장음표시 사용
71쪽
etat illa priuata ,simulque aptitudinem ad eam recipiendam habebat. Dico et . Privationem non e se ens aliquod realais pasitiuum. Probatur, quia licet priuatio, qNatenus connotat subiectum aptum ad formam recipiendam , sit quid reale Sc positiuum,tamen cum ex se formaliter dicat negationem formae,non potest Ut sic esse aliquid positiuum& reale ; siquidem negatio est entis defectus seu remotio, adeoque non enS. Obiici cs i. Quod potest laudare Deum,est enS ICale; at tenebrae', quae sunt priuatio lucis, possunt laudare Dcum, cum ad id inuitentur in Cantico trium puerorum verbis illis: Benedicite lux,ct tenebra Domino. ergo,&c. Respondeo inuitationem illam non dirigi ad ipsas tenebras; sed ad homines qui ex vicissitudine
illa tam ordinata diei & noctis , mouentur ad D cum laudandum. Alias cum Deus proprie laudari nequcat nisi a creatura raetionali, dicendum esset tenebras intellectu praeditas esse, quod a ratione alienum cst. Obiicies et. Quod sensu externo percipitur, est ens reale; at tenebrae visu percipiuntur,&s lentium auditur; ergo sunt aliquid reale. Respondeo maiorem veram esse de eo quod percipitur actu aliquo positivo ; priuationes autem non percipiuntur a sensu cxtorno, nisi negative et oculus enim dicitur videre tene-hraS, quatenuS non Videt lucem, & auris percipere silentium , quia nullum sonum percipit.
Dico 3. Privationem non esse merum ens rationissneque purum mhit. Priot pars ostenditur , quia quod cst merum ens rationis , non existit nisi Per intellectum ; at priuatio non existit per 'solum intellectum: non enim aer est tene
72쪽
brosus; quia concipio eum esse tenebrosum, neque homo est coecus Vel surduS,quia conciri Pio eum esse coecum vel 1urdum. Item si agamus de priuatione, Ut est principium generationis, perspicuum est eam Vt sic , ab intellectu non pendero: siquidem generationes re rum fiunt nemine cogitante, nec tamen ficti
possunt sine termino a quo, qui est priuatio. Nota hoc procedere de priuatione, vi cst in se ; nam si spectetur quatenus concipitur per modum alicuius formae positiuae qua subicctum afficitur , hoc modo negari non potest eam esse ens rationis; cum id non habeat pcrse; sed tantum beneficio intellectus. Posterior pars suadetur, quia merum nihil est pura entis negatio; at priuatio non est pura entiS negatio, cum connotet subiectum in quo est, & in eo aptitudinem realem ad formam oppositam recipiendam. Dico .F. Unitatem O distinctionem priuationis recte explicari per ordinem ad υnitatem ct distinctionem forma Opposita. Quod ita intellige ut sit v-nica numero priuatio , quae priuat Unica numero forma, Una specie, quae priuat forma Unius speciei; mustiplex autem numero di Vci specie dicatur, quae priuat forma, numero,Vel
specie multiplici. Clim enim priuatio nihil sat aliud quam negatio formae in subiecto apto , illius Unitas aut distinctio non aliunde melius peti potest , quam ex unitate aut distinctione formae qua priuat. Vnde clim format aliae sint substantiales, aliae accidentales, & hae vel sint supernaturales, Vel naturales, vel artificiales; hinc etiam
priuatio diuidi potest in substantialem & ac cidentalem ; & aecidentalis sub diuidi in artificialem 3naturalem , & supernaturalem. IIa
73쪽
vt priuatio substantialis dicatur quae priuat forma substantiali, accidentalis quae accidCH- tali, dcc.
