장음표시 사용
231쪽
sydera vel astra inerrantia dicuntNr, solentisque vocari stellae, cum alia astra communiter planetae appellentur. Itaque stellae errantes sunt septem , nempe Luna, Mercurius, VenuS, Sol, MarS, Iupiter, Saturnus: Stellae vero inerranteS, quae omnes aflixae sunt firmamento , non nisi I 22. ab Astronomis vulgo assignantur. Quod intelligendum est de itellis quae facile nocte serena percipi & distingui possunt; s in t enim aliae
innumerae quae non adeo facile visu notantur, ut ex eo patet quod ut a perfectissimis Astronomis Obseruatum est, Via quae Vocatur lactea , in qua visus nihil distinguit quam Zo-Nam aliquam caeteris caeli partibus candidiorem , nihil est aliud quam multitudo innum rabilis stellularum quae ope tubi optici percis
Quo loco aduerte stellas illas fixas migis conspicuas ab Astronomis in 48. figuras seu
constellationes, ut Vocant, redactas esse, t fa-e1lius innotescant; dc quia pleraque ex iis signis exhibent aliquo modo speciem quorumindam animaliu ut arietis,tauri,&c. hinc factum est ut iis nomina ciusmodi animalium assignata sint. Quamuis hoc in omnibus locum non habeat, ut CX eo patet quod unum ex fignis Zodiaci vocatum cst cancer, quia sol cum ad illud peruenit iter retroflectit, ad modum can cri qui retrogreditur. QuaTitur z. quanta sit magnitudo stellarum. Respondeo etsi nonnulli existiment stellas omnes fixas eiusdem esse magnitudinis; P'Positum tamen affirmari ab Astronomis qui eas in sex classes redigere sol en t, ob diuersi talem magnitudinis quam inter illas obser--ἀRnt. Itaque stellas primae magnitudinu
232쪽
faciunt Ir. quae omnium sunt lucidissimae. Secundae s. quae m1norem lucem emittunt.
Vbi aduerte iuxta vulgarem Astronom xum supputationem, astra omnia sic se hab re respectu triciae, quoad magnitudinem:steNIae primae magnitudinis sunt maioreS terra vicibus Io 7. Secundae, 9 o. Tertiae 72. Quartae 3 .Q uniae 36. Sextet 18. Saturnus terram excedit vicibus 9 I. Iupiter 91 . Mars I. Sol I66. At terra Venerem superat Vicibus. 37. Mercurium 219 s2. Lunam. 39. Quaeritur 2. quis ordo inter astra constitutus ut Respondeo eum ordinem poni inter astra, ut stellae fixae sint in lupremo loco supra
Umnes planetas, deinde inter planetas Saturnus primum seu altiorem locum teneat,Iupillet secundum,Mars terium, Sol quartum e-nus quintum, Mercurius sextum, Luna septimum qui terrae est proximior. Verum etsi omnes tribuant primum locum inter planetas Saturno , secundum Iovi, dcvltimum Lunae , nonnulli tamen existimant Mercurium & Venerem proprio motu Verti continuo circa solem,tanquam circa proprium centrum,sicque modo esse illi superiorem,modo inferiorem. Imo alii addunt Martem, etsi maiori suae circulationis parte sit supra solem, in parte tamen illius exigua insta λlem descendere, propiusque ad terram accedere. Hic autem obseruandum duobus praecipudimodis intelligi posse quaenam astra superiorem , quaenam inferiorem locum occupent.
