Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

productionem in causam primam refundamus, quando non apparet Vlla causa creata a qua oriri possint,ut ostensum est. Aliunde vero licet casum non possit ut causa principalis ea producere, nil tamen obstare videtur quin vecausa instrumentalis ad ea concurrat; acit saltem ut causa materialis & dispositiva cum sic ad productionem animalium perinctorum , concurrat, ut dictum est.

Pe aliis caelorum essessibila.

Vaeritur I. An coelum operetur aliquid in homine. Respondeo & dico I. N gari non passa

quin Quum N iuxtam quem am realem habeat in

corpo h diminis. Id satis patet tum experientia sum eX eo quod cum corpus hominisci compactum ex quatuor elementis , habeatque materiam eiu iacm rationis cum aliis corporibus sublunaribus, negari nequie quin coelum eodem modo in illud influat ac in alia

corpora.

Dico 2. Claum non posse directe in mere inanimam hominis, adeoque nec in imius Diresiectum antvoliantatem. Ratio est, quia coelum est agens maletiale 3c corporeum, quod non nisi influxum materialem immitere potest; anima autem hominis , cum sit substantia spiritualis, nullum influxum materialem in se re ipere potest. Id Emque dicendum de illius intellectu& voluntate , cum sint potentiae spiritu atradi immaterialeS.

ARTI CVLVS IX.

252쪽

Loquor de influxu directo I nam cum cce rum directe influat in corpus hominis,&in eo varias dispositiones producat; hinc fit ut indirecte in ipsam animam, propter intimam coniunctionem quam cum corpore habet, in-s uere censeatur. Vnde cum ex vario corporis temperamento divorsis inclinationes in animo eπcitentur , sequitur singulos homines ab astris inclinari ad operationes suae complexio ni conuenientes, ut ad iram, vel amorem. Et quidem tantum Vage dc in genere, non autem ad talem actum determinatum in hoc loco, aut tempore exercendum , & multo minus ad illum necessario eliciendum. Licet enim astra inditecte influant in animam,relin quunt tamen liberam & .expeditam facultarem eliciendi actum oppositum inclinationi quam inducunt, ut fides docet. Vnde ab Ecclesia damnantur Genethlia-gi, qui ex conspectu astrorum sub quibus aliquis nascitur; futura ab illius libertate pendentia , tanquam certo euentura praedicunt, Jhoc enim ea via certo sciri nequit, imo nequidem probabiliter ; Vt communiter statuunt non modo Theologi; sed etiam Philosophi Christiani contra Astrologos iudicia-xiOS. Quaeritur z. An cccium per suum influxum res omnes in suo bene conseruet, & ad singu- das earum OperationeS materiales immediate

.concurrat.

Respondeo negative quoad utramque partem; quoad priorem quidem , quia etsi negandum non sit quin res sublunares , quoad diuturnam permanentiam in suo esse ab in- suxu coeli pendeant; nulla tamen est ratio

assciendi res illas , ne breuissimo quidem

Dissili so

253쪽

tempore posse cxistere sine influxu eonserua.

tiuo coeli.

Confirmatur : nam videmus res in suo esse eodem modo perseuerare,siue sol ab illis Ionisge distet, siue ad illas prope accedat, & tam nocte quam die;cum tamen perspicuum sit in fluxum coeli conseruatiuum maxime in solem referendum esse; hocque astrum longe aliter operari in his sublunaribus cum accedit,quam cum recedit, die quam nocte; imo certum sit, non posse nocturno temtore illius influxum huc ad nos pertingere, ob nimiam terrae cras. stiem quae illius traiectionem impedit. Quoad posteriorem etiam, quia si ignis Verb. caus. potest conseruari sine influxu coeli, quidni & operariZ Nonne habet vim sufficientem & adaequatam in genere causae particularis, ad producendum alium ignem Deusque ad talem productionem Vt causa Vniuersalis concurrit Θ Quid ergo opus est etiam in-ffluxum coeli ut causae uniuersalis, ad eiusmodi operationem exigere ξ Hoc sane ut min mum superfluum videtur, imo Deo quodammodo iniuriosum ; cum sic creaturae omneS materiales aeque a coelo, ac a Deo essentialem dependentiam quoad esse ,& operari habere

censeantur,

Accedit quod si influxus coeli necessarius omnino est ad quamlibet actionem rerum i feriorum, id maxime intelligi debet de in fi Nu solis, cum coelum per se in illas non influat, & satis constet longe emcaciorem & Vtiliorem esse influxum solis,quam aliorum omnium astrorum; at quod solis influxus non sit necessarius ad quamlibet actionem, inde manifeste colligitur, quod eodem modo , eamdemque facilitate operamur nocte ac die s

254쪽

eum tamen tunc influxus solis cooperativus ad nos pertingere non Possit, Vt dictum est. Nec refert illud vulgatum , sol O homogeης- rarit hominem; hoc enim non ita inxelligendumsst, quasi vero sol immediato concursu infitiat cum homine ad generationem homini , sicut Deus ad illam concurrit; sed ita ut sol hominem iuuet ad talem Operationem, qu tenus nempe suo calore materiam ex qua homo generandus est, follet, & disponit. Vnde quia sol suo instu u eodem modo proportione seruata, ad uiorum omnium generatio-mes concurrit, id c usae est cur coelum dicatur causa uniuersalla rerum omnium quae hic. generanturia

De Elementi S.

ARTI CVLVS PRIMUS. Me existentia , O numero Elementorum. PRaemoneo elementi nomine varia posse

intelligi. I. Principium cuiusque Ici,quo modo litterae vocati solent esementa ora tionis. 2. principium generationiS rerum naturalium , quo sensu Aristote s interdum ait tria esse elementa , & quatuor causaS. 3. materiam ex qua aliquid fit, quomodo apud Theologos materia Sacramcntorum cilciei eapum, iuxta illud Allustini. --

255쪽

213 PHYSICAE

cedit verbum ad elementum. ct sit Sacramentum iq. magiS proprie corpus simplex quod ex communi lententia mixti compositionem ingreditur , qua ratione hic agitur de elemenatis, maXime quia post coelum, spectant ad compositionem Vniuersi, tanquam parteS illius maiores & simpliciores. Hoc posito,quaeritur an sint quaedain eiusmodi elementa, A quot sint. Respondeo Sc dico I. Esse aliqi a elementa in rerum natura. Probatur: nam in primis quod Praener coelum admittenda sint quaedam alia corpora mole amplissima , ad huius uniuersi constitutionem spectantia, id. adeo notum est 1

ipsis sensibus , ut probatione non indigeat,

cum constet terram, aquam , dc aerem magnam partem huius uniuersitatis implere. Deinde, quod ex his elementiS componariis tur m 1Xta,Omn CS Vulgo tradunt, probantque; ex combustion C ligni,carnis , aliarumque re rum quae in puluerem, spumam, fumum, MLammam abeunt. Ex quo colligi solet non modo terram, aquam , & aerem , sed etiam ignem spectare ad num crum elementorum.

Quod si obiicias: illud non est elementum quod in alia resolui potest ; at praedicta possunt in alia resolui, ut cum aer vertitur partim in aquam , partim in ignem , ergo non habent Veram rationem elementi. Respondeo ad maiorem , illud non esse elementum quod resoluitur in alia , quorum habet in se VirtuteS tCmperataS ; at aer non habet in se Virtutes ignd, δί aquae temperatas; quare si in ea resoluatur, non ad modum quo miπta resoluuntur in elcmenta , sed simpliciter in ea conuertitur, ratione potentiae remotae, quam

materia in eo existens habet ad laamaa ignia

256쪽

L1BER SECUNDUS. fiet

& aquae. Dixi, si in ea resoluitur ; quod enim

talis resolutio non fiat, infra ostendetur. Dico et . aeuamor vulga a Vratri elementa iam

Humerata, nempe terram, aquam, aerem, O ignem.

Ita Aristoteles passim in libris de coelo & degeneratione , & cum eo omnes Peripateticit Probatur vero variiS rationibus,non quidem. Euidenter concludentibuS, scd valde probabiliter.

Prima sumitur ex 2. de caeso cap. 7. Vbi ex eo quod terra existit, concluditur ignem debere existere in rerum natura; quia mitto Vno con-τrario, aliud debet poni, non quidem abseluete; sed spectata perfectione uniuersi, at ignis est terrae contrarius, clim ille fit calidus, naee

frigida , ille sit summe leuis, & ad summum

locum euolet,haec summe grauis, & ad locum infimum tendat resto quoad siccitatem intelso conueniant. Rursus , si haec elementa ex trema existunt,debent existere& media,nem Te aqua conueniens cum terra quoad frigidi eatem , &ab ea discrcpans quoad humiditatem e & aer cum Igne conueniens in calore,&ab eo discrepans ratione humiditatis. Vnde oritur Secunda ratio sumpta ex Variis combinationibus primarum quatuor qualitatum: tot Cnim,non plura aut pauciora admittenda sunt elementa , quot modis eiusmodi qualitates combinari possunt,leu simul misceri ; at modi illi sunt quatuor , nec plures, Vel pauciores; ergo tot sunt elementa. Minor ostenditur: nam calor coniungi potest cum si citate, ut in igne; humiditas cum calore, ut in aere I frigus cum hnmiditate, ut in aqua ; de siccitas cum frigore , Ut in terra ; neque alia combinatio

superest,siquidem nec calox cum frigore a nec

Diuiti so

257쪽

ago PHYSIC AE

humiditas simul cum siccitate in gradibus in.

tensis esse potest. 1ertia sumitur ex diuersitate motuum. Nam corpori simplici unuS tantum simplex motus competit, at taliS motu S est tantum triplex, Primus circa medium qui coeso competit, secunduS a medio, id quo Vel simpliciter, qui ignis, vel secundum quid, qui aeri conuenit tertius ad medium, v ct simpliciter, qui teriae, vel secundum quid, qui aquae proprius est Quarta petI potcst ex relolutione mixto rum ; constat enim ca resolui in quatuor prae dilata clementa , ut dictum est : Quod autem Dic posset obiici clementum ignis non existe- Te supra aerem , ad propositam damcyltatem non spectat; quia quamuis gratiS id conceduretur, non o D staret quin igniS inter elementa numeranduS esset,quod solum hic intendi

finit elementum: Ia quo catera corpora diuiduntur, in qui,su inest potentia, auractus

ipsum autem est in frma seu specie diuersa indiui uebiliter. BreuiuS autem a nonnullis definitur,eογιιι simplex in quod alia corpora resoluκntur. In primis dicitur corpuι, ut distinguatur dmateria & torma aliisque quae corpora non sunt. Secu udo dicitur, semplex , non ut excludatur ab eo compositio ex materia & forma, ut ex partibus essentialibus; sed compositio ex

aliis corporibuS 1 qualia in mixti. censerta 1

258쪽

petiti. Tertio additur in quod alia erepora ra. 6uuntur , ut excludatur coelum,cum in illud, etsi sit corpus simplex, caetera corpora non re soluantur.

Ex qua definitione patet quomodo intelli Renda sit prima particula definitionis Aristoetelicae. Vt autem aliaS percipira, aduerte cum dicitur, in quib- ines parentia, vel actu , indicari; sed non resolui dissicultatem de modo quo elementa sunt in mixto, quod infra expend

tur. Sequentium autem Verborum,iuxta non

nullos, sensus est,elementa non secari in partes specie distinctas , sicut v.c. animal diuiditur in caput, pedes, & alia membra ; eo quod constat partibus similaribus , & eiusdem rationi S. Probabilius tamen est ibi non agi de diui ne quantitativa vel integrali; sea de resolutione quae corruptionem substantialem sequitur, Ut sensus sit, elementum quando cor Tumpitur , non resolui in alia corpora specie distincta. Verum dictae definitiones non omnibus arrident, siue quia elementa non sunt formaliis zer in mixto, nec virtualiter,nisi valde improprie,sive quia etsi detur mixtum debere constare ex elementis, per accidens est quod extent quaedam mixta ex elementiS composita. Poterat enim Deus creare tantum elementa,& nullum mixtum ex iis conficere, quo casia elementum non potuisset definiri per ordinem ad corpus mixtum , Ut perspicuum est, ae tamen non aliam habuisset tunc essentiam quam nunc habeat. Quare absolute & sine il-

Io ordine definiri debet, quia prius est quod elementum in sua essentia constitutum sit, quam quod ad alterius compositionem con

259쪽

Quare nonnulli elementum sic definiunt.

aElemnium est corpm obstantiale completum s excis inens mixtiouem ex primu qualitatibus. Alii, corp- corruptι bile non re uirens contrarivi qualitates 3 Vehσογω υnam tantum ex contrariis qualitatibuo nais ruraliter exigens, Vel , corpus quod duabus tantum ex quatuor prιmis qualitatibus mstructum est. Qui

bus verbis elementum distinguitur a corpore mixto , quia hoc ex natura sua postulat contemperationem qualitatum oppositarum , M plures quam duas o primis quatuor qualita--ribus requirit. Obseruandum tamen primam ex illis desii, tionibus non esse accuratam , cum non minuS coelo quam elemento competat. Canum enim est corpus substantiale completum, excludens mixtionem ex primis qualitatibus. Quare Ut casum excludatur , addi debet corruptibile corpori, vel aliquid simile quod cae

Obseruandum praeterea elementum definiri per ordinem ad qualitates tanquam magis notas, Ut sic illius essentia melius percipiatur, non autem quod aliae non sint elemetorum λrmae quam qualitates primae, ut nonnulli e--tiam ex Peripateticis arbitrantur. Hoc enim - manifeste repugnat tum Aristoteli 3. Metaph. t . 17. Vbi diserte ait terram , aquam , & segnem maxime substantiam significare ; calorem vero,frigus, & alias similes passiones non esse substantiaS. Tum rationi, quia sequeretur Vel qualitates omnes debere annumerati inter veras substantias, quod inauditum est; Vel corpora naturalia,qualia sunt elementa, esse entia per accidens; nec componi nisi ex materia sub-

-stantiali,& ex accidentibus, quod plane m0R

260쪽

LIBER SECUNDUS. 23g

osum est. Itaque non post uni negari ele- eritis formae substantiales distinctae a quali-ιtibus; verum quia eiusmodi formae non sunter Lo 1 e risibiles, non incongrue elementi n ira definitur per exigentiam caloris, siccita . S , aliarumve primarum qualitatum.

ARTICVLVS III. De distributione qualitatum Elementa

rium a

P Raemoneo quatuor Vulgo assignari qualitates es ementares , nempe calorem, Di

gus, humiditatem, &siccitatem, etsi dubium sit an omnes sint verae & proprie dictae qualitates : de quo infra pgetur. Hic autem Quaeritur I. quaenam ex illis qualitatibus iasingulis elementis, tanquam summae & dominantes ponendae sint. Respondeo ex sententia

Arist. 2. ac generat. c. 3. tex. 23. terram magis

esse siccam quam frigidam, aquam magis frigidam Quam humidam , acrem magis bumidum quam calidum, & ignem magis calidum quam siccum. Vnde patet terram esse summo siccam , & remisse frigidam ; aquam summe frigidam , & remisse humidam, aerem lumine humidum,&remisse calidum,ignem denique summe calidum, & remisse siccum. Et sane quod ignis sit summe calidus id vel sensu ipso sussicienter deprehendi potest. Ter-Iam vero esse summe siccam ex eo ostenditur, quod haec qualitas nullo modo competit aeri, vel aquς cum sint humida elementa ; neque etiam igni, quia chm sit summe caIidus, non

siti remisae siccua esse debet. Idque non laui

SEARCH

MENU NAVIGATION