De natura δc arte. ARTICVLV S PRIMUS. Luid sit Natura. Ρ RMm0neo I. Nomen naturae variis modis sumi apud Philosophos, ut plerique obseruant; sed duobus praecipue; primo Iate pro cuiusque rei essentia, & quidditate,
quomodo de rebus omnibus tam spiritualibuS quam corporeis , tam substantialibus . quam accidentalibus dicitur. Secundo stricte pro entitate intrinseca compositi 1 ubstantia liS , qua ratione per res naturales non solent intelligi substantiae spiritii ales, sed tantum
Praemoneo 2. Entitatem compositi substantialis duobus modis considerari posse I. ut constat ex partibus totum constituentibus, quomodo de ea capite sequenti agendum erit. a. ut est principium internum operationum, qua ratione de ea hic disputatur. His positis Respondco 3c dico I. tkram nihil aliud esse uuam principium ct causam motus ct qui eiaras ei iti in Guo est primo in per se, O non fecundum accidens. Ita Arist. 2. Physic. cap. I. & cum eo
omnes Philosophi , qui communi consensu naturam iis verbis definiunt.
74쪽
Dicitur I. Principium c cano moriu ct quietis,
quod no A ita debet intelligi, ut in qualibet renatura sit principium,motus & quietis; sunt
enim quaedam corpora naturalia quae nunquam quiescunt, Vt coeli, alia quae nunquam mouentur , Ut globus terrae; sed ita ut siue res tantum moueantur , siue tantum quiescant,
siue moueantur & quiescant successive, id oriatur ii natura. Hoc ctiam;non debet intelligi de solo motu locali; sed de quacunque specie motus, nimirum de generatione , augmentatione , δύalteratione. Imo de motu non modo stricte sumpto, quatenus sit successu e , & distinguitura mutatione quae sit in instanti, sed etiam quatenus mutationem complectitur. Obiicies : quies est negatio , & opponitur motui; at natura non est principium negationis , vel contrariorum. Respondeo quietem
hic sumi pro possessione quieta termini asquem reS naturaleS tendunt per motum; quomodo non est quid negativum , vel motui oppositum, sed potius ultima illius perfectio de
Dicitur et . Eim in quo es, Ut intelligatur na turam esse principium internum motus Scquietis, Sc excludi a ratione naturae principia terna motus ; Vt ignem, chm lignum calc- facit.Nec refert quod grauia & leuia quae suntentia naturalia, dicantur moueri a tuis proge nitoribus, dum in propria loca tendunt; liocenim valde improprie dicitur, nimirum quatenus ab iis accepcrunt formas & qualitates Per quas proprie mouentur. Dicitur 3. Primo, quo verbo indicantur principia substantialia rerumsnaturalium , nempe
75쪽
ab iis primario oriuntur. Vnde excluduntur il
ratione naturae potentiae prorimae per quas reS mouentur, Ut grauitas in lapide , & leuitas in igne. Dicitur . . Per', is non ex aceidenti, quibus verbis a ratione naturae excluduntur cauta quaedam quae non per se; sed per accideris operantur in rebus quibus insunt, Vt cum medicus seipsum sanat,de quo agetur articulo sequenti. Quaeres T. An definitio allata sit naturae ensentialis. Respondeo amrmatiue , tum quia': Aristoteles nunquam in libris Physic. aliter inplicat rationem naturae, quam per ordinem ad motum & quietem; tum quia cum nomen naturae pluribus modis sumatur, omneS fatentur illud hic accipi pro principio interno operationum ; qna ratione perspicuum est praedictam definitioncm esse naturae essentia-
OUTres 2. An ratio naturae sic explicata sieret essentialis. Respondeo amrmative, quod Probatur , quia est prrncipium operationis non proximum, quod est accidentale , ergo remotum &radicate quod a rei essentia non distinguitur. Confirmatur: nam si natura non lest de rei essentia , ab illa procedit Ut quod . dam accidens illius, quod dici non potest. obiicies : essentia rei est quid absolutum,& natura quid relatiuum , adeoque distinguuntur. Respondeo distinguendo antece-d cns: essentia cst quid absolutum, sub nomine essentiae, concedo ; a parte rei, nego. Vnde ad consequentiam , ergo distinguuntur, quoad voces,concedo , quoad rem ipsam, ne-g9,
Instabis , absurdum esse admixtae
76쪽
stantiam aliquam relativam. Respondeo id esse absurdum de relatione calogorica , non autem dc transcondentali, Ut fert communis sententia, alibique obseruauimus.
