장음표시 사용
161쪽
edito diuinitus constituatur, & corpus inter medium annihiletur. Nam cum in lapide siegrauitas qua semper tendit ad terram, & globus terrae in suo neu conseruatus sit illius cenistrum, & vacuitas non possit impedire descensum illius , imo illi faueat, eo quod motus per spatium aliquod a corpore iciteriecto aliquantulum impediri solet , nulla ratio est cur negetur lapidem in eo casu descensurum. Obiicies I. Lapis non descendit nisi quia ha bet corpus aliquod leuius sub se , cui locum superiorem cedere debet; at in vacuo lapis nullum haberet corpus leue sub se, ergo nota descenderet: Respondeo Iapidem deIcendere ut habeat locum sibi connaturalem in quo
quiescat; talem autem locum non haberet, si in media vacuitate suspensus esset, Vt notum est : quare naturaliter descenderet donec ad
Obiicies et. corpora non petunt locum superiorem , aut inferiorem, nisi ratione alterius lcorporis circumfusi, ut patet, quia lignum in stula plena acre descendet , in eadem vero iaqua repleta ascendet. Ergo si lignum nullo
ambiatur corpore , non erit ratio cur asceno
dat vel descendat, ac proinde immotum manebit. Respondeo antecedens falsum esse, nam ut patet ex dictis , ideo corpora ascendunt, vel descendunt, ut locum proprium de sibi debitum occupent et quo fit ut lignum in lsitula plena acre descendat, quia locus illius Proprius non est supra aerem contra vero in littula aqua repleta ascendat, quia proprius lillius locus non est sub aqua. At lignum in lvacuo suspensum non occupat locum sibi debitum, cum ne quidem supra aerem a quo tamen aliquantulum detinetur, illum occupetis
162쪽
Ergo descendere debet donec suo centro meis diate veI immediate coniungatur. Obiicies 3. Aristotelem ex professo probare, motum non possie fieri in vacuo. Respondent aliqui eum loqui ex mente aliorum. Vertim sincerius dici potest, illius sententiam hac in Parte parum probabilem videri; adeoque cum Dona illius venia,oppositam a veritatis amato tibus amplectendam esse.
ARTICVLVS VI. An motus localis in vacuo fieret in instanti. R Espondeo motum localem fieri non pos
se in vacuo in instanti. Ita communiter omnes Philosophi contra Averroem,&tilius discipulos. Probatur I. quia non datur motus naturaliter sine successione, ut patebit ex infra dicendis ; at successio non potest esse in instanti, ut notum est ex terminiS:ergo ne que motus fieret in vacuo in instanti. Probatut 2. quia si lapis per spatium vacuum descenderet e coelo in terram , & totam illam vacuitatem percurreret in instanti, sequere is tur illum esse simul praesentem toti spatio quod interiacet inter coelum & terram , ac proinde illi adaequari, quod sane absurdissimum est: sequela ostenditur, quia cum in instanti non sit prius & pollerius, oporteret necessario lapidem toti illi spatio simul esse realiter praesentem, simulque esse in extremis dictantissimis,& in medio. Confirmatur : quia successio motus Iocalis non oritur tantum ex resistentia medii ; sed maxime ex distantia extremorum, quae simul attingi non possunt a corpore mobili, ob ra-
163쪽
iam dictain; quare ablato quocunque resistente,motus non desineret fieri su Sc in tempore. Obiicies r. mobile eo breuiori tempore fer- per spatium, quo medium per quod transit, est subtilius; ergo si nullum ne medium, nullo indigebit tempore ad spatium decurrendum sadeoque mouebitur in instanti. Respondecidistinguendo antecedens , & negando consequentiam, nam in motu per spatium plenum distinguendae sunt duae partes temporiS , alia
quae requiritur praecise ad attingendum terminum. alia quae necessaria est ad vincendam resistentiam medij. Licet autem haec pars sit longior aut breuior, quo medium magis, aut minus resistit motui,& ita nullum tempusvrequiratur ex hac parte , quando nulla est resistentiae ; alia tamen parS temporiS , qua spatium, spectata Velocitate mobilis docurrendum est, integra manet in motu per Vacuumsqui proinde in instanti fieri non potest. Obiicies x. quod nihil est.non potest effectum realem causare', at distantia per vacuum nihil est, ergo non potest esse cauta quod molns fiat successive s ac proinde motuS, ea non obstante, debet fieri in instanti. Respondeo negando posteriorem consequentiam quia etsi vacuitas nihil sit reale, & consequenter nec motum, nec illius successionem causare possit; cum tamen mobale non adaequet sua mole totam illam Vacuitatem quae percurrenda est , necesse est ut prius sit in parte illius Vicinio. ri, quim in remotiori; sicque non nisi in tempore eam decurrat.
