Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

a 4 PHYSICAE

tet scriptura insinuat, cum vocat terram sim pliciter aridam ; id enim non satis congrue

dictum videretur, nisi terra inter omnia elementa esset summe sicca. Vnὰe si elementum terrae non emet admixtum aliis elementis, vel

corpusculis , in puluerem resolueretur; quod maximae siccitatis indicium est, sicut & quod terra constanter teneat propriam figuram , &vix alienae accommodetur, Ut ex dicendis patebit. De aere maior est difficultas , an sit summe humidus, quia aqua magis humida videtur.

Standum tamen est sententiae communi, tum lquia ut infra dicemus,humidum est quod non ifacile proprio termino, sed alieno terminatur; hoc autem maxime competit aeri, cum facilitis ad quamcumque figuram externam com

Poni possit, quam aqua. Tum quia cum aer Prope ignem elementarem collocetur, fi non esset summe humidus,deberet eme summe ει- idus, sicque duo elementa contraria immeiate coniungerentur; quod dici non potest.

Tum quia probabilius est summam frigiditatem aquae competere, Ut iam patebit.

Denique aquam esse summe frigidam prohatur , tum quia maior videtur esse oppositio inter ignem ut summe calidum , & aquam; quam inter illum, & quodcunque aliud elementum. Tum quia aqua citius & intensius corpora contigua frigefacit quam aer. aeum quia cum calefacta est , citius se ablato prohibente , ad pristinam frigiditatem reducit. Tum denique quia pisces longe sunt frigidiores avibus, aliisque animalibus; quod signum est elementum aquae in quo vivunt, esse aliis

Bigidius. Quaeritur a. quomodo assignandae sint ele-

262쪽

xeritis aliae qualitates ex antedictis, praeterias quae in singulis constitutae sunt. Respondeo & dico I. unem eum summo calo- e , habere iacetratem. Non enim potest esse frigiacis, cum summo sit calidns ; nec dici potest eum esse humidum : adeoque siccitas illi tribuenda cst. Dico z. . .ri cum summa humiditate eatorem comperero ἱ Vt patet tum ex magna illius leuitate cuiris comes est calor ; tum quia quae subinstantia aeream participant,ut oleum,& adepS, furit ex se calida; tum quia aer potius eX aqua calida generatur, quam ex uigida ; tum quia Cum aer sit summe humidus , non potest esse siccus; at neque frigidus esse debet, quia ali qui cum aqua in utraque qualitate cosentiret, quod statui elementorum non bene congruit; eo quod singulis diuersae primarum qualit tum coniugationes competere debent. Nec refert quod amoto solis calore, aer st tim refrigeretur ; id enim oriri potest ex proximitate terrae 3c aquae, quae cum frigida sint elementa , aerem qui, quod sit entitatis tenuissim , impressionibus externis facile immutari potest , frigefaciunt maxime vaporibus a sole attractis, qui eo recedente, pristino frigori restituuntur, & proprio pondere rela

buntur.

Dico 3. qua hismiditatem eum fummo frigora eompetere. Id vel ex ipsis sensibus manifestum est. Imo adeo nota est aquae humiditas,ut no- nulli putent eam ess e sum m e humidam, & r misse fri Sidam; aerem vero summe frigidum, re remisse humidum. Oppositum tame verius esse patet ex dictis. Nec refert quod aqua magis corpora humectet quam aer, id enim ex

maiori illius erassitie & adhetsione oritur.

263쪽

PHYSICAE

Dico A. Terra cum summa siccitate frigus ramis petere. Probatur: tum ex magna illius grauitate 3c densitate quae frigoris assecla est; tum ex eo quod in locis subicrraneis frigus valde inintensum viget: Tum ex illiuS .cohaerentia Cum

clemento sibi vicino. Cum enim quoad frigiditatem illi consentiat di necesse est ut per uccitatem illi opponatur, Quo loco aduerte I. inter dictas qualitates alias vocari symbolas, alias disisymbolas,quo fit ut elementa quae in aliqua qualitate conueniunt, dicantur symbola, dissymbola vero quae in utraque discrepant. Et sic ignis & aer sunt elementa symbola, quia in calore; aer &aqna, quia in humiditate , aqua & terra quia in frigiditate ; terra & ignis quia in siccitate

conueniunt. IgniS Vero & aqua sunt elementa dis symbola , quia ille est calidus & siccus, haec frigida & humida; item aer & terra, quia ille est calidus & humidus , haec frigida &siccaa Aduerte 2. ex communiori sententia, singulis elementis unam tantum ex dictis qualitatibus competere in summo gradu , aliam Vero in gradu remisso , excellenti tamen , seu quiquartum gradum excedat. Ita enim eXpres Sedocet Philosophus loco citato , cum . ait ter ram esse magis siccam quam frigidam,&c. Id que ex eo ostenditur , quia valde congruum videtur ut in quolibet genere primarum qua

litatum , sit unum aliquod primum quod sit mensura reliquorum ; sicut sol est primum in genere Iucidorum et ac proinde quemadmodum solus ignis est summe calidus , ita sola terra sit summe sicca, solus aer summe hu Inidus , dc sola aqua summe frigida ; & conse queliter nec ignia summam siccitatem,nec ita

264쪽

LIBER SECUNDUS. retr

xa summam frigiditatem , nec aer summum Calorem , nec aqua summam humiditatem obtineat: sed siccitas igni, frigus terrae, calor aeri, humiditas aquae in gradu tantum remisso

Contaeniat.

Adverte D qualitates remi iras elementorum contrariis non eme admixtas, ex probabiliori sententia, tum quia Aristoteles non plures quam duas qualitates singulis elementis assignauit. Tum quia non potest intelligi qua ratione cum summo ignis calore, & siccitate illius valde intenta, aliqui gradus humiditatis subsistere possint; cum Videamus corpora humida ad igne perfecte exsicari. Tum quia natura nihil agit flustra; at humiditas remissa v. c. esset flustra in igne; siquidem ob longe maiorem caloris & siccitatis vim nullum effectum producere posset. Adverte 4. qualitates symbolas elementorum Ut calorem ignis, & aeris esse eiusdem speciei e patet eX Aristol. 2. de generat.c. f. to. 2s .Vbi ait elementa svmhola in se facilius

transmutari quam dissymbola , eo quod in ii-Iorum transmutatione Una tantum qualitas

destruitur, & alia manet , ut in generatione aeris ex aqua solum frigus extinguitur,& humiditas remanet ; in horum autem conuersione ambae qualitates destrui debent , ut calor de siccitas ignis, cum ex eo aqua producitur.

265쪽

23η PHYSICAE ARTICVLVS IV.

De Natura qualitatum Elemeηtarium. OV exitur I. LMonam modo prima ilia quais

litates elementares definiantur. Respondeo dcfiniri, qua neque ex altis , ne Me ex se

mutuo sitant, sed ex ipsis oriuntur catera. Quod ut intelligas Nota 1. eas qualitates dici fieri ex aliis, quae ex commixtione aliarum fiunt; unde etsi calor producatur a luce , iuxta superius dicta,id non impedit quin sit prima qualitas; quia non resultat ex permixtione aliarum qualitatum. Nota 2. primas qualitates non fieri ex se inuicem, cum nulla earum fiat per se ex alia. Et quidem quod calor non fiat ex frigore, ut ex causa; aut vice Versa, id eX eorum contrarietate satis intelligi potest. Quod vero humiditas & siccitas ex iis non oriantur, inde prombatur , quia quaelibet ex illis qualitatibus est per se coniuneta cum calore in uno elemento,& cum frigore in alio. Neque dicas calorem interdum exsiccare, alias vero humectare,id enim fit per accidens; calor si quidem ex natura sua directe calefacie tantum , quia tamen calefaciendo interdum humiditatem resoluit , hinc subiectiim exsic catur: interdum autem si non resoluantur partes corporis humidi, sed tandum molliores fiant, inde generatur quaedam humiditas , Ut dum cera ad solem mollescit. Nota 3. Non omnes alias qualitates ex illis quatuor primis fieri , Ut patet ex luce , sono,

impulsu, aliisque sinulibus. Vnde cum dicit

266쪽

LIBER SECUNDUS.

ex ipsis caeteras fieri, sensus est eas qualitates quae ex aliarum commixtione fiunt, oriri ex commixtione primarum , sicque qualitates secundas appellari; quales sunt coloreS, odores, de sapor S. Queteritur z. Quomodo sigillatim singulae ex dictis qualitatibus definiantur. Respondeo ex Aristoe. 2. de gener. cap. 2. calidum definiri, quod ea congregat qua funt eiusdem generi . Id patet in igne qui metalla a farcibus quibus scatent, purgat, eorumque partes omnes simul colligat, itemque eas inter se diuitas liques cit , & in unum congerit. Hoc autem intellige ut plurimum, nam in terdum oppositum contingit, ut ex eo liquet quod vinum ae aqua si sint congelata per calorem resoluuntur , & permiscentur. Nisi forte putes definitionem intelligi de iis quae eius. dem sunt generis accidentaliter ; quomod vinum & aqua congelata sunt eiusdem gene riS , quatenus liqueneri possunt. Itemque cera, pix, & similia, quae alio qui quoail substantiam valde diuersa sunt. Frigidum definitur quod ex aquo cogit ae estngre. Pr,t m qna eiusdem seunt genem, quam qua diuers.

Id constu in aqua quae dum congelatur, paleas, lapides, ligna, & quaecumque alia interiseipit, in Unum congregat. Vnde frigus in abstracto dicitur qualitas eon re ans homogenea 3 4 Pheterogenea , cum contra calor sit qualitas eonoe gans homogenea, ct heterogenea dictregans.

Humidum definitur quod Deile terminaturali ny termino, non autem prepνio. Id patet in aere re aqua, quae adeo fluxa sunt, ut nulla certa figura per se circumscribantur ; facile vero aptentur figurae vasis in quo continentur.

Nec dicas idem euenire in cineribus , etsi

267쪽

nullo modo sint humidi; est enim discrimen,

quia humida per modum unius continui spectata proprio termino carent , Sc alieno facile accommodantur; cinis vero est congeries infinitorum corpusculorum inter se disiunctorum, quae singula proprias retinent figuras, etsi omnia simul vati in quo includuntur se accom

modent.

Denique siccum definitur, quodproprio teris mino ocile eircumsimbitur, di ite alieno. Id perspicuum est in terra,lapide,ferro; aliisque corporibus siccis quae propriam figuram tenaciter retinent,& ad alicia am non facile se aptari patiuntur. ι. Quaeritur an praedictae qualitates sint omnes reales & positiuae entitateS, Veraeque qualitat S.

ν Respondeo I. Non esse dubium de calore, cum maxime sit activus , Ut ad sensum patet; hinc enim sequitur illum esse ens reale,veram que qualitatem activam & patibilem. Respondeo et . Dubitari etiam non posse de frigore, ob fianilem rationem ; cum enim ta-etum realiter assiciat , & simile frigus in eo Producat, ut experientia demonstrat; immerita dicunt aliqui frigus nihil aliud esse viam priuationem caloriS.

Respondeo 3. Etiam humiditatem & siccitatem, de quibus maior est dissicultas, Veras esse qualitates , contra eos qui putant humiditatem nihil aliud esse quam substantiam subdam , siccitatem autem esse talis substantiae priuationem.Vidimus enim eas ab Aristotele fuisse definitas non secus ac calorem & frigus.

Experimur praeterea tactu corpora alia esse humida, alia sicca. Nec dici potest nos sentixς substantiam, cum haec sit intensibilis, vel calorema

268쪽

iorem, cum aqua sit frigida & humida;vel sti-gus, cum ignis sit calidus & siccus , aer Vero calidus & humidus. Ergo aliquid distinctum ab iis sentimus, nempe reales aliquas qualitates quarum alia est humiditas, & alia sicci

Quaeritur . an omnes illae qualitates sint activae. Respon. amrmative. Et quidem quod Calor sit activus , a nemine negatur , cum nimis clara sit ad sensum illius activitas. Idem vero sentiendum de frigore , cum etiam manifestum sit calorem per illud e subiecto expelli, & simile frigus in eo produci. Maior dissicultas est de humiditate, & siccitate.