Dibus rebM naturae ratio corelient ALPRaemoneo,cum natura dcfiniat ur, primet
puis3 er causa mori ct quietu, duo hic dubia excitari posse: alterum, an esse naturae conueniat tribus principiis rerum naturalium, de quibus supra actum est. Alterum, an rationaturae ad qitatuor vulgaria causarum gelacra extendi queat, nempe ad causam materialem, formalem, emcientem, & finalem. Respondeo & dico I. Prauationem sub nomineo definitione natura non comprehendi. Probatur, tum quia natura definitur copulative princi in Pium & causa, non autem dinunctive principium vel causa, at priuatio non est causa motus,quamuis sit illius principium, cum nullum realem influxum habeat, tum quia definitio intelligitur de principio radicali 3c ementiali corporis naturalis, quod in priuationem nullo modo cadere potest.
Dico 2. Ratronem natura materia competere.
Probatur tum ex Aristol. 2. Physic cap. I. t x.
- & Io. aliisque locis ubi id expresse asserit: tum quia definitio naturae illi competit, clim 'sit causa realis subiectiva generationis, quae
verus est motus.. Obiicies: si materia est natura , clim omnis motus sit cx inclinatione materiae , sequitur omnem motum esse naturalem , V. c. motum
77쪽
ignis deorsum,& lapidis sursum, quod tamena osurdum est; cum motus illi omnium conia sensu sint violenti. Respondeo hinc tandum colligi motus illos esse naturales secundum quid ,nempe ratione materiae; quod non impedit quin absolute sint Violenti, cum sint contra inclinationem formae, quae est natura per
fectior materia. Dico 3. Rationem natura competere formas ut habet rationem causo formalis. Probatur, quia cum compofitum resultet ex unione formae
cum materia, forma se habet ut principium formale respeetu generationis compositi , adeoque cum generatio sit motus , forma dici potest causa & principium motus eius in quo est,nempe compositi quod constituit,& proinde rationem naturie participat. Fateor tame formam clarius habere rationem naturae, Veest causa em ciens motus, de quo iam agetur. . Itaque Dico A. Tatiovem natura eo ere forma , s yectetur υr est principium operat tuum in agente in
qua est. Id patet tum ex Aristo t. loco citato, tum hac ratione , qui actim natura sit principium motus eius in quo est, forma autem sieptincipium actionum rei quam constituit, dabitari nequit quin forma eo modo spectata sic natura proprie dicta. Confirmatur inductione: forma lapidis este ausa motus d corsum, & forma ignis causa motus sursum; forma Vegctativa est causa nutritionis Sc accretionis , forma sensitiva est causa sensationum internarum sc externarum, itemque motus progressivi; ac denique forma rationalis est causa intellectionis, volitionis, locutionis, aliarumque plurium operationum.
quae fiunt ab homine. Erso omni. forata
78쪽
substantialis est natura. Obiicies: natura vel est principium intrinsecum motus ut activum,vel Vt passivum:non ut activum, quia sic materia non esset naturas ergo ut passivum, adeoque forma non est na
Respondeo I. eodem argumento posse concludi materiam non esse naturam; sed formam duntaxat. 2. maiorem falsam ess e natura enim
est principium motus, ut abstrahit ab activo Sc passivo; quare Utrique conuenire potcst, licet cum aliqua inaequalitate perfectionis, edictum est.