Primo per eclypses , cum enim duo sydera concununt,& unum impedit aliud ne conspi
233쪽
ciatur , id certo indicio est impediens eme
proximius eo quod ab illo occultatur. Vnde cum stellae occultentur a planetis, hinc colligitur stellas esse illis superiores, cumque Luna omnes planetaS interdum occultet , hinc sequitur eam esse omnibus inferiorem. Secundo id colligitur ex diuersitate aspectus quae vulgo parallaxis appellatur, ea enim se stra quae maiorem exhibent parallaxim , sune nobis propinquiora , quae Vero minorem, remotiora. Dicuntur autem maiorem exhibere parallaxim quae cum in orizonte Videantur coniuncta certae stellae fixae , ab ea in medio caeli videntur remotiora, minorem Vero quae
illi propinquiora apparent. Vide plura de his omnibus apud Clauium , in sphaeram Ioannis
ARTICULUS V. De motu miorum. DVo hic in uestigari possunt, primo qu
tuplex sit motus caelorum. Secundo quaenam sit causa essiciens motus cael
Respondeo & dico I. Duos communἱter motuae in eHο olere distingui . quorum primus censem eommunis omnibω asim, fitque quatidie ab orienta in occidentem, ausu dicituroeciatu planetarum .si que ab occidente in orientem. Et quidem prior motus absoluitur intra et . horas, quae est duratio vnitis diei naturalis; posterior Vero cum
sit multiplex, fiatque per diuersas lineas , ae supra distinilios polos, non eodem tempore absoluitur. Saturnus enim dicitur strum min:
234쪽
tum proprium perficere 3O. ferme annorum spatio, Iupiter Ia. Mars 2. Sol,Venus,& Meris Curius I. &Luna Vnius mensis. Quo loco aduerte I. motum communem
fieri per lineam aequinoctialem super polos mundi,a quibus aequaliter distat; motum vero vi oprium planetarum fieri per Todiacum,qui est circulus quidem magnus & latus in modum fasciae,intersecans et quinoctialem in duo. bus punctis oppositis, ita ut media illius lineat quae ecliptiea vocatur, eo quod eclipses sub illa fiunt j extra aequinoctialem protendatuc versus polum arcticum 23. gradibus , ex alia
totidem versus antarcticum. Aduerte 2. totnm motum proprium planetarum fieri sub Todiaco , ita ut extra illum nunquam excurrant, quare cum obseruatum
sit planetas non eandem inter se distantiam seruare; sed alios in hanc, alios in aliam par tem Vergere intra Zodiacum, hinc factum est ut radiaco I 2. gradus latitudinis assignati sint, quantum nimirum est spatium illud quo astra errantia sub eo discurrunt; & etiam in illo assignati debeant diuersae Iineae sub quibus di stinctorum planetarum motus fiant; sicut in medio illius statuitur linea ecliptica , petquam motus proprius solis continuo fieri cenisetur. EX quo etiam sequitur, singulorum planetarum motus fieri supra polos Astinctos non modo a polis mundi: sed etiam a polis com-mciniter Zodiaco assignatis,quia ij non nisi lineae eclypticae, & consequenter solis tantum motui respondent.' Aduerte 3. Velocitatem motus caelestis esse
mriino stupendam & pene incredibilem ; solenim iuxta Astronomos , singulis horis confici ζ Plusquam undecies centena millia mill
235쪽
sium, adeoque longe plus quam globus aeneus tormento excussuS,quinque millibus horarum perficeret: una Vero stella firmamenti quae circa aequinoctialem voluitur, qualibet hora per currit plusquam 42. milliones milliarium, quantum nempe spatij vix conficeret qui petnongentos bis mille annos iter o. milliarium quotidie percurreret ; Vel quanta esset velocitas auis quae Una hora totam terram circuiret millies octingenties octogies, & quater ut aduertit Clauius insignis Mathematicus ad cap. I. spherae Ioannis de Sacro-Bosco. Ex quo colligit necesse esse Ut sagitta aut auis circumeat terram saepius quam septies, in spatio temporis unius salutationis Angelicae, si motum firmamenti consequi velit.
