Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

a 4 PHYSICAE

inferioribus constantem. Vnde ab Arist. describitur lib.de mundo ad Alexandrum cap. 2.

compages e coelo rerra: He coagmeviata , arque ex iis natura. qua rvter illa continentur.

Ex quibus Verbis patet I mundum non esse ν num ens per th, siue essentiale, siue integrale, cum o innumeris rebus diuersae speciei, Minter se m Inime continuis ; sed tantum conti-

guis coalescat. 2. est e Vnum 'gna per aggrega- .

tionem , habenS quandam Vnitatem ordinis, ad eum modum quo domus cst ens per aggre gationem. Mundus enim non dicit solam rerum congeriem: sicut nec domus solum lapidum & lignorum aceruum; sed certam rerum

dispositionem & ordinem, ita ut aliae superiorem, aliae inferiorem, aliae medium locum t ncant ; sicut in domo tectum obtinet locum supremum, fundamenta infimum, & muri medium. Vnde Aristoteles post allatam mundi descriptionem addit: mundum est eordinem Sc digestionem uniuersorum quae a Deo , &Per Deum a ruantur ; quibus verbis indicauit ordinem partium spectare ad rationem Vni- uersi,& esse veluti formam illius.

Quaeritur 2. O uoluplex sit mundus. Resin pondeo esse tantum Vnicum. Probatur quia Scriptura huius tantum mundi a Deo creati, repet Christum redempti meminit; neque aliOS agnoscit homines quam eos qui ex Adamo,&Eua originem taxerunt. Idesnque est sensus omnium Patrum & Theologor. adeoque non sine graui temeritate alius mundus ab isto distinctus admitti potest: Prauertim cum nullum sit fundamentum fingendi aliquem mundum, distinctum ab isto in quo Versamur. Non tamen a viro Catholico negari potest:

quin alij mundi a Deo creari potueIint, caru

202쪽

LIBER SECUNDUS.

ad neque ex parte Dei, neque ex parte rerum repugnet; non quidem ex parte Dei, quia po tentia illius clim sit simpliciter infinita , creatione huius mundi exhauriri non potuit. Nec etiam ex parte rerum: quid enim vetat quominus alia elementa , & alij coeli similes istis creari possint Ex hoc sane nulla oriri potest contradictio , adeoque est possibile. Vnde DeuS non tantum alium mundum ;. sed alios M alios in infinitum creare posset fi Vcllet, cum ex hoc nulla sequatur repugnatis. Quod autem Aristoteles , & Wici effus dixerunt

Deum agere ex necessitate naturae,ac proinde

nihil aliud posse producere quam quod de facto produxit, non modo aduersatur fidei Catholicae; sed etiam lumini naturali,& a Theologis,Vbi de voluntate Dei, refel Ii solet. Quaeritur 3. An mundus sit perfectus. Respondeo esse perfectum, non quidem in omni genere perfectionis; sic enim solus Deus perfectus est,cum omnes perfectiones, idque nobilissimo modo contineat;sed secundum quid, ae in suo genere, seu in ratione uniuersi , Ut

sentit Arist. I. de coelo cap. I.teX. s. Ratio est, quia cum mundus contineat innumeraS rerum

species , quarum singulae suis constant perfectionibus tam essentialibus, quam accidentalibus , & praeterea inter primarias uniuersi Partes ordo quidam mirabilis conspiciatur,id sane sussicit ut mundus in suo genere perfectus censeatur.

Noc dicas mundum multis carere speciebus rerum quae ad illius perfectionem conducerent, & multis abundare quae inutiles aut noxiae sunt, sicque non esse perfectum. Nam etsi Dcus plures rerum species absolute creare

posset, inde tam viri sequitur . si id faceret,

203쪽

I 6 PHYSICAE

mundum fore perfectiorem quam sit, non tamen propterea esse im perfectum,cἰim habeat omnem porictionem quam in suo genere postulat. Licet etiam nonnulla videantur in mundo superflua, eas tamen habriat utilitates suas,etsi forte interdum minime nobis perspectas ; quod similiter de rebus noxiis affirmandiMnest. Quaeritur 6. An mundus iste adeo sit perfectus ut ip1e perfectior esse non potuerit. Respondeo I .mundum non potuisse fieri modo pei lactiori ex parte operantis, quia quidquid Deus facit, id ex sapientia , & bonitate infinita facit; sicut & propter finem infiniis dignum, nempe propter seipsum. Respondeo 1. Mundum potui sse fieri perfectiorem ex parte operi S , tum quia Deus potuit creare in uniuerso multra alias rerum Ipecies, iis perfectiores quas de facto produxit,.scwe mundum essenti aliter perfectiorem e ficere. Tum quia speciebus creatis potuit nO-uaS persectioncs adiicere, non quidem essenti alas, quia cuiussib et rei cscntia cst planae in uariabilis , adeoque nec augeri nec minui potest; sed accidentales , non omnis generiSm sed eas quae sine mutatione essentiae intendi Mremitti possunt; in his enim nulla apparet Ie- Pugnantia, Vel absurditas. Secus tamcn dicendum est de iis perfectionibus accidentalibus, quae ab essentiis in tali aut tali gradu determinate exiguntur ; illae enim intendi non ossent, seruato con naturali statu rerum qui-uS conueniunt, adeoque sine imperfectione, ut si aer esset sit me caliduS.

204쪽

LIBER SEC UNDVS. ARTIC VS II.

Maenam sit Dura , O dispositio praeci

puarum partium mundi. Espondeo & dico I. Mundum es Sphaeri

cum,tum ratione elementorum, tum maxim.

ratione orbium eiaestium , Ut Aristoteles concludit lib. 2. de coelo cap. . idque ex eo Probat, quod figura rotunda cum sit omnium

perfectissima , debetur perfectissimo corpori, quod est primum coetu ; ex quo colligit etiam

coelos inferiores esse rotundos, itεmque elementa omnia , quia quod rotundo cohaerer, rotundum quoque esse debet. Argumentatur etiam ab Elementis ad coelos: nam cum aqua semper ad locum depressiorem confluat, hinc sequitur extimam illius superficiem esse rotundam, adeoque & aerem ui ambit aquam,& ignem qui aerem circun-at, & coelos qui ignem complectuntur , globosae esse figurae. Deinde rotunditas coelorum maXime por-spicitur ex eorum motu: nam stellae fixae circa Pesum in gyrum Voluuntur; constat etiam so Iem,lunam, & alia sydera errantia supra horizontem paulatim assiirgere usque ad medium Coeli, tum Vero ad occasum declinare,& inde ad ortum redire; quod sane non nisi permotum circularem perficitur, ut etiam perspicue ex .exbis illis Eccles. I. intelligi potest. Oritur

205쪽

Quod vero etiam terra rotunda sit, inde pa tet,quia si esset plana,vt nonnulli arbitrantur, dum vitis recta pergit versus eam partem coeli in qua stellam aliquam conspicit , in eodem semper situ eiusmodi stella conspiceret; quod

tamen falsum est,quia quo magis ad eam partem accedit, eo eleuatiorem stellam supra horizontem conspicit, quod certo indicio est terram undique globosam esse. Idem aute de aliis elementis sentiendum est ; cum enim se coa- tingant sine ulla Vacuitate intermedia,in ea dem figuram orbicularem conformari debent. Dico 2. Hae uniuersum ita esse disso tum , ut terra in loca insimo sub deat, sitque immobilu, edetivero Θ astra in loco supremo constituta Fnt, ct con-

νinuo circa terram volvantur,reliqua vero elementa locum medium inter eaelum ct terram occupent. Haec

assertio non obscure colligitur ex verbis illis Psal. fundasti terram superflabalitaterra suam, non inclinabitur in oculum saeculi:& ex loco illo Eccles. I. Terra in arem stat, oriturDIO Oceidit. O ad loeum suum reuertitu . &c.Vnde

damnata est a summis Pontificibus opinio

quorundam antiquorum a Copernico,& Ga-nlaeo renouata, qua docetur solem esse in medio mundi immotum , terramque.continuocirca illum volui. Legatur Ioannes Baptista Morinus insignis Mathematicus, & Philosophus libro inscripto, Tycho Brahatus, in fine, ubi refcri abiurationem dictae opinionis a Galilaeo iuridice factam Romae,in conuentu Mineruae. 22. Iunii. I 633. Probatur etiam ratione: nam cum terra siegrauissima, infimum locum ex natura sua exigit, adeoque debet esse immobilis ; 'cumque sol toti uniuerso praeIucere debeat, & infiα-xu suo ad perum generatione4 csacuue1

206쪽

In Ioco altiori supra regionem elementarem constitui debuit , & motu circumagi, ut in Gmnes terrae tractus lucem suam diffundere Posset, omnibusque agentibus praesto esse ad Perficiendas rerum generationes. Accedit quod terra naturaliter fertur deorsum, adeoque non potest naturae vi ferri circulariter, sicut neque sursum; nulla enim Ve-xisimiliter virtus motiva terrae assignari potest, Praeter grauitate, quae neque ad motum circulare neque ad motum sursum inclinare potest. Mitto quod si terra moueretur ab occidente in orientem,Vt Volunt, nunquam nubes appa- Torent in eodem veluti loco consistentes ; sed semper viderentur rapidissime ferri ab oriente in Occidentem. Item quia terra motu velocissimo ferretur, lapis recta linea ab aliquo loco in altum Proiectus , in alio loco valde distanti Versus occidentem recideret; quod experientiae repugnat. Et praeterea si coelum maneret immotu, semper videremus astra omnia consistere in eodem situ & distantia inter se, cuius opposim tum contingere cuique euidentissimum est.

ARTICVLVS III. De inceptione , O desitione mundi.

OV eritur I. an,& a quo mundus produetus sit. Resp. I. mundum V re esse productum. Ita omnes Catholici contra antiquos Philo2phos qui existimabant mundua se ipso naturaliter extitisse. Probatur I. quia non modo ex lumine fidei constat mundum a

Deo fuisse exoductu Vt patet ex Genes.I. aliis

207쪽

que sacrae scripturae locis; sed etiam ex cognitione rerum creatarum homines in cognitione

creatoris , Ut ipsius luminis naturalis deduci Possut;Vt costat explerisque antiquis Philos Phis , qui hac Via cognitione Dei adepti sunt. - Probiatur 2. Quia si mundus non esset productus , esset ens a se. & a quouis alio independens, ac proinde esset Deus,quod aperte repugnat. Sequela patet; nam nomine Dei nihil aliud intelligimus quam ens a se , & a quo uis alio independens s necesse quippe est Ut tali.enti omnes omnino perfectioneS competant, ac proinde sit proprie Deus. Respondeo et. Mundii a Deo immediate pro ductum esse. Ratio est, quia productio mundi dicit primam retii omnium productione, quam necessario a Deo pedere debuit, cu nihil aliud esset a quo aliquid produci potuerit. Ex quo etiam patet primam rerum productionsi fuisse Veram creationem, cum nullum subiectum illi Praesupponi potuerit ex quo res fierent: unde euidens est ipsam materiam, quae est generationis subiectum , e nihilo productam fuisse. Quaeritur 2. Quandonam mundus creatus fuerit, & quantum sit duraturuS. Respondeo I. Ex omnium Catholicoru sententia , contra Aristotel. Auerroem , Sc alios, mundum non fuisse ab aeterno,sed a Deo in tepore esse productu. Id patot ex scriptura sacra

Genes. I. In principio creauit et eua eatum is terram.

Psa I. 89. Priusquam menter serent, aut formarem terra O orbis. Ioan. 17. Clarifica me pater claritamquam habui , priusquam mundin esset apud te. Id etiam ex eo potest valde probabiliter deduci, quod cum experientia constet res humanas inccessu temporis deficere & in peius ruere, si

mundus ab aeterno factus esset , iamdi

208쪽

mnes rerum generationes desiissent. Quonam autem tempore mundus creatus sit, ex

sola historia facra deprehendi potest; adeoque

ad institutum nostrum non spectat id determinare, sed ad scripturae fa crae interpretes. Reipondeo I. Certum esse ex fide , S ipso naturae lumine notum,mundum quoad omnes suas partes a Deo destrui, & anni hilari posse. Quia cum mundus a Deo creatus sit,nec subsistere queat nisi ab illo conseruetur , hinc consequens est mundum substractione diuini concursus ad nihilum reduci posse.

Certum quoque est mundum quoad coelos.& elementa,perpetuo duraturum , cum post finale iudicium beati in coelo sint recipiendi,. Vt in aeternum beatitudine perfruantur; damnati vero in infernum detrudendi , Ut in peris petuum crucientur. Est autem dissicultas an mundus si , ut est, sibi ipsi relinqueretur cim, concursu Dei ordinario , in aeternum ex natu ra sua, quoad hominum , aliorumque mlato-xum species esset duraturuS. Nonnulli affirmant , sed sine fundamentoῆ. nam cum constet homines esse modo longe debiliores quam essent primis mundi saeculis,

valde probabile est speciem humanam i Midem de aliis proportione seruata clici potest

ad eum debilitatis statum post multa saecula deuenturam, si sibi relinqueretur , Ut non amplius foret apta ad sobolem propagandam,

adeoque tota species humana tandem aliquando interiret . Nec video cur dicant aIiqui eo argumento tantum probari, speciem humanam descensuram ad eum statum e quo non posset amplius declinare, & in eo perpetuo conseruandam, per successivam generationem & Propa

209쪽

gationem. Constat enim rationem allatam aliquid amplius probare, nempe speciem humanam omnino destritendam ; quia si in tam iPaucis annorum millibus quae a mundi exordio fluxerunt, 1 pecies humana in longe det

riorem statum prolapsa est ; quid fieret si in

mundus per ' totam aeternitatem, cum Codem tantum influxu diuino conseruaretur Paulatim sane infirmior euaderet, tandεmque omnino deficeret,cum in se nullum habeat principium immobilitatis in eodem statu, nequeaci id sussiciat concursus ordinarius, Ut notum est.

Non etiam placet quod alij dicunt r etsi ut plurimum filii nascantur parentibus debiliores, interdum tamen esse robustiores , sicque damnum illud aliquatenus compensari; hinc enim sequitur potius oppositum, quia cum ut plurimum filij sint debiliores , adeoque

damnum naturae non nisi ex parte resartiatur , consequens est eam aliquando penitus 'abolendam ; ut intelligi potest ex interitu singulorum hominum , qui ideo non possiunt naturae vi a corruptione immunes perpetuo seruari, quia damnum a calore natiuo illatum, non possunt longo tempore ex integro resarcire.

ARTICVLVS IV.

mundus creari potuerit ab aetemo. BR emoneo duplicis generis entia in munia

do considerari possie , de quibus procedit difficultas; alia permanentia, ut homo,

210쪽

LIBER SECUNDUS. ID

motus. Controuertitur ergo an mundus potuerit esse ab aeterno , siue secundum partes successiuas, siue secundum permanentes. Respondeo & dico I. Repugnare ens mecesi aeum produci ab aremo. Probatur T. Nam ens successivum Ut sic,dicit formaliter prius & posterius; at repugnat esse ab aeterno prius Ac posterius,quia posterius non est tam cito quam

PriuS, adeoque aeternum non est.

Probatur 2. Nam in ente successivo est ali qua pars incipiens, & alia desinens; at repu-vat rem desinere ab aeterno , quia non potestesinere,nisi postquam fuit; dici autem nequie 'γuod ante aeternitatem fuerk. Quod si nulla

t partis desitio nisi in tempore, sequitur rem . successivam permanenter existere per totam aeternitatem quod, pIane implicat. Probatur Nam si coelum creatum esset in aeterno cum motu , potuisset Deus determi nate signare primam circulationem , quae ἀmomento creationis coeli facta esset, cumque hodierna eirculatio sit ultima , sequeretur in motu aeterno assignari posse primum & vltimum: quod repugnat. Et similiter si avis ab aeterno volaret, Deus determinate sciret a quo puncto spatii motus incepisset ,& in quo iam terminetur; sicque motus aeternus duobus terminis clauderetur, quod impossibile est. Nec dicas nullum esse assignabilem ab aeterno terminum motu S : nam cum Deus non

Peretur nisi sciens & volens, non posset ignorare locum in quo auem illam creasset, & Vnde consequentcr illius motus incepisseis praesertim quia ad conseruationem auis,& ad illius volatum influxus diuinus esset plancnecessarius.

Dico a. Es tun ram veris repugnet ram pem.

SEARCH

MENU NAVIGATION