Dico r. Ilationem natura etiam competere cause finali. Probatur ; nam quod est causa motus eius in quo est, est natura , at finis est interdum causa motus eius in quo est; ergo finis est natura. Maior patet ex definitione naturae e suadetur minor , nam quando lisnum
per ignem disponitur ad generationem ignis, illa dispositio & generatio tendit ad formam ignis generandi,tanquam ad finem propter quem fit, Se est in eodem subiecto cum
illa. Confirmatur : ideo causa officiens, & formalis, & materialis habent rationem naturae, quia sunt causae motuS eius rei in qua sunt. Cur ergo causa finalis non habcbit codem modo rationem naturae, si spectetur quatenus est causa interna plurium actionum quae fiundin eadem re Ex his collige , quatuor causas habere rationem naturae ; sed cum discrimine , nam omnes causis materiales & formales habent
rationem naturae, quia causant immanenter; at non omnes causae efficientes & finales habent rationem naturae, clim multae sint
79쪽
causant transeunter, sed eae tantum quae immanenter Opcrantur. Quaeres: an ratio naturae dicatur primario de sugstantiae completa. Respondeo negati uesut patet eX Aristol. 2. Physic. cap. I. to. ΙΣ. Vbi postquam docuit materiam & formam habere rationem naturae, addit, quod ex 'his est, id est compositum, naturam quidem non esse; sed
Idem etiam probatur ex definitione naturae superius allata ; nam iuXta illam non quodli- bet principium internum dicitur natura ; sed primum duntaxat, at compc situm non est primum principium ; sed est principiatum constans ex primis principiis, nempe eX materia& mrma. auia tamen natura communiter sumitur pro essentia , eo sensu compositum dici potest natura perfecta & completa.
An definitio naturae com iat arti. P Raemoneo artem duobus modis consid
rati posse: primo quatenus est habitus intellectualis quo opera artificiosa dirigum tur,secundo quatenus sumitur pro ipsis operibus ex arte confectis. Quo posito,
Respondco & dico T. Desinitionem natura sua persus Us natam non conuenire arti priori modo oectata. Probatur 1. ex Aristol. 2. Physic.c. r. tex. 3. Vbi monet se ideo definiisse naturam; principium motus perie , se non ex accidenti, quia
ars potest perficere motum in eo quo est, ut cum Medicus aegrotus seipsum sanat; non tamen habet Iasionem natuIae, eo quod perge
80쪽
e1dens est Medico, quod seipsum sanetr cima se Vi suae artis aeque possit sanitatem in alio Producere. Probatur 2. Quia per naturam non intelligatur quodlibet principium internum;sed primum , Leu radicate , quale non est ars ; cum glarc sit quidam habitus in intellectu residens. adeoque supponens potentiam naturalem intellectivam , non modo radicalem ; sed etiam Initrumentalem , seu formalem. Quare cum ne apse quidem intellectus sit iratura, rei ctu operationis ab eo procedentis, multo minus ars, aliive habitus in eo recepti, rationem naturae habere ponunt, Probatur quia cum dicimus naturam emse principium O causam motio et, in quo eu, id i debet intelligi, quantnm ad principium acti- Uum, de Vera causa a qua motuS realiter procedit'; atqui ars non est sic causa motus, clim inon causet per se emciendo; sed tantum dirigendo,& modificando opus quod fit realiter
Vnde refellitur obiectio eorum qui probant artem saltandi esse naturam , quia est causa motus, nempe saltationis in eo in quo est. Respondetur enim quidquid cst motus in saltatione, id totum realiter & effective procedere a potentia motrice; ab arte vero saltandi inon nisi directive, & quoad aliquam modifi
cationem. Dico 2. Pe itionem natura mn competere arti
posteriori modo spectara , seu rei artefacta. Probatur ex Aristotel. cap. citato teX. E. nam quae , constant natura, ea omnia motionis & quietis in se principium habent e at lectica Mvestis ut sunt artetaeha , nullum habent principium insitam minus ue sed ratione materiar