Dico 2. Probabilim videri calos non moueri a seipsit, 'd a causa aliqua extrinseca. Probatur L. nam corpora naturalia non mouentur, nisi ut
acquirant locum proprium in quo quiescant; at coeli nullum locum de nouo acquirunt,cum semper in eodem spatio Versentur ι nec Vnquam quiescunt: ergo motus ille non videtur fieri ab ipsis coeliS. Probatur 2. nam cum coelum sit perfecte sphqricum , non est potior ratio, spectata rei natura , cur potiuS VOluatur in unam partem quam in aliam; nec potest intelligi quomodo astra tam varios , & inter se oppositos motus ex se habere possint. Contra vero quod inbexterno motore in diuersas partes cieantur, re in magna motuum varietate perfecta Vniformitas perpetuo seruetur, id sane facile intelligi, & sine ullo incommodo admitti potest., obiicies motum esse naturalem coelo ex
RadeoqRe debete oriri a principio intri
236쪽
seco; quia quod fit ab extrinseco, est vioIentum. Respondeo I. hoc argumentum posse retorqueri, quia post diem iudicii coelum per totam aeternitatem quiescet; adeoque si motus illius est naturalis, quies illa erit violenta; ficut esset violenta lapidis quies in medio
Respondeo 2. motum posse dici naturalem coelo, non quod effective Oriatur 4 forma coe- Ii; sed quia caelum, cum nullam habeat qualitatem motui circulari repugnantem,& aliun de in figuram 1phqricam huic motui aptissimam sit conformatum , motus orbicularis illi optime congruere censetur; non modo ratione materiae, sed etiam ratione formae substantialis, quia figura orbicularis ad eiusmodi motum aptissima illi debetur. Dico 3. Probabilius videri caelos non moueri as testigentiu seu Angelir ; sed immediat. ab φθ Deo. Prior pars probatur , tum quia Vix capi potest quomodo possit unus Angelus corporatam stupendae magnitudinis , tanta velocita in te, tanto tempore , & tanta aequabilitate mo
Tum quia durum videtur & incredibile quod Angelus beatus continuo affixus sit suci Corto,nec vel breuissimi temporis spatio pos-st vel in coelum Empyreum ascendere , vel ad terras descendere,neque Vlli alteri rei vacare quam eiusdem rotae circulationi: hoc enim statum liberrimum beatitudinis satis de-
Posterior pars ex dictis suadetur, deficiente
enim causa creata motus coelorum , ad in
creatam, ut fit in rebus similibus, confugiendum est; neque id mirum alicubi videri debet, quia cum Deus sit causa uniuersalislima re,
237쪽
rum omnium,aequum est ut motus & inssuxus caelorum , qui sunt causae quaedam uniuersales ipsi subordinatae, sua potentissima manu tegaτα moderetur.
ARTICU LVS VI. De Luce selorum. IN primis negari non potest caelum Empy-ι
reum interius esse lucidissimum,cum sit locus ad beatitudinem aeternam non tantum Angelorum , sed etiam hominum destinatus. Cum tamen a nobis caesum illud conspici non possit , hinc colligitur qua parte nos respicit, aliquo veluti velo obtectum esse, seu quoaa partes illas adeo esse opacum, ut lux per illas Penetrare non possit. in cru admodum , in-qHiUne aliqui, Tabernaculi Iudaici, quo eae
praesentabatur, pars tertia quae sancta sancto- Tum vocabatur, quodam velo obtecta erat, ne a circunstantibus videretur. Secundo exploratum est caelos inferiores, astraque omnia lucere, sed cum aliquo discrimine ; constat enim apiid omnes lunam patreclypsim, quoties ob interpositionem teruae non potest a sole illustrari , quod manifesto indicio est eam a sole lucem mutuati: non tamen caret probabilitate stellas ex se lucere, Ut ex eo colligitur , quod etiam in meridie
E profundo puteo conspici possunt: saltem si verum est quod aliqui supponunt, solem dparte superiori qua illas respicit, esse opacum, Vt validius ad terras lumen suum eiaculari
possit: sic enim non potest lucem ad partes
238쪽
caeli superiores immittere. . Deinder cum sol noctu a caelo stellarum no-,
his conspicuo maxima distet, credibile est ii, Iius radios non posse eo protendi , praesertim
in tanta copia ut innumera astra Veluti accendere , & e terris conspicua emcere possit. Vnde est aliud discrimen inter astra quoad lucem ; nam cum luna nonnisi aliena lueo splendeat, dicendum est eam esse simplicitenopacam, adeoque non nisi in externa superficie lucem recipere, eamque instar nitidi mmi speculi ad nos reflectere. At stellae ob rationem oppositam , sunt corpora dia phana, quae etiam in partibus intimis splendent ; eum nulla ratio sit cur corpus ex se lucidum , debeat tantum lucere in superficie externa , vapatet in igne qui totus Iucidus est. Et idem a fortiori sentiendum est de sole , cum nemo dubitet quin propria & nativa luce splendears totumque mundum inferiorem illuminet. Perspicuum est etiam aliqua astra scintillare , imo & solem veluti ebullire , alia nequaquam ; cuius discriminis causam aliqui res
runt post Arist. in maiorem aut minorem di instantiam ς adeo ut iuxta illorum mentem Merulae fixae scintilllent non planetae, sole exceptos quia illae sunt longe remotiores. Contingiuenim species quas ad nos transmittunt, cum in oculo recipiuntur prae debilitate veluti tre- mere, sicque obiectum scintillans seu tremens
Si tamen verum est , quod a nonnullis re fertur, omnia astra, luna excepta, scintillare, congruentius dici posse videtur id propterea contingere, quia cum alia astra intra se luci da sint, adeoque non tantum ex superficie ex
terna , sed etiam ex partibus intimis, qua M
239쪽
aliae aliis sunt profundiores , lucem eiaculentur; inde oritur inaequalitas quaedam emissio innis radiorum, ob quam astra 1cintillare viden tur. Luna vero cum non nisi exterius luce s lari perfundatur,eam aequaliter reflectit, adeoque sine scintillatione., Constat quoque illud discrimen, quod alia
astra apparent omnino lucida, cum tamen non modo in luna; 1ed etiam in sole maculae quae dam subnigrae conspiciantur. Est autem difficultas quid sint hae maculae ; & quidem communis sententia statuit, maculam lunae nihil esse aliud quam partes illius rarioreS,quae cum Iucem interius ebibant, eam ad n S non resectunt, sicque apparent obscurae prae aliis, quae ob densitatem lumen in superficie retinent, & reflectunt.' Quod spectat ad maculas solis, difficile est intelligere quid sint, & quinam sit earum lo-Qus. Nonnulli existimant post doctissimum Scheinerum, in Rosa ursina,maculas illas esse in ipso 1 ole, vel certe ab ipso emitti. Dicunt enim solem esse corpus liquidum instar maris aurei fluctibus asperi, & supposito igne ebul Iientis,uariaque corpora modo lucida , modo nigricantia identidem euomentis et & haec posteriora corpora esse maculas illas quae in 1ole apparent. Verum haec sententia nobis dura apparet , tum quia iuxta illam, non modo sol est corruptibilis; sed etiam ipsemet suae corruptionis est causa , ut pote ex intimis suae substantiae visceribus alias & alias patim continuo fundens. Vt valde mirum fit quod tam fervido & acti incendio non se totum iamdiu consump serit; cum tamen vice versa in e dem integritatis statu in quo creatus est, post
Isr annorum centurias immobiliter Perse
240쪽
ret. Tum quia ob maximam solis distantiam, acipendam illius rapiditatem, ingentem qua
circumfunditur, lucem , Variorum corporum interiectionem, oculorum dispositionem , in umentorum quibus longinqua videntur,defectum, aliasque causas facile contingere po test , ut maculae illae solares longe aliter sese habeant, quam Videntibus apparent.
AIi j existimant maculas illas neque eme in sole, neque in coelis inferioribus ; sed in aere,
idque referente Liceto lib. 6. de nouis astris cap. q. mirifice confirmant diligentes obserinuationes ferme quotidie per plures annos factae a Vincentio Patricio Patauino Mathema ticarum studiosissimo , qui praeter caetera, illud in maculis eiusmodi semper animaduertit, eas .ae mole maiores, & numero plures in sole n bis apparere, quando vel pluuiae, vel nubes,
vel etiam Ventorum graues tempestates imminent, aut proxime viguerunt: quando Vero tales metheorologieae impressiones procul absunt, aerque tranquillus & serenus est,nul Ias tunc aut paucas & paruas in sole maculas obseruari. Ita Lieetus. Verum hic etiam modus refellitur, tum quia si maculae illae essent in aere, non modo solem; sed etiam lun in inficerent, imo quorundam aliorum plane
tarum saltem partem aliquam interdum occultarent, quod tamen nunquam fit. Tum quia
impressiones aeris valde discrepant a maculis solaribus quoad motum , figuram , consisten viam; aliaque eiusmodi quae in illis obseruari Possunt. Tum quia maculae illet minorem exta bent parallaxim quam Luna; at si essent sub illa, maiorem praestarent, omnium conse