Cum enim qua litas non educatur ex qualitate , sequeretur

calorem speciebus aduenientem fieri ex nihi-IO,adeoque ab igne creari, quod saltem naturaliter impossibile est. Fingere autem id fieri 'per miraculum, perquam absurd Im est,cum reS aliter commodie intelligi possit, admissa nempe quantitate panis , quae est subiectum proximum accidentium. Nec minus absurdum videtur quos aliqui dicunt, calorem in speciebus consecratis ab igne non produci; sed tantum a Deo ad praesentiam illius, hoc enim etiam valde miraculosum est, adeoque fine grauiori fundamento admitti non debet.Et sane cum videamus ignem eodem modo agere in speciescosecratas, ac in res alias,qua ibertate dicunt aduersarij ignem in illas Vere non agere, ea dem amrmari poterit agentia creata nihil asere; sed Deum solum omnia emcere ad praesentiam eorum,quod a communi recte philosophantium sensu abhorret.

obiicies I. Si quantitas realiter distinguitura substantia, ratio est maximi quia sine quantitate substantia non potest recipere accidentia contraria ; at hoc falsum est , cum Vna ex

proprietatibus substantiae sit posse suscipere

contraria. Remondeo, dimissa maiori propositione, negando minorem, & ad probationem illius dico, non esse unam ex proprietatibus

substantiae quod possit suscipere contraria pex se immediate; sed mediante quantitate, sicut est proprium animalis moueri posse,mediante

potentia motiva.

. Obicies 2. Si quantitas est accidens realiter

SEARCH

MENU NAVIGATION