Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

a 4 PHYSICAE

tare potest quin in rebus sit grauitas & leuitas qua ad sua loca connaturaliter moueantur. Do aulcm sciasu AristoteleS motum grauium Sc leuium in eorum progenitorea referat, infra explicabitur. Dico 3. si auitatem esse qualitatem aliquam proinxime ortam a densitate, O temtatem esse qualitatem proxime crIam a raritate. Probatur ex dictismam

eadem substantia aquae est grauis , quandiu coniuncta ost cum densitate , & statim incipitcsse leuis,cum resoluitur in vapores , qui sunt parteS aquae tenuiores & rariores. Et similiter terra est grauis quandiu densitatem habet, &ctim in exhalationes tenues & raras resoluitur,1it admodum lcui S. Ergo grauitas est qualitas assecla denssitatis, & leuitas raritatis. Confirmatur: nam eo reS sunt grauiores Vt plurimum, δc si coetera sint paria, quo sunt densiores,& c contra eo leuioreS quo rari reS.

Id patet in terra quae est grauior aqua, quia densior;& in igne qui est leuior aere, quia rarior. Ergo fatendum est grauitatem proxime ἐdensitate;&leuitatem a raritate procedere. Obiicies oleum esse leuius aqua, cum supra illam ascendat,& tamen esse illa densius,ut adsensum patet. Respondeo I. hoc exemplo , Scaliis plerisque ad summum ostendi posse, grauitatem & leuitatem non ita praecise oriri ex densitate Sc raritate , quin per adiunctionem aliarum dispositionum subiecti eae qualitates possint interdum minui vel augeri. Respondeo et . Negari posse oleum eme densius aqua, nam etsi crassius appareat, non scinquitur id oriri ex maiori partium compressione,in qua densitas consistit; sed ex eo quod ob Carum pinguedinem dc viscositatem aliae aliis tenacius adhaerescunt.

272쪽

LIBER SECUNDUS. 2 s

Ex quibus intellige grauitatem possie definiri, Potentiam intrinsecam qua res fertur deorsum, MIeuitatem potentram intrinsecam qua res fertur sum

sum. Quibus verbis grauitas & leuitas distin- suuntur tum ab impulsu quia non est potentiaratrinseca; sed extrinsecus aduenienS , tum a Potentia motiva animalium quia est indifferes ad motum sursum aut deorsum. Et iuxta haec intelligendae sunt definitiones grauitatis & leuitatis traditae ab Arist. . de coelo,c. I. cum ait graue esse principium motus ad medium . 3c leue Principium motu. a medio. Graue enim tendit ad

locum infimum , qui est medium & centrum totius uniuersi;& leue ad superum, qui longe a medio recedit. Quaeritur a. Quomodo grauitas & leuitasse habeant inter se. Resp.& dico I. Pubium non esse quin grauitas ct leuιωι oecae diwntuantur. Probatur, quia per se tendunt ad terminos oppositos. Quod enim aliqui docent leuitatem nihil aliud esse quam nebationem grauitatis , tum ex iam dictis facile refellitur ; tum quia similiter dici posset grauitatem nihil aliud esse quam negationem leuitatis; tum quia ignem per se & v1 sua sursum ascendere quotidie conspicimus ; neque id potest tribui alicui corpori illum sursum propellenti ; praesertim cum ab ignibus subterraneis ingentes terrae & lapidum aggeres interdum euerti, ut hinc se proripiant, certisesimum sit.

Dico 2. Gravitatem terra non videri Lyeeie disti ctam a grauitata aqua, nec renu leuitatem a lenita re aeru; βd tantum feeundum maiorem intensionem.

Probatur ex dictis: nam definitio allata frauitatis competit grauitati terrae Sc aquae,cum fixaque sit principia internum motus deorsum;

273쪽

24 6 PHYSICAE

Definitio vero leuitatis ignis & aeris leuitati

conuenit,tum utraque sit principium intermimotus sursum. Ergo utraque grauitas est eius, dem speciei, & utraque leuitas similiter. Confirmatur: nam aqua per eandem lineam potest descendere qua terra, & si globus terrae usque ad centrum esset perseratuS , aquil per foramen iniecta eo usque nativo ponderit descenderet, non secus ac lapis. Quare nulla est ratio distinguendi specie grauitateS tem M aquae , cum eundem per se terminum habeant; sed tantum accidentaliter quoad magis & minus. Et idem dicendum de leuitate ignis & aeris, iste enim statim ad locum illius

naturaliter ascenderet, si ab eo desereretur; quod indicio est eorum leuitates esse eiusden speciei. Obiicies , elementa omnia petunt determinare loca distincta;ergo vires quibus ad ea loca mouentur,sunt essentialiter distinctae. Resp. dimisso antecedenti quod iuxta antedicta distingui posset, negandam esse consequentiam; quod enim unum elementum sit ex se alio grauius, id sufficit ut sub illo naturaliter esse de

beat,Vt ex eo manifestum est, quod in eodem elemento aliae partes infra alias esse exigunt

quia sunt grauiores; nec tamen dici potest ea-xum grauitates inter se distingui specie. Quo loco aduerte,antedicta non ita debere intelligi ut in aqua, quia ex se minus est grauis terra,sit proprie aliquid leuitatis ; M in aere, quia ab igne leuitate superatur,sit aliquid grauitatis. Illa enim qualitatum oppositaru mixtio in elementis per se spectatis reperiri non Potest, Vt ex supra dictis a simili intelligi po test. Confirmatur et quia corpora simplicia cum

iusmodi sunt elementa, non habent ea Misto

274쪽

LIBER SECUNDUS. 2 et

nisi unum simplicem motum ; at hoc falsum esset si aliqua constarent ex grauitate & leuitate, quia sic deorsum, & suasum naturaliter;

de per se mouerentur.

Nec di eas acrem 1 ypra ignem positum dencendere, & e contra aquam infra terram positam ascendere ; quod signum est aliquid grauitatis esse in aere,&aliquid leuitati in aqua. Illa enim suppositio falsa est, ctim potius in ea hypothesi dicendum sit , ignem suprὲ aerem ascendere, dia terram infra aquRm descendere ; sicque ad summum ab extrinseco aerem deorsum trudi, Ac quam sursum impelli. Q uteritu 3. An elementa in propriis locis

grauitent aut leuitent , seu etsi actu non mo-MCantur, nitantur tamen alium locum,grauia inferiorem, leuia superiorem, acquirere. Respondeo cum communi sententia negatiue,quod probatur tum experietia, nam natantes 1- aquis nullo modo se comprimi sentiunt,etsi magnam aquae molem supra se haheant. Secus autem contingeret fi aqua grauitaret,& ad locum terrae interno nisu contenderet. Et similiter quamuis intra aerem Verse mur, nec sentimus nos ab illo ad locum inferiorem deprimi, nec ad superiorem attolli;cum ius tamen oppositum deberet contingere, si aer in proprio loco grauitaret,aut leuitaret. Tum ratione,nam elementa aliaque corpora naturalia in propriis locis placide quiescunt, clim non alio fine ad ea tam praecipiti motu tendant, quandiu eXtra Sut quam ut in iis tanquam in 1edibus conaturalibus, in quibus melius cpnseruari possunt,&a contrariis defendi interam quietem obtineant. At non ita quiescerent, si e tra eiusmodi loca egredi tetarent:

imo sic violenter in iis isterent, sicut innui iiij

275쪽

2 8 PHYSICAE

violenter extra propria loca, cum inde se proinripere tentent grauitando, aut leuit ad O, Vt patet in lapide manu intra aerem detento, quem experimur grauitare, quia ad locum inscrto in rem tendit ; & in aere intra aquam detento, quem etiam sentimuS sursum conniti. Verum huic communissimae sententiae refragatur Arist. Φ. de coelo c. q. 3c s.ubi statuere videtur aerem & aquam in propriis locis gra uitare. Et quidem quod aer grauitet,probatur duplici experientia; altera est,quia uter aere plenus magis ponderat quam vacuus . citius

que labitur: quod signum est aerem inclusum

grauitare.

Hoc tamen facile refellitur,sive quia suppostio illa a nonnullis negatur,qui se oppositum expertos esse amrmant fiue quia ea admissa, dici potest ideo virem inflatum citius descendere, partim quia figura rotunda aptior est admotum deorsum; partim quia aer cum non sit purus, sed innumeris corpusculis oppletuS quae aliquid grauitatis continent, utrem paululum ponderosiorem reddit. Altera Nperientia est,quia lignum centum librarum celerius per aerem descendit, quam plumbum unius librae : contra vero hoc celerius per aquam fertur quam illud. Cuius ratio est quia lignum, cum sit porosum ; longe plus aeris continet quam plumbum, adeoque validius ab aere incluso in proprio loco grauit ante, deorsum impellitur : cuius oppositum in aqua contingit, quia aer illa est leuior. Sed negandum eam esse veram causam illius inaequalitatis clim alia longe probabilior assisnari possir, ex communi Philosophorum sen-xentia. Cur enim lignum centum librarum citiua descindat per aerem quam plumbum T

276쪽

LIBER SECUNDUS. 2 9

tinas librae,vera caula est,quia lignu illud longe grauius & ponderosius est plubo,& aliunde aer in eo inclusus non resistit descesul,quia in

Proprio loco non leuitat. Contra vero ideo Plumbum Velocius per aquam fertur,quia lon- Se minorem in eo descensu reperit resistetiam; saue ex parte aquae,quia cum pauciores illius ParieS contingat, facilius eam diuidit ; siue ex parte aeris inclusi,co quod cum sit corpus bene compactum , & minime porosum , eπι- suas aeris partes intra se cohibet; cum tamen omnium consensu , lignum poris abundet, sicque magnam aeriS copiam contineat, qua fit ut aquis supernatet. Quod vero etiam aqua super terram , quae

proprius est illius locus , ponderet, inde colligitur , quod statim ac terra ei substracta amo istietur, in locum illius magno impetu descendit. Vetum frustra id inde colligitur, quia etsi

aqua supra terram non ponderet, ablata tamen terra, debet naturaliter illius locum occupare, cum non possit in aere suspensa manere sine miraculo ; quod tunc contingeret, quia aer ad locum terrete metu vacui illico accurreret, nisi ab aqua occuparetur. Qu ritur Φ. an saltem Verum sit quod supponiἱ Aristoteles,Vnum corpus graue celerius descendere per aerem quilin aliud. Et ratio dubitandi est, quia nonnulli recentiores testantur se pluries expertos duo corpora quantum xiis forma, figura, magnitudine inaequalia , ex

loco valde alto aeque cito in terram cadere.

Alii tamen oppositum se saepissime expertos

esse asseuerant, quorum proinde experientiae

standum est,eo quod dubitari non potest quin

rationi sit longe consonantior. Et sane cum

grauitas sit causa descensus, quis credat quo

277쪽

grauitas maior est & intensior,eo caeteris pati. Dus celeriorem descensum non causare Nonne vetus illud Philosophorum proloquium , out se habet smpliciter ad simpliciter , ita magis ad magii, aeque hic habet locum ac in aliis rebus eat videmus quia corpus lucidum illuminat , ω calidum calefacit ,ideo Verum esse quo corpus est lucidius & calidius, eo mapis illuminare Mcalefacere. Cur non isitur eodem modo, cum certum sit corpus descendere, quia est graues certum quoque erit eo celerius descendere, quo grauius fuerit Nonne experientia constat ignem longe celerius moueri sursum quam fumum & vapores vi caloris attractos Quidni ergo reS grauiores deorsum celerius tendentPAccedit quod prioris experientiae nulla ratio satis solida afferri potest. Nonnulli eam probant,quia quailibet pars seipsam tantum deo sum trudit,non aliam: quo sit ut tam facile una

nam trudat, quam centum trudant centum.

Verum haec ratio refellitur,quia Vel sit comparatio inter partes quoad grauitatem aequa les, vel inter inaequales : si inter aequales,mutatur status quaestionis, clim agatur de ponderibus inaequalibus. Si vero inter partes inaequales, tota dissicultas superest,quae causa sit cur cum res aliqua non se trudat deorsum, nisi quia ponderat, ea quae magis ponderat , non magis aut citius se trudat. Alij vero eam sic explicant: motus exercetur

in ipso pondore;& in ordine ad seipsum,ita se habet pondus minus,sicut maius:tantum enim est pondus minus respectu sui ipsius, ac respectu sui est pondus maius. Hinc autem sit quod pondera etsi in se inaequalia,se habeant aequaliter ad motu . At neque haec ratio placet,quid

enim quaeso est, motum exerceti in ipso Pon

278쪽

LIBER SECUNDUS. 2sI

deteZAliud nihil, ut puto , quam rem moueri quia ponderat, Vel pondus csse principium inmobili quo motus exercetur. Quis aute inde concludat, duo pondera inaequalia aequali ce- Ieritate moueri P Imo oppositum potius indocolligi debet , ut patet eX refutatione praecedentiS rationis,a qua ista Verbis tantum distare videtur. Et confirmatur,quia eadem argumentandi ratione probaretur, omnia agentia inaequalia aequaliter operari,ca respectu sui ipsius ita se habeat causa minus Valens,ac magiSIO-kusta:& aliunde mobile per motum localem xendat ad terminum a se distantcm : quemadmodum causae operanteS producunt effectum a se distininum. Itaque cum praediista experientia nulla ratione efficaci fulciatur, aequitas postulat ut oppositae asscnsum praebeamuS; maxime clim probationibus solidioribu innitatur,vt.visum est.

ARTICVLVS VI. De motu naturali grauium ct levium.

ra grauia & lcula moueantur. Rcsp. moveri haud dubih a seipsis; nam cum interna grauitate & leuitate praedita cula negari non possit, & euidenter constet grauitatem trahere ad motuni deorsum , leuitatem vcro impellere ad motum sursum; non nisi stulte iam gari potest grauia & leuia a seipsis moueri,ilix ut omnis vis causativa motua illis denegetur. Et confirmatur ex Arist. . Physic. ubi aperte docet naturam esse Principium motus 3c quietis eius in quo est, ut supra 0stendimus,& ε de cavo c. 3, tex. . 4Ocςt Icuia sursum,gravia

279쪽

deorsum ferri,quia naturalcm habet faculta tem ad talis motus ; sicut id quod sanari potestut sic in sanitatem tendit quia habet natu .ralem potentiam ut sanetur. Et statim illud discrimen constituit inter motum locale, & alios motuS, alterationem nempli, & accretionem;

quod grauia & leuia habent intra se quidquid

ad motum requiritur,cum quod sanatur,medicamentis quod accrescit,alimentis indigeat. Quare cum Aristot. ait grauia & leuia moueri a suis progenitoribus,id non ita debet accipi ut ea nullo modo a seipfis moueantur: at

neque ita Vt se tantum moueant tanquam in strumenta eorumque motus in generans Vt in causam principalem referatur ; terra enim non est instrumentum terrae, nec aqua aquae a quagenita est,cum sint eiusdem speciei & grauit ris. Et confirmatur quia alias aeque dici posset hominem esse instrumentum sui parentis,etigmortui, nihilque agere nisi ex motione illius, Ut causa principalis,quod sane absurdissimum est. Sensus igitur est motum grauiu & leuium in causam generantem referri eo speciali tituto,quia ad generans spectat per se loquendo grauia & Icuia producere in locis propriis,

cum id ad eorum statum connaturalem pertineat;& consequenter dare iis media necessaria ad talia loca acquirenda, si forte extra illa posita sint, nempe grauitatem & leuitatem. Obiicies I. Illud est discrime inter res Viventes & non vivetes,quod illae se mouent ab intrinseco,istet Vero tantum ab extrinseco. At res graues & leues ut sic considerantur Vt non viventes; ergo non mouentur nisi ab extrinseco.

Respondeo illud discrimen frustra assignari , elim negari non possit ignem moueri rursum

per insitam leuitatem, dc lapidem deorsum P

280쪽

LIBER SