Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ab aliis occuparetur , omnes fimul occupant duntaxat spatiit in finitum: sicque tota illa spatij & hominum in eo contentorum extensio est simpliciter finita. Posterior pars eodem modo siladeri potcst. Nam in primis unus gradus qualitatis est pars duorum, & siue graduum numerus fit finitus, siue infinitus, semper cuilibet eorum binario respondent duo gradus; cum ex pluribus aut Paucioribus coalescere non possit. Si ergo daretur qualitas infinite intensa,sequeretur i finitam gradu alium unitatum multitudinem continere multitudinem infinitam graduum Vt duo, ut centum, ut mille &c. ob rationem allatam: atque ita pars esset aequalis toti,imo& maior illo. Deinde si a qualitate infinite intenta auferrentur quatuor gradus intensionis , quod si1-Percsset non esset infinitum quoad intensi Nem : atque ita cumulus graduum non esset infinitus. Confirmatur: nam ablatis iis gradibus, qualitas non esset adeo intensa ac anter quomodo ergo cssct infinite intensa,aut quod idem est cinfinita quoad intensionem Θ Alias a

pari dici posset, si Deus e quolibet graduum

millenario nongentos nonaginta nouem gradus destrueret, qualitatem mansuram semper aeque intensam ac ante; quod ni fallor, valde chimericum est. Verum multa occurrunt pro possibilitate infiniti. In primis . sic arguitur: si Deus ageret ex necessitate naturae , produceret effectum actu infinitum; ergo & poterit eundem producere, etsi agat libere. Antecedens patet, quia tunc Deus ageret secundum ultimum sugPotentiae, quae est simpliciter infinita. Sequela,

.stenditur,qiua Deus ex eo quod sit agena li-

132쪽

berum, non minita potens est quam si agereto necessitate naturae. Confirmaturmam Deus

non est minus potens quam infiniti ignes , si darentur; at illi producerent e ctum infinitum, nempe infinitos ignes, singuli singulos. Respondeo negari posse antecedens, quia si

Deus ageret m necessitate naturae , iam nonen et Deus; siquidem eo modo agere dicit imperfectionem et adeoque potentia illius non emet infinita. Quod si supponas utramque, Deum scilicet habere vim agendi infinitam,

re agere ex necessitate , totam que vim illam effundere,sic quigem producere ur effectus infinitus, sed ex hypothesi impossibili; quod 1atis est ut effectus ille simpliciter dicatur impossibilis.

Ad confirmationem dico , non minorem eme Dei potentiam quam infinitorum ignium,

si darentur , non tamen propterea pome produci adhu infinitum : hoc enim non oritur ex

defectu potentiae; sed ex eo quod talis effectus non est simpliciter factibilis. Et quamuis concedatur infinitos ignes, si darciatur possie producere alios infinitos ignes, hoc nihil refert; quia non est absurdum quod posito uno imis possibili, aliud sequatur. At nos contendimus non possie produci ignes actu infinitos,& dum supponitur dari, petitur principium. Neque recte colligitur produci posse a Deo infinitos ignes, eX eo quod si infiniti ignes daremur, illi producerent alios infinitos ignes : sicut eκ eo quod si daretur homo, qui esset equus, homo emet hinnibilis,. & generaret filios hinni-biles ; non sequitur quod possit Deus producere hominem hinnibilem. Mitto quod intelligi nequie qua ratione ignes illi ement num eisio infinia, ut supponitur, si Producer t. alios

133쪽

116 PHYSICAE

ignes infinitos, ut patet ex antedictis. Si quidem isti ignes prioribus additi facerent duplo maiorem ignium numerum , sicque neuter cumulus esset simpliciter infinitus in suo

Secundo: Deus potuit creare mundum ab aeterno , & singulis diebus producere Unum

Angclum : quod si praestitisset, iam essent de facto infiniti Angeli: ergo tale infinitum adtuest de facto possibile. Ad hoc Varii varie resepondent. Quidam dicunt , quod si tempus fuisset ab aeterno, potuisset Deus singulis diebus diuisiue unum Angelum creare , non in omnibus collective, quia amplicat quod detur multitudo infinita in actu. Alij vero concedunt Deu potuisse singulis diebus creare singulos Angelos etiam collcctiue e ne tamen cogantur admittere infinitum , dicunt quod non potuisset tunc omnes Angelos conserua re , sed coactus fuisset infinitos succcssiue an- nihilare. Verum istae resposiones non placent; nulla enim apparet ratio cur in dicta hypothesi de aeternitate temporis, non post et Deus, singulis diebus etiam collective creare singulos Angelos, eosque usque ad hanc diem con-

1cruare.