Dicendum tamen eas quoque esse qualitates activas , Ut patet ex Aristol. 2. de generat. c. H..tex. 2s.Vbi ait ex igne fieri aerem, quando liccitas vincitur ab humiditate, & terram ex aqua,si humiditas a siccitate superetur. Qu9tidiana etiam experientia idem ostendit in cinxatione morborum; nam sicut Medici morbis ex nimio calore ortis remedia frigida applicant, & frigidis calida; ita & humidis sicca,&siccis humida apponere solent; quia ex solemni apud illos effato , contraria contrariis cu- Tantur, cuius rationem tradunt Physici, quia scilicet unum contrarium expellit aliud. Et Praeterea exploratum est sale carnes exsiccari re conseruari; humiditate Vero corrumpi ,

quod aperto indicio est siccitatem & humiditatem esse qualitates activas ; etsi earum vis non adeo sit intensa & acuta, ac virtus agendi caloris & frigoris. Quod si obiicias AristoteIemet. degenerat. cap. a. tex. 8. calidum & frigidum inter acti-ua,humidum Vero & siccum inter passiua numerare. Respondeo eum ibi non consideraae

Physica, L

269쪽

qualitates illas per ordinem ad praeci as ea-xum functioneS, seu quatenu S ad calorem proprie spectat calefacere, ad frigus refrigerare&c. sed per ordinem ad definitiones illarum satim tradendas Vt cx textu manifestum esta Qua ratione calorem & frigus definit, quat risi habciat vim congregandi Vel disgregandi, quod fit per virtutem aliquam cDchivam; hu miditatem vero & siccitatem quatenus sunt facile aut dissicile terminabiles; quod ut sic ad potentiam passivam pertinet.

ARTICULUS V. De prauitate, ct leuitate Elementorum.

V exitur I. an elementa grauitent& I

uitent immediate per suas formas substantialeS,an Vero per aliquId superad .ditum. Respondeo & dico I. Grauiralem O leuitutem Mon identiscar, , cum obstantia elementoruis, alia rumque rerum grauium ct levium. Probatur r. nam si grauitas & leuitas in actu primo essentidem ac substantia rei grauis & leuis, sequeretur manente Cadem substantia, manere ean- dona grauitatem & lcuitatem. Hoc autem talis sum esse ex eo ostenditur, quia vaporeS qui ea aqua vi caloris extrahuntur , non distinguuntur substantialiter ab aqua,& tamen amittunt rauitatem Propriam aquae , fiuntque Ieues. Idem die de exhalationibus terrae quas constat esse leueS,cum tamen terra sit grauissima. Probatur 2. Nam grauitas in homine non est idem cum materia illius, haec enim est in-

ἀiffereus ad grauitatem & leuitatem. Nee

270쪽

etiam identificatur cum illius Brma, Vt perspicuum est, quia forma hominis est anima rationalis, quae clim fit spiritualis,naturaliter est incapax grauitatis & leuitatis,quae sunt asse ctiones corporum. Praeterquam quod post abscessum animae,corpus humanum est aeque grvrae ac ante, imo magiS,Vt quidam putant Ergo grauitas in homine distinguitur a substanaia illius ; idemque dicendum de elementis vilisque compositis substantialibus. Probatur 3. Ex speciebus consecratis quae

Netinent eandem grauitatem quam ante habe-Bant, etsi panis & vini substantia sub illis non existat. Nec dieas hoc fieti per miraculum:

nullum enim est fundamentum tale miracu-

Ium fingendii eum Theologis hactenus fuerit ignotum, resque aliter explicari possit.

Dico g. Gravitatem O leuitatem non esse mis ostianam primarum qualitatum . sed qualitates ab iis

in Enctas. Probatur, tum quia etsi in Vapote maneant primae qualitates aquae,& in exhalaineione primae qualitates terrae, non tamen grauitas aquae & terrae, quod aperto indicio est grauitatem distingui a primis qualitatibus. Tum quia si grauitas & leuitas non distinguerentura primis qualitatibuS , sequeretur ignem V. e. esse leuem, quia est calidus 3c siceus,siquidem calor & siccitas sunt primae qua ..Iitates ignis. At hoc falsum esse inde constat, quia eta ferrum quod ex natura sua valde siccum est,intense calefiat,non propterea desinoecsse graue, ut experientia ostendit. obiicies : frustra nos fatigari in quaerenda virtute interna qua grauia & Ieuia moueantur, cum iuxta Philosophum ea dicantur mo-cteri a suis progenitoribus. Respondeo hoc

Statia obiici, quia nemo sanae mentis dabi

dis ii

SEARCH

MENU NAVIGATION