Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quo motus perinde est siue eadem superficies maneat, siue alia similis ; aut diuersa succedat, siue nulla. Ea siquidem Variatio impertinens est ad motum localem , qui eandem semper habet extensionem, quouis modo enillis 1e habeat terminus a quo illius. Tum denique quia si Deus hoc uniuersum alio transferret , reS OInnes locum mutarent , etsi ta

men distantia illa, a qua petitur immobilitas Ioci, non mutaretur. Quare dici non potest locum esse immobilem , ratione talis distantiae.

Alij existimant Aristotelem tantum tribuere loco immobilitatem , ut illum distinguat a Vas C; ad hoc . autem non requiri locum esse plane immobilem ; sed sussicere quod locus

non moueatur ad motum rei locatae, sic enim a Vase distinguitur; quia vas ad motum rei in Co contentae mouetur, ut dolium ad motum

vini in eo inclusi. Et haec quidem expositio magis accedere videtur ad mentem Aristotelis,quam praecedenteS , non tamen plane satisfacit: quia Postquam Aristoteles docuit, nauigium esse in flumine ut in vase, potius quam ut in locos quia flumen secundum partem aliquam cum nauigio mouetur; addit uniuersum flumen esse locum , quia sic est immobile , eo quod

scilicet eundem 1emper alueum occupat. Sta

timque probat sententiam antiquorum qui aiebant mundi medium dici proprie locum infimum,& concauam coeli superficiem Iocum superiun, quia haec in eodem situ semper min

Tandem existimabit aliquis immobilitatem loci melius defendi non posse, quam si dica- ιδ superficiem corporis ambientia non esse

142쪽

LIBER PRIMUS. HU

sblitarie accipiendam, sed quatenus respondet superficiei spatij imaginarij, quae est plane immobilis. Vnde turris dicitur semper manere in eodem loco, quia etsi non semper eadem parte aeris ambiatur; semper tamen ambitur eadem sueerficie spatij imaginarii quod

occupat. Contra Vero etsi maneat eadem realis superficies ambiens, mutatur locus, si superficies imaginaria mutetur, ut dum vini dolium aliquo defertur. Verum etsi hinc ostendatur immobilitatem loci defendi posse absolute ratione spatij imaginarii, non tamen ut locus dicit superficiem realem corporis ambientis, in qua sola Aristoteles locum constituit ; cum nulla ei immobilitra competat ob coniunctionem eum spatio imaginario , & omnino ei per accidens sit quod spatium illud sit immobi

Itaque ut mentem meam hac in re aperiam, Dico locum ab olute esse immobilem , quia recte sumi potest locus pro spatio illo imaginario quod a re locata occupatur, aut pro tu perficie illius quae locatum intelligitur ambire. Sic enim recte dicimus coelum ultimum esse in loco , etsi nullo corpore ambiatur; αturris esset in eodem loco, in quo nunc est, licet a nulla aeris circumfusi parte contingeretur. Quomodo autem ex .mente Philosophi, immobilitas competat loco sumpto pro super ficie corporis continentis,fateor id mihi nondum fatis esse exploratum. Dicitur . Prima, id est proxima , & immediata , qua particula indicatur ab Aristot. definiri tantum locum proximum, a quo scilicet res immediate ambitur , quique dici

tur Propriua illius locus , ut distinguatur a

143쪽

communi, quo multa remote & mediate conis cluduntur ; quomodo coelum est locus remo tus & mediatus rerum sublunarium , quia earambit & complectitur.

An idem corpus possit ese sim l la pluri

bus locis.

Raemon co I. Nullum est e corpus quod locum aliquem non occupet, cum aperi AE repugnet rem eXistere in rerum natura, Se non sie alicubi,seu in aliquo loco, ut tradit Arist. . Physic. cap. 1 . teX. I. idque ex, communi sensu omnium mortalium , qui ea quae sunt, alicubi esse, & quae non sunt,nuia quam esse ex stimant. Atque hoc perspicue crum est de omnibus corporibus quae intra supremum coelum continentur, cum nullum ex iis sit quod non aliqua superficie corporis continentis concludatur. Ipsum vero su-yremum coelum non est quidem in loco Aristotelico , sumpto pro superficie corporis continenti S, clim nullo corpore ambiatur est tamen vere in loco,quatentis locus sumitur pro spatio imaginario ; cum tale spatium repleat, aut pro superficie eiusmodi spatij, qua suo modo ambitur. Praemoneo a. Rem posse esse in loco duobus modis, nempe circumscriptiue , & non circumscriptive. Illud dicitur esse in loco circumscriptiue , quod cxtenditur loco , ita veto tum respondeat toti loco Sc pars parti, quomodo res Omnes quantae sunt naturaliter

in loco. Illud veto dicitur esse in loco non

144쪽

LIBER PRIMUS. 227

circumscriptiue , quod non per partes coeκ- tenditur loco; sed est torum in loco, & totum in qualibet illius parte , quomodo Angelus repetitur in loco, & corpus Christi in Eucharistia.

Praemoneo g. Certum esse apud omnes,nullum corpus esse po me naturaliter simul in duo ἀbus locis, ut satis patet eκperientia , & colligitur ex interna cuiuslibet rei limita O-ne: quia sicut quaelibet res habet entitatem limitatam & circumscriptam, ita & locum determinatum sibi naturaliter vindicare debet. Eo vel maxime quia si res aliqua possct propriis viribus duo loca aequalia occuparo, posset 8c pleraque alia, imo innumera, quos Plane repugnat. At nec dubitant Catholici quin lupernaturaliter possit idem corpus simul poni in pluribus locis, in uno quidem

circumscriptiue , & ini aliis . alio modo, Vt Patet ex eo quod Christus simul est realiter in coelo, &in altari, ut fides docet. ' Controuertitur Orgo ; an idem corpus possit Virtute diuina, poni fimul in pluribus locis circumscriptive. Qua in te sententia affirmans nobis 1 emper placuit, ut patet ex Idea Theologiae Sacrament. lib. 2. cap. q. resolui. 2. qui locus consulendus est , cum rationes huius assertionis non parum efficaces contineat , simulque praecipuarum obiectionum solutionem. Vt autem quae ibi dicta sunt clariora Euadant, quaerendum cst hoc loco , arifi corpus aliquod existeret circumscriptiuo duobus in locis, eaedem vel diuersae affectiones utrobique illi conuenirent. Quod ut intelligaS, Aduerte affectiones rei conuenientes esse

in duplici differentia et aliae enim a Ioco sanu

145쪽

dependentes , ut stare , sed cre ; aliae vero In dependentes , & absolutae a loco , ut calidum , aut frigidum esse. Rursus istae vel sunt rei connaturales, ut calor igni,& stigias aquae; vel aduentitiae & extrinsecae, ut calor aquae, albedo parieti , &c. Nec tantum dubitatio procedit de qualitatibus; sed etiam de actionibus tam immanentibus , quam trans euntibus , & de variis mutationibus quae circa rem in variis locis constitutam contingere possunt. Itaque ut his omnibus brevitex satisfiat, Respondeo & dico I. Attributa a certo loco dependentia esse tantum in corpore ibi constituro, non aurem in rigo alibi positor cuiusmodi suntWa-

sentia loealis , retario distantia, semio , O similia. Ratio est quia eiusmodi attributa dicunt intrinseco ordinem ad hunc locum, quo proin-EC Variato. Variantur v. c. Paulus hic existens distat uno milliari a monte Martyrum, si vero Romae cX: steret, ab eo plusquam quingentis distaret. Quemadmodum Christus ut in altari existens valde distat a coelo,& ut in coelo eristens valde distat a terra. Dico 2. Corpus iri duobu/ loeis positum habera

utrobique eadem acridentia intrinseca connatΜ

Da. Ratio est: quia sicut e corpore in hoc loco posito, illius proprietates naturales necessarici Iesultant, ita eaedem ex eo tesultarent, si in alio loco constitueretur, modo Deus illi concursum ad hoc necessarium non negaret, MOmnia impedimenta tollerentur , ut supponimus. Vnde Paulus in utroque loco esset non modo rationalis , sed etiam diu iplinae capax, admirativus,& risibilis. Dico 3. Non repugnare quod corpus habeat in uno is s. ruadam aGicinia abhista O exIrinseca

146쪽

MM earet in alio. Probatur,nam Paulum qui Lutetiae friget, potest DeuS reproducere Romae sine frigiditate,quid enim in hoc est repugnantiae Z cum nulja sit connexio necessaria Inter substantiam Pauli, ae frigiditatem. Imo quamistris cum eadem frisiditate Romae constituatur,poterit ibi calefieri quandiu Parisiis friget: quis enim dicat Pauliari non posse Romae calefieri, si ad ignem accedat; aut calorem in eo ibi productum , in eodem etiam Lutetiae proinduci P Nam cum calor Lutetiae productus aliam causam habere non eossit quam ignem Romanum, sequeretur sane Paulum Parisiis existentem ab eo igne calefieri; quod per se absurdissimum est. Neque dicas Paulum simul fore frigidum, α non frigidum quod repugnat: nulla enim in hoc est repugnantia, cum attributa opposita non dicamur de Paulo, secundum eundem locum. Nam sicut non repugnat quod qui nunc friget, postea non frigeat, aut caleat; ita nec repugnat quod qui hic triget,alibi non fit.

Alias neganda esset Christi praesentia in Eucharistia, cum illius corpus in coelo sit extensum, & in Sacramento non extensum; in coelo visibiIe & palpabile, in Sacramento nec visibile, nec palpabile,&c. Vnde absoluth dicendum non est: Paulus friget, & non friget; sed Paulus friget Romae, & non friget Parisiis , sic enim haec non opponuntur, quia per unum non affirmatur quod negatur peς aliud. Instabis i idem ess subiectum , eademque

potentia naturaIis receptiua in utroque loco, eaque inuariata ; at non potest in uno loco

recipere accidentia opposita, ergo nec is

147쪽

pluribus. Respondeo potentiam illam esse

realiter eandem ; at Virtualiter esse multiplicem : Paulus enim Lutetiae simul & Romae ex1stens,etsi realiter & formaliter sit unus homo,virtualiter tamen est duplex;sicque potest uno in loco calorem , in alio frigus recipere. Quemadmodum ob eandem rationem idem potest hodie frigore in i, cras Vero calore. Dico Ah. Idem tarpus posse corrumpi in una loco. saluum manere in alio. Sequitur ex dictis; nam si Paullus potest in Uno loco recipere calorem, cum friget in alio, poterit similiter per calorem, aut frigus intensissimum in Uno necari, quandiu in alio sanus est. Poterit etiam in uno loco incurrere in hostem a quo interficiatur, quandiu alibi nihil minus quam de hoste, aut de morte cogitat; in hoc enim non est maior repugnantia , quam in praecedentibus: eo quod causa mortis quae applicatur in Mici loco , ad alium se naturaliter extendere nota potest , unde si Vtrobique mors ex eadem causa contingeret, id non fieret sine mira-

Dico s. Idem carpus posse aliquam actionem elimeere in υno loco, quam non eliciet in alio. Patet cπdictis ob eandem rationem: unde potest Paulus Parisiis ludere,quandiu Romae studet,vel orat; potest in Uno loco contemplationi re rum c:clestium Vacare, quandiu in alio de terrenLs cogitat. Potest hic actum amoris elicere, Ν ibi actum odij; quia continsere potest

ob diuersitatem rerum occurrentium , Ut iahoc loco excitetur ad Vnum actum siue externum siue internum, & in illo ad alium , vel 'etiam oppositum. Neque hic timenda est contradictio, quia cum Paulus Lutetiae positus

sit virtualiter distinctu3 a seipso RPmae eri .

148쪽

stente, hinc fit ut opposita de eo praedicari possint, sine ullo contradictionis periculo. Obiicies r si haec ita se haberent, sequeretur corpus in secundo loco positum nullam habere dependentiam a seipso in primo loco constituto, adeoque non esse necesse ex rei natura, Vt eadem accidentia reciperet: at hoc dici non posse videtor, cum ex Concilio Trident. sessi. 13. cap. g. in Eucharistia simul cum coris pore Christi reperiantur sanguis, anima , aediuinitias ob connexionem quam crim eodem habent in coelo. Respondeo consequentiam illam veram esse loquendo absolute, ut vel ex eo manifestum est, quod etsi corpus Christirin Eucharistia existens fit idem realiter cum eius corpore In coelo existente ; non tamen habet omnia accidentia quibus in coelo praeditum est. Quid ergo mirum quod ex se absolute non postulet coniungi in Sacramento cum Christi anima,etsi in coelo ei coniunctum

fit p

Neque hoc repugnat Tridentino, quia etsi 'unio illa non sit abλhate necessaria , ex Vipositionis corporis Christi in Eucharistia; est tamen naturis rerum Valde consentanea; quia cum Christus in coelo fit immortalis, omnino aequum est ut etiam in Eucharistia non nisi immortalis constituatur; sicque anima illius

Ponatur cum corpore per concomitantiam,

non in solo Dei beneplacito , sed in quada mnaturali congluentia & aequitate fundatam.

149쪽

PHYSICAE

III.

An possist duo corpora simul esse in eodem

Ioco.

P Raemoneo 1. Dubium non esse quin plures res spirituales, ut Angeli , & animae rationales possint esse simul in eodem loco ; quia cum locum non repleant, nulla ratio est cur una aliam inpellat ab eodem loco. Praemoneo 2. Certum quoque esse plura entia materialia posse simul reperiri in eodem Ioco ; ut ex eo manifestum est quod materia, forma materialis, quantitas , omnesque qua litates corporeae ad idem compositum Ρhysicum spectantes,sunt fimul in eodem loco. Dubitatur ergo, an duae res distinctis quantitatibus praeditae, in eodem loco siue naturaliter, siue supernaturaliter constitui possint. Respondeo & dico I. I em non puse natu liter. Probatur tum experientia; videmus enim res quantas se mutuo expellere ab eodem Ioco , nec tantum solidas; sed eas etiam quae ex partibus tenuissimis integrantur , Ut cum aer egreditur ex lagena cui aqua vel Vinum infuniatur.Tum ratione quia proprium quan titatis est partes corporis ita extendere ad locum, Vt Vna nequeat esse intra aliam penetra-tiub , sed necessario dinersum spatium occupet. Vnde sicut ex se impedit ne partes eiuG. dem corporis possint esse simul naturali ter,ita ne unum corpus cum alio penetrative

coniungi possit. Nec refert quod obiici solet, in ferro ca

Mare isne simul esse penetrativo cum ita

150쪽

LIBER PRIMUS.

vas cineribus opplevum tantumdem aquae continere ac vacuum, sciphum aqua plenum multos aureos fine effusione capere, ventum

P ex aerem Vagari, spiritus . itales per omnes corporis partes excurrere , &c. Ista enim non concludunt, quia in primis ex communi sen tentia, in ferro cadente Vel non est substantialis forma ignis; sed tantum calor valde intensus, vel si ignis in ferro continetur, intra illius poros existit, ita ut non se mutuo penetrent. Deinde cum aqua cineribus infunditur, tenuiores partes cinerum & aquae in fumos ab eunt , & quod remanet, magis constringitur, adeoque minorem locum occupat. Videmus etiam cum nummi coniiciuntur in stiphum aqua plenum , aquam circa medium conglobari, & altius assurgere quam labra stiphi,maxime si exterius sint sicca; quia tunc aqua Ut siccitatem sibi infensam fusiat, circa medium attollitur e quo fit ut si aliqua. Parte vel minima madefiant, statim aqua i de elabatur. Rursus gratis supponitur Ventum penetra tine moueri per aerem, cum potius dicen dum sit eum per medias aeris partes diuisas da urrere; ad eum modum quo aues in aere volitant, δc pisces in mediis aquis natant, sine ulla penetratione. Denique cum spiritus Vitales sint tenuissimi , mirum non est quod per poros, qui in corpore sunt frequentissimi , huc illuc facile transferri pose

sint.

Dico g. vlura ea ora passe simul esse in eo dem loco supereaturaliter. Ita omnes Theologi, re Philosophi communiter contra Duran dum , qui sententi ae oppositae non obscure fa

Meις Videtur. Ratio est, quia hac in re nullin

SEARCH

MENU NAVIGATION