164쪽
ΡRaemoneo adeo sensibus ipsas exploratum esse dari motum,maxime localem,ri id nulla probatione indigeat. Quo fit ut cum Zeno motum omnem negaret, non aliter hunc eius errorem Diogenes confutandum sisceperit, quam coram illo deambulando. Hoc itaque 1 upposito quartitur quid sit motus. Respondeo motum sic definiri iuxta Arist. Physic. cap.2 tex. 6. in otim es a RM Gm quod potestate est, quatenus tale est, Vel ut aliis placet,
motus es ad ι entis in potentia, quatenus inpoteu riae
In primis dicituramω , quo nomine aliqua perfectio intelligi mi et . Verum cum duplex sit actus: alius in suo genere perfectus, qualis est calor intensus Vt o sto 3 alius imperfectus , qui scilicet ita perficit subiectum, ut illi relinquat potentiam ad ulteriorem perfectionem di de hic aistus adhuc duplex siti alius ita imperseehus Vt non dicat ordinem ad ulteriorem perfectionem , cuiusmodi est calor ut duo in ligno iam teceptus; alius dicens essentialiter respectum ad vire-aiorem letihmouent , ut calefachio quae cub
165쪽
via ad intensiorem calorem in ligno producendum; cum motuS dicitur actus, hoc intelligendum esse de adtu imperfecto posterioris generis, qui aliud nihil est quam via seu tendentia ad maiorem perkctionem. Secundo dicitur entu in potentia , id est rei mobilis , quia quod mouetur est in potentia
ad acquirendam per motum ulteriorem perfectionem , ut aqua quae calefit, habet potentiam ad ulterioreS gradus caloris assequendos. Vnde quando tota formae perfectio acquisita est,cessat motus, quia nulla tunc supcrest potentia seu capacitas ad ulteriorem gradum perfectionis , Ut calefactio cessat, quando calor ut octo in ligno productus
Tertio additur quatenus in patentia , Ut indicetur non lassicere ad motum, quod sit actus entis in potentia: sic enim calor ut duo in ligno esset motuS , eo quod lignum est in potentia ad alios sex gradus caloris ; sed requiri ut motus necessario supponat in subiectore connotet potentiam ad Vlteriorem perfectionem , quia est via seu tendentia ad illam. Et per hanc particulam excluditur a ratione motus forma imperfecta quae habet esse permanens in subiecto , Ut calor remissus ; quia etsi supponat in subiecto capacitatem ad vIteriorem perfectionem , non tamen essentia-litcr illam coni. otat. Imo per accidens est ad
formam illam , quod subiectum in quo existit , habeat potentiam ad Vlteriores gradus illiuS. Obiicies I. quod est actus , non relinquiesubiectum in potentias at motus relinquiesubiectum in potentia, ergo non est actus. Respondeo I. hoc argumentum posse reto
166쪽
queri contra omnes qualitates,non summe intensas; quia subiectum ita illis actuatur, ut fit in potentia ad gradus VlterioreS. 2. Actum non relinquere subiectum in potentia ratione sui , si tamen sit imperfectus, ita subiectum actuare, ut illud relinquat in potentia ad aehum ulteriorem. Et hoc sensu motus in definitione allata dicitur actus, quia etsi subiectum co actuetur, manet tamen in potentia ad Vlteriorem persectionem , ut dictum est. Obiicies r. mobile eo ipso quod mouetur habet formam ad quam mouetur, ut quod calefit,calidum cst ; adeoque motus non est actus entis in potentia ad formam acquirendam. Respondent aliqui motum esse actumentis in potentia, quia cum essentialiter fiesuceemutas , habeatque partes pilores & posteriores , per quamuis partem priorem illius mobile est in potentia ad posteriorem partem
Verum haec responsio non satisfacit difficultati ; quia si prior pars motus est tantum
actus entis in potentia respectu posterioris Partis formae , tandem deueniendum erit aclPartem aliquam motus , quae non erit actu Sentis in potentia; quod ridiculum est. Qua re dicendum videtur quamlibet partem motus esse actum entis in potentia respectu fodimae per illam acquisitae; quia etsi eodem tempore sint in subiecto; prius tamen aliquo mo do res mouetur quam habeat formam , sicque in eo priori dici potest in potentia ad il-
Quaeres , an definitio motus conueniat mutationibus omnibus Physicis, siue sint successessiuae, ut motu. localis, siue simultaneae, Ut
167쪽
cedens negari potest , quia cum homo aerem
attrahit, DeuS tenetur ex munere primae causae concurrere ad eiusmodi attractionem,ctim vires humanas non excedab : quia vero hinc sequeretur vacuum , nisi aqua ascenderet, & nullum est agens creatum a quo aqua
ad ascensum impelli possit, tenetur DeuS eκ eodem ossicio primae & univcrsalis causae,eiu1- modi defectum vi sua suprere. Instabis, effectum ill uosse referri in vim quandam attractivam a s ascendentis ; sed hoc gratis fingitur , tum quia vis illa non potest non esse naturalis & intrinseca aeri, adeoque semper, etiam extra metum vacui , aer , cum sit agens necessarium , debet aquam ad se trahere :& sursum leuare , quod tamen non sit, tum quia pari iure ponenda est in aqua vis aliqua naturalis qua aerem ad se trahat, sicque non est potior ratio cur aqua ascendat, quam quod aer in pristino loco maneat. Eo vel maxime quia aqua aliunde ob innatam grauitatem ascensui repugnat, sicque attractionem aeris facile superare potest.
Dico 2. Negari non pisse quin Dem extraordana rie possit inducere υaeuum e smo non videtur absolute repugnare quod ab aliqua creatura induci possit.
Primum patet, quia cum Deus sit totius uniuersi autor & conseruator, nihilque sine illius influxu moueatur , potest corpus aliquod an nihilare,& impedire ne aliud illius locum iu intret, negatione concursus nece Tarij ad talem motum; neque oppositum sine manifesto errore sustin eri potest. Obiicies, Deus non potest facere aliquid ex quo sequantur duo contradictoria ; at si esset Vacuum , darentur duo contradictoria, nem
p e latera istius cubiculi v. e. distare inter se
168쪽
ae non distare ; distare quia manerent in eodem loco , non distare quia ea non distant ininter quae nihil est medium. Respondeo negando minorem ; & ad illius probationem dico, Vt aliqua vere dicantur inter se non distare, requiri ut nullum sit inter illa Matium , & se realiter contingant: at posito vacuo in hoc cubiculo , inter latera illius remaneret idem spatium quod nunc est, neque ea se realiter contingerent , sicque falsum est quod non diis
starent inter se. Secundum ostenditur, quia spectata rei natura , Sc absolute loquendo,non repugnat dari creaturam aliquam tantae Virtutis & esticacitatis, Ut impediat ne aere v. c. per fistulam attracto , aqua ascendat, quo ipso dabitur Vacuum. Vnde enim .ritur illa repugnantia Non ex eo qnod aqua ex se tanto impetu asicendat, Vt a nulla causa inhiberi possit; tum quia fustra motus ille in ipsam aquam princi-Paliter refertur, Ut dictum est; tum quia etsi in eam reducendus esset, certe non nisi a Virtute ali qua finita ortum haberet, adeoque non repugnaret dari vim aliam fortiorem a qua impediretur. Ex quo patet idem dicendum esse siue motus aquae ascendentis oriatur ab aere attrahente, siue ab aliqua alia causa creata quaecunque sit. Non etiam ex eo quod Deus, in sententia quam probabiliorem iudicamus , per se mouet causas inferiores ad vacuum impediendum e nam cum quoad talem effectum Deus suppleat tantum vices alicuius causae creata
scut posset aliquis-Angeliis i hibere imp . tum aquae, ab eiusmodi causa, si daretur, imis Pressum, ita nil vetat , spectata rei naturas
quin possit Angelas ascensum aquae, etiam d
169쪽
. Deo sub ea ratione procedentem , inhibere.
ARTICULUS V. An si vacuum inaretur , motin localis in eo
ΡRaemoneo Vacuum dupliciter sumi posse
ex antedictis. I. improprie &late pro ina- nitate nullo corpore circumfusa. 2. propr de stricte pro inanitate intra superficiem alicuius corporis contenta. Iam Respondeo & dico I. Motum loealem fieri ροάβδα vaeuo priori mari0emis. Probatur ; nam si homo diuinitus collocaretur supra extimam coeli empyrei superficiem, posset in ea localiter moueri; siquidem haberet in se principium talis motus,& a nulla re impediretur quo miniisse pro libito mouere posset, nec deesset terminus ad quem posset tendere : Cur ergo in eiusmodi vacuo motus localis fieri non posset ξ Ιmo si brutum aliquod ibi a Deo constitueretur , Vivumque conseruaretur , motu progressivo moueri posset, ob eandem ratio
Verum cum triplex sit motus localis, naturalis, ut est motus lapidis ad locum inferiorem , & ignis ad superiorem : progressivus,: qualis est motus animalium; & motus proiectorum , Ut est motus lapidis sursum emissi, etsi in spatio imaginario fieri posset motus progressivus,ut dictum est,& motus proiecto in
xum, quia nulla est ratio cur homo supra coe . Ios positus, non possici manum mouere , lapidemque proiicere,vel telum emittere; non ta-1aen motus naturaliS grauium & leuium , ut
170쪽
nonnulli existimant. Vnde,inquiunt, si Deus lapidem in spatiis imaginariis collocaret, ille semper immotus maneret; quia nullae est enepositiones loci, id est, non posset assignati aliqua pars spati j quς esset sursum, alia quae deor.
1um; quia differentiae illae sumuntur per respectum ad centrum terrae,& ad c um , ac proinde nullus esset locus inferior ad quem lapis ille descenderet. Quae sententia nobis probatur, ex hypothe- si quod Deus corpora omnia an nihil aret,praeter lapidem illum de quo agitur; si tamen rebus constitutis & conseruatis visunt, lapis
diuinitus poneretur extra coelum , existimo. eum tunc eX innata grauitate,aὰ centrum ter- .rae descensurum, si impedimenta auferrentur et quia sicut omnes coeli sunt superiores rcspectu terrae, it a & superficies spatij imaginarii
supra coelos protensae sunt a fortiori illa supe- iores , ac proinde lapis ex propria inclinatione in locum inferiorem tenderet. Confirmatur : nam si coeli an nihilarentur, de Iapis constitueretur supra sphaeram ignis, in spatio imaginario quod a coelo lunae nunc occupatur , nonne sua sponte VerSus terram descenderet, ne locum minime sibi debitum supra ignem , & aerem occuparet 8 Hoc sanis certum videtur. Ergo similiter etsi supra coe-Ios constitueretur , semper vi sua ad terram tenderet, nisi obiectu alicuius corporis solidioris detineretur. Dico a. Motum grauium se lemium fieri ρ. . inmaeuo stricte sumpto pro inanitate intra in consenta . s daretur. Hoc patet a fortiori ex iam dictis,quia facilius creditur eiusmodi motum fieri possie in hoc vacuo , quam in illo 3 V. c.