Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

mero motuS , & tamen diuersum mobiIe. Respondeo non fore quidem tunc eundem numero motum quoad formam quae Periit, quia talis motus in canis morte finitus est; fore tamen eundem quoad reliqua, quia manet eadem materia cum formis partialibus, nec noua fonna substantialis succedit, Vt probabitur libro 3. adeoque non est diuersituuspecie mobile, ut suppon Itur. Obiicies r. Ramus arboris partim viridis, partim siccus eodem numero motu cietur cum tamen constet ex partibus specie distinctis, minim Eque continuis, ac proinde diuersum sit mobile. Respondeo r. vix credi posse partes illas non esse continuas, cum Codem modo visu & tactu deprehendamus eas inter

se cohaerere ac ante. Vnde ex eo capite noli repugnat esse Unicum numero motum, Praesertim cum non sit decesse partem siccam, extincta anima Vegetativa, noua forma sub stantiali informari; sed lassiciat formam eandem ligni in ea perseeuerare , sicque non sit mobile distinetum specie a parte viridi, cum haec etiam essentialiter lignum sit. Respondeo 2. Dato quod sit duplex mobile 1 pecie distinetum re discontinuum , gratis af firmari non nisi unicum numero motum in eo reperiri. Cum enim motus lodalis Inon nisi modaliter distinguatur a mobili, repugnat eumdem numero reperiri in duobus mobilibus. Imo duae partes eiusdem mobilis unitae habent distinctos motus partiales; sicut duae partes parietis albi inmrmantur duplici albedine partiali. Eadem assertio probatur quoad secundam partem , quia quando motus per br 'ue ali-

uod tempuS interrumpitur , partea illiuy

192쪽

LIBER PRIMUS. I 6ς

priores non cohaerent cἰim posterioribus , sicque non fit ex illis Unus numero motus , defectu continuitatis. Sicut enim quantitas permanens.non est Una, quae non est continua;

ita nec successiua , qualis vulgo dicitur mo-

Tertia pars ostenditur , quia cum motus non distinguatur nisi modaliter a Qrma per

eum pro duina , sitque fieri illius ; si forma sienumero distincta, duo quoque crunt motus numero distincti. obiicies I. Dum aqua ex frigida fit calida, unus tantum fit motus calefactionis,& tamen ibi duplex est forma ; 8c aqua secundum Vtramque mouetur intensione caloris,& reminsione frigoris. Respondeo duplicem ibi esse motum, alterum positiuum,nempe productionem caloris, alterum negativum, nempe ex pulsionem frigoris. Obiicies i. Qui uno motu continuo localiter mouetur, acquirit semper nouas & nouas Praesentias , ac proinde VnuS numero motus potest terminati ad plures formasi numero diis stinctas. Respondeo cuilibet motus parti tenPondere suam priesentiam partialem , & toti motui unicam praesentiam totalem, sicque non nisi unicum esse Unius motuS termi

num.

Di co z. Ad unitatem numericam motu/ D aliter Oectati, ut motu/ es, non requiri unitatem motoris. Probatur, quia Aristoteles agens Ioeci citato de motu formaliter , Ut motus. est , he-

qui it tantum ad illius Unitatem numericam unitatem mobilis , temporis , & termini ad quem , neque motoris meminit. Cuius ratio assignari potest, quia motus, Ut sic , dicit tanini tym tendentiam Iubiecti ad formam,adeoqu*,

193쪽

x66 PHYSICAE

abstrahit a mouente. Quid autem dicendum fit de unitate numerica motus materialiter spectati, ut est idem cum actione, ex dictis deuictione in Metaphysica intelligi potest. ARTICVLV S V. De successione, se continuitate motus.

P Raemoneo I. motum is communi sententia , ut distinguitur a mutatione , esse quid mecessivum, seu habens partes post Partes , Ut manifestum est in calefactione aquae, per quam paulatim alij re alij gradus -- loris in ea producuntur; & clarius patet in motu locali quo alia & alia pars spatij successive

attingitur. . Praemoneo 2. non tantum partium successionem:sed etiam earum continuitatem admotum spectare, quae in eo consistit ut alia pars motus alteri succedat sine interruptione; quomodo dicimus aquam continuo calefieri ab igne, & animalia motu continuo moueri ad locum, id est nulla interpofita mora,qua mobile quiescat. Quibus positis,dubium est qua ratione successio & eontinuitas ad motum spectent, an Vt illi essentiales, an Vero Vt Pro Prietates ab essentia fluentes. Respondeo re dico I. Probabili in videri su rectionem non syectare abstule adessentiam moriM.

Probatur, quia id non spectri ad essentiam alicuius quod ab illa saltem diuinitus auferri potest; atqui successiti potest' diuinitus amo tu auferri ; ergo non spectat ad ementiam illiuS. Minor probarur; nam potest Deus efficGcere ut aqua simul amittat frigiditatem C.

194쪽

LIBER PRIMUS. 1ς

lorem acquirat , hoc autem fier per Verum motum ut distinctum a mutatione, quae fit essentialiter inter terminos priuatiue opposi

Obiicies r. Motus est via seu tendentia ad formam, at via ista tendentia non potest intelligi sine successione. Respondeo minorem falsam esse, Ut eri eo patet, quod ipsa mutatio est tendentia ad formam, etsi sine successione sit. Vnde & definitio motus superius allata

etiam mutationi couenit,Vt articulo I. osten-ssim est. Itaque licet motus ex natura rei sietendentia successiua ad formam,id tamen non

videtur spectare absolute ad illius quid ditatem; sed tantum quod sit transitus a formae adsormam,seu acquisitio nouae formae & abiecticianti quae,quoa saltem diuinitus in instanti pediagi potest. obiicies et. Per id res essentialiter constitutis tur, per quod ab aliis distinguitur: at motus distinguitur a mutatione per iuccessionem; ergo,&c. Respondeo ad minorem idistingui quidem ab illa reipsa & Physice, non tamen absolute & Metaphysice , tanquam per gradum

ossentialem, ut ostensum est I potestque ea ratione confirmati , quia Deus ita potest attemperare suum concursum cum sole, ut lux ab illo non nisi successive producatur ; quo casa productio lucis non esset motuS, sed vera mutatio, quia fieret inter terminos priuatiue oppositos, & tamen fieret successime.

obiicies Si assertio proposita vera esset, sequeretur motum successivum posse fieri ita instanti, quod absurdum est. Respondeo absurdum quidem esse quod motus formaliter ut successivus fiat in instanti; sed non esse ab

surdum , quod ille qui a parte rei successi a

195쪽

PHYSICAE

est, non sit successivus , ac proinde fiat in i stanti, seu simul; ut si aqua simul desinat essestigida,& fiat intense calida, quod haud dubie diuinitus fieri potest. obiicies 4. Impossibile est ut quod moue-eut localiter,simul' relinquat terminum a quo, de acquirat terminum ad quem , quia debe-xet toti spatio interiecto adaequari, quod re- Pugnat. Respondeo hinc non sequi successio- lnem esse de ratione motus in genere; sed tan- ltlim spectare ad essentiam talis motuS,nempe Iocalis, quod a nobis ultro admittituν. Nec

refert quod possit Deus emcere ut idem homo desinat esse in hoc loco , & simul incipiat esse

alibi; hoc enim non fieret transeundo per medium, adeoque nec per motum localem , de quo agimus; sed per annihil ationem talis hominis in hoc loco, & nouam illius in alio loco creationem, aliove modo a motu locali distincto. Dico 2. Conti)initatem absolute loquendo non lde essentia molin. Sequitur ex dictis: nam si non est de essentia motus quod habeat partos post ParteS. ergo nec quod partes posteriores prioribus sine interruptione & fluxu continuato succedant, Vt perspicuum est.

Quia tamen diximus successionem esse de lestentia motus localis,consequenter dicendum

est continuitatem spectare ad essentiam talis motus. Et ratio est, quia agimus de motu qui lest Unus ; at motus non est unus sine con- ltinuitate ; quemadmodum quantito Perm - lnens non est una, nisi sit continua.

196쪽

LIBER PRIMUS. 169ARTI CVLVS VI.

De contrarietate motuS.

O V tritur x- Vnde sumenda sit motuum

contrarietas,illa V. c. quae r peritur inter frigefactionem dc calefactionem. Respondeo eam non sumi a terminis a quibus, sed tantum a terminis ad quos. Probatur ex supradictis ; nam cum rerum oppositio sequatur earum speciem , inde sumi debet motuum contrarietas , unde eorum specificatio desumitur ; at specificatio motuum non sumitur ex terminis a quIbus , sed a terminis ad quos, ut supra probatum est ; ergo inde s menda est eorum contrarietas. Confirmaturi nam denigratio & dealbatio sunt motus contrarij , contraria si quidem ea dicuntur quae sub eodem genere maxime di sant, id est quae cum sint diuersae speciei, adeo inter se differunt, Vt nata sint se mutuo expetis Iere ab eodem subiecto, quod dictis motibus competit ob contrarietatem terminorum ad quos tendunt, esto ex .colore aliquo medio eiusdem speciei ambo procedant. obiicies : ncgari non potest quin maior sie oppositio inter motus, quando eorum terminia quibus & ad quos opponuntur, quam dum est tantum oppositio inter terminos ad quos, ut cum parieS Vnus ex albo fit niger, & alius

ex nigro albuS; quare contrarietas motuum debet etiam sumi a terminis a quibus. Re Pondeo hoc argumento tantum concludi, contrarietatem motuum posse cxtensiue seu Miaterialiter augeri ex oppositione termino-

Physica. H

197쪽

tum a quibus, non autem intensiue & forma-1irer; sic enim contrarietas sumitur duntaxata terminis ad quos, sicut dc specificatio. Quaeritur 2. An idem possit simul moueri motibus contrariis : Qua in re certum est 1. posse id fieri,si unus motus sit per se, & alius lPer accidenS ; Vt cum quis in naui existens

mouetur per accidens motu nauis versus oririentem, & per se versuς occidentem. Certum est 2. id posse contingere in motibus per sic , secundum diuersas partes , ut fiquis una manu calcfiat, alia frigefiat. Dubitatur ergo de eadem parte, idque de motibus in gradu remisso spectatis , an v. c. fieri possit naturaliter Vt idem simul calefiat & friginae, lnon qnidem in gradibus intensis; omnes enim concedunt id sine miraculo fieri non posse sed in gradibus remissis. Respondco id non videri impossibile. Probatur I. quia cum calor & frigus in gradibus remissis recte in eodem subiecto simul cohae-xeant, non apparet cur calefactio & frigefactio non possint etiam simul in illo recipi. Siquidem tota ratio cur non possint,sumitur ex Carum contrarietate 3 at ea non maior est quam quae inter calorem & frigus reperitur. . Ergo earum simultatem impedire non de

bet.

Confirmatur : nam calefactio & frigefactio non sunt motus contrarii, nisi quia formae ad quas tendunt,sunt contrariae; at hae formae simul cohaerere possunt in gradu remisso, Vt patet in aqua tepida, ergo M a fortiori motus ad

Respondent aliqui esse discrimen inter λ mas & motus, quia una forma non dicit ex se abiectionem formae oppositae ; at unua mox

198쪽

dicit ementialiter expulsionem motus oppositi, ut calefactio recessum a frigore. Verum hoc refellitur, tum quia si calefactio dicereues exitialiter recessum a frigore , sequeretue idem corpus ne quidem diuinitus possie sima

calefieri & frigefieri init gradibus remissis,

quod communi Theologorum sensui repugnat.

Tum quia calor vi duo dicit abiectionem seigoris ut octo,cum repugnet spectata rei natura , subiectum habens duos gradus caloris, eme frigidum ut octo ; hoc tamen non impedit quin calor ut duo , cum duobus gradibus frigoris reperiri possit; ergo similiter etsi ea-Iefactio ut duo, dicat expulis oncm frigetactionis, ut octo; id non impediet quin possit stare

cum frigefactione, ut duo. Probatura. Nam non est potior ratio cur formae contrariae possint simul conseruari in

eodem subiecto, quam quod in eo produci possint; siquidem conseruatio ex comuni sententia,nihil est aliud quam continuata productior at prius fieri potest, ut patet m eo quod aqua diu tepida conseruatur: ergo dc posterius fieri potest. Confirmaturmam quid vetat quo minus aqua tepida possit aliquod corpus tepefa-CCre , adeoque aliquid caloris dc frigoris in eo simul producere Obiteles I. Non potest idem corpus moueri simul sursum & deorsum, ergo neque simul calefieri δc frigefieri. Responὸco I. hoc argumentum posse retorqueri, nam idem corpus nequit eme simul sursum & deorsum, ergo nec fimul eme calidum,& frigidum. Quod ii dicas maiorem eme oppositionem intor promentias illas , quam inter calorem & frigus ; nos similiter dicemus motus tendentes ad eiusno-

199쪽

di praesentias esse magis inter se oppositos, quam motus qui ad calorem & frigus tendunt. Itaque Respondeo 2. Ideo non posse corpus moueti simul sursum & deorsum,quia deberet eo. dem tempore occupare locum se maiorem, quod naturaliter repugnat;at nihil tale sequitur ex eo quod corpus aliquod simul calefiat, de frigefiat in gradibus remissis. Obiicies et . Ut idem mobile simul motibus contrariis amerretur , deberent illi eodem tempore applicari agentia contraria; at haec mutuo sc impedirent, adeoque mobile ne v- num quidem motum reciperet. Respondeo hoc gratis amrmari, Ut ex dictis colligitur, M. sane quis credat mobile cui duo agentia,aliud calidissimum , aliud frigidissimum simul applicarentur, ne Vno quidem caloris aut fri-οoris gradu amciendum Z Ηoc plane mihi vi detur incredibile , & satis refellitur exemplo allato aquae tepidae, quae lignum in eam iniectum tepefacere potest, paululum caloris &fligoris in eo producendo. Atque haec de motu in genere sussiciant; nam de motibus specialibus inferius agendum erit, ubi de motu grauium de leuium, de accretione, &c.

200쪽

DE CORPORE NATURALI

inanimato. Fertractato corpore naturati in genere, ordo doctrinae postulat ut de compore naturati mammato , adcoque de mundo, de caelo, de elemen-tιό,rebusque mixtis hoc loco disse

ramus.

CAPUT PRIMUM. De Mundo.

ARTICVLVS PRIMUS. De natura , O asseritionibus Modi.

Vaeritur T. Quid nomine mundi intelligatur. Resp.mundi nomine,quod a munditie dictu,ornatu & pulchritudinem significat, communiter apud omnes homines intelligi hanc spectabile rerum uniuersitatu, eX corporibus superiorib. M

SEARCH

MENU NAVIGATION