Itaque praedicta suppositio in primis neganda est , quod scilicet tempus potuerit esse ab

aeterno. TempuS enim Qquitur motum alicuius stibstantiae , & prius est rem osse productam, quam moueri, quia producitur in instanti, & non mouetur nisi successive . Vnde cum tempus nihil aliud sit , quam menstrea motus, sequitur illud esse posterius re producta, ac proinde non posse esse ab aeterno: quod amplius confirmabitur ex dicendis li

134쪽

LIBER PRIMUS. II

ereari ab aeterno.

Deinde etsi praedicta suppositio gratis admittatur , neganda est consequentia ; quia quamuis Deus quolibet die unum Angelum

produxisset, imo centum, aut mille , omnesque conseruasset, eorum omnium multitudo

non posset adhuc dici actu & simplieiter infinita ; quia creatione notiorum Angeloram quotidie augeri posset. Circulationes etiam omnes Vsque ad hodiernam . transactae essent,

cum tamen id quod proprie infinitum est,non possit pertransiri. Tertio,Deus cognoscit infinitum actu, ergo potest illud producere. AntecedenS probatur, quia alias Dei cognitio non extenderetur nisi ad obiecta finita, quod dici non potest. Seque-Ia Ostenditur, tum quia non minus se extendit Potentia Dei, quam illius cognitio; tum quia infinitum non magis repugnat in se, quam in mente Dei. Respondeo distinguendo antecedens : est enim verum si particula referatur ad cognitionem Dei, ut sensus sit, Deum actu cognoscere infinitum; non autem si referatur ad ipsum infinitum, ita ut sensus sit, quod a Deo cognoscitur,esse actu, & catego-mmatice infinitum. Vnde consequentia nullius est roboris. Et ad priorem illius probationem , distinctione etiam utendum et falsa

enim est si sensus sit,Deum posse facere quidquid cognoscit; siquidem cognoscit peccata,

quae tamen facere nequit. Est autem vera si

tantum velit, Deum posse facere quidquid se facere posse cognoscit: at sic nihil concluditur pro infinito,quia ficut negamus infinitum acta a Deo fieri posse , ita negamus Deum cognoscere illud a se fieri posse. Ad posteriorem vero probationem dicimuS,

135쪽

infinitum de quo agimus,neque esse in mente Dei vi possibile, quia sic scientia diuina falleretur ; neque etsi esset,inde bene colligi es-1e eodem modo in seipso , cum certum siemulta simul esse in mente Dei, t tempuS,aliaque entia successiua,quae tamen in se simul esse nequeunt: Deumque multa contradictoria deqnalibet te simul intelligere , Ut de Petro quod loquatur,& non loquatur: quod currat, dc non currat,&c. qumtamen simul & eodem tempore de eo verificari non possunt. Quare esto Deus simul intelligeret homines possibi es actu infinitos , non propterea consequens esset eos omnes homines simul existere posse

in seipsis. Instabis: vel quidquid Deus cognoscit ut possibile &factibile,est simpliter finitum , vel simpliciter infinitum: non simpliciter finitum, quia sic potentia Dei esset simpliciter finita,

neque Vltra certum terminum extendi posset-

quod dici nequit ; ergo est simpliciter infinitum , ut contendimus. Respondeo maiorem falsam esse, totum enim illud quod a Deo cognoscitur ut possibile , neque est simpliciter Anitum , neque simpliciter infinitum ; sed est infinitum secundum quid & in potentia, seinfinitum in infinitum; quod vulgo 'vocant infinitum syncategorematice.Quatenus DeuS notu cognoscit V. c. se posse tot homines producere,quin sciat se plures & plures in 'infinitum

sine ullo termino producere posse: quod profecto magnum potentiae infinitae indicium est. Quarto:in fauorem infiniti urgetur compositio continui ex partibus,a nobis supcrius ad mista: cum enim illae paries non sint finitar

quoad numerum , siquidem nunquam poster

136쪽

LIBER PRIMUS. ris

exhauriri; fatendum est eas esse infinitas , atque adeo non tantum infinitum esse possibile; sed etiam de facto dari. Nonnulli ut ab hoc

laqueo se cxpediant,contendunt part nota. esse actu in continuo; sed tantum potentia,ac proinde ex iis non coalescere infinitum actua-Ie, de quo agimus , sed tantum infinitum potentiat C.

Verum qui nobiscum fatentur partes esse actu in continuo, cent se quando negant infinitum , agere de infinito perfecto seu categorematico,quale esset infinitae multitudo hominum,uel equorum,si omnes simul actu existerent: non autem de infinito imperfecto, seu syncategorematico , quale continetur in continuo. Quia cum illius partes omnes non sint a se inuicem auulsae; sed aliae alias includant, non faciunt proprie numerum , adeoque nec numerum simpliciter infinitum constituere possunt; sed ad summum secundum quid ,seui finirum in infinitum,ut aiunt. Eo vel maxime quia ex omnibus illis partibus proportionalibus resultant quaedam parteS aequa-Ies utrinqtre terminatae, quae non nasi multitudinem simpliciter finitam constituunt. Vnde Aristoteles 8. Physic. c. 8. tex. 68. ait in conti Duo esse infinita dimidia, non actu; sed potestate, id est non categorematice, sed syncategorematice. Maioris tamen distinctionis gratia addendum cst,partes quae sunt in continuo,aut esse certas & determinatas , aut incertas & indeterminatas , ac priores necessario esse finitas, ut omnes fatentur,adeoque si quae sunt infinitar id de solis posterioribus affirmandum esse.

At quod neque istae sint infinitae , probatur τquia cum illae Puteo sint aliae aliis semper mi-

137쪽

o PHYSICAE

oores in infinitum, ut eae essent simpliciter in finitae quoad numerum, deueniendum tandem esset ad aliquas particulas quae aliis essent infinite minores. Hoc autem repugnat , cum nulla pars in continuo sit adeo exigua, quin in alias partes minores & minores diuidi possit. Quo fit ut in continuo non sint partes actu Sccategorematice infinitae; sed tantum infinitae secundum quid, seu finitae in infinitum. Neque recurras ad cognitionem Dei; cum enim Deus cognoscat res ut sunt, continuum ita illius menti obvertatur , ut etsi omnes illius artes distincte percipiat,nullam tamen videt quae non sit diuisibilis in alias minores et adeoque perspicue cognoscit ex iis omnibus non conflari numerum actu & categorematice infinitum ob rationem allatam.

ARTICVLVS PRIMUS. Luid sit Locus.

P Raemoneo dubitari non posse de existentia loci, cum nihil frequentius dicatur quam res esse in hoc vel illo loco unam succedere in locum alteriuS:Vnde etiam con-ctat locum distingui a re locata. Est ergo dissicultas de essentia & quidditate loci. Aristoteles 4. Physic. cap. A. definit locum in hunc modum, Loe- est terminud pr. min cor pro comnentu inmobiluz Quo refertur illa usitatiot

138쪽

LIBER PRIMUS. in

statior loci definitio , Loci est superficies tarporu

rantinentu, immobilis, prima.

Dicitur i. superficiei, quod intelligendum vel desuperficie indivisibili positive quoad profunditatem, iuxta sententiam eorum qui talia indivisibilia admittunt: vel de indivisibili tantum negatiue,iuxta sententiam aliorum quam nos praecedenti capite secuti sumus. Dicitur z. corporu eontinentis; nam etsi ipsa superficies locatum contineat & ambiat, maxime in nostra sententia quae negat superficiem Ioci esse simul penetrative cum superficie locati; corpus tamen dicitur continere,quia per superficiem tanquam per panem sui locatum Continet. Vbi nota x.hoe intelligi de continentia totali,eo modo quo vas liquorem continet;nan si unum corpus aliud ex parte tantum ambia non dicetur locus illius nisi inadaequate: quaxatione locus arborum est aer , quia eas non continet adaequate , cum secundum aliquam Pavem terra ambiantur. Nota 2. Id intelligi de continentia potentiali seu aptitudinali, Ut ex eo patet quod vulgin Iocus diuiditur in plenum & Vacuum; at locus vacuus ille dicitur , qui nullum corpus acha continet, sed tantum in potentia. Dicitur 3. Immobilis, quae vox non exiguam ingerit dimcultatem, cum perspicuum sit se . perficiem corporis ambientis non esse semper immobilem , ut patet in arbore quae Ventis fiante,alio & alio aere sensim succedente ambitur. Neque Video quomodo id satis accurate explicari possit, iuxta mentem Aristotelis. Nonnulli dicunt locum non moueri per se, sed per accidens , ad motum scilicet corporis

culua est superficies. Verum hoc frustra dicis

Physica. E

139쪽

tur , quia neque alia accidentia mouentur nisi ad motum corporum cui inhaerent , nec tamen dicuntur immobilia. Alii dicunt immobilitatem conuenire loco per aequivalentiam , quatenus etsi una super ficies abeat, alia succedit quae illi aequi ualet, ac proinde pro eodem loco habetur. Verum hoc etiam refellitur quia quod unus locus EXerce. t munus alteriuS, id non impedit quin

omnia & singula loca vere & Physice sint mo bilia, adeoque falsa sit definitio loci ab Aristotele tradita ; sicut ille falsum diceret, qui

affirmaret aquam fluuij non esse mutatam, quia alia similis in locum prioris successit. Ali j dicunt immobilitatem non competere nisi locis naturalibus elementorum. Sed male, nam Aristoteles tractat de loco in gene re, ut complectitur res omnes quibus comperitii esse in loco: at non tantum elementa; sed

etiam corpora mimia sunt in loco , quare de loco generatim intelligenda est immobilitas illa quae in allata definitione loco tribuitura

Confirmatur: nam eadem disticultas recurrit de ipso loco elementorum, cum aqu a quae CX parte terram ambit, sensim mutetur , Maer qui partem terrae:& totam aquam circumdat , continue moueatur; coelum etiam lunae, quod dicitur locus ignis elementaris , nunquam quiescat.

Alii putant locum dicere superficiem cor poris continentis , cum tali distantia ad centrum, & polos mundi, quomodo est omnino immobilis; quia etsi mutetur superficies,& alia similis succedat; cum tamen haec de nouo adueniens habeat eandem distantiam ad poIos quam prior habebat, dicitur idem locus. Contra vero si mutetur distatuta, non manet Idem

140쪽

doetis,esto eadem superficies maneat,ut in dotio vini,secundo flumine labente. Vetum hic etiam dicendi modus non satis videtur consentaneus menti Aristotelis , cum contra expressam illius mentem suppon at,su Perficiem corporis continentis, in qua locum constituit , non esse immobilem; imo infinities mutati posse , salua identitate numerica Ioci. Accedit quod iuxta illam expositionem,s queretur ex hypothesi quod cauum diuino im Pulsu tantisper mutaret locum , eo ipso mutandam rerum omnium sublunarium distan- etiam ad polos mundi; adeoque Urbes, mon-zes , totumque terrae globum , etsi alioqui immotum , in alio loco futurum , quam nunc sit, quod plane ridiculum est. Contra vero si tota mundi machina impelleretur, res Omnes haud dubie mutarent locum,& tamen eadem seruaretur earum distantia ad centrum M po-Ios mundi.

Alii dicunt immobilitatem loci ex eo pe

rtendam esse , quod locus ut locus , debet esse terminuS a quo motus localis ; non esset autem talis,si moueretur cum locato. Rationem afferunt, quia sine ea immobilitate non posi emus scire extensionem motus localis , qui fieret a termino a quo,ad terminum ad quem. At neque haec expositio placet,lum quia valde per accidens est ad rationem loci, quod sit terminus a quo motus localis : cum non tantum res quae mouentur, sint in loco ; sed etiam quae non mouentur; imo quae moueri non possiunt , Ut turres, montes , ipse que globus terrae Tum quia etsi locus , Ut sit terminus a quo motus localis , non dobeat moueticum locato i ad rationem tamen termini α

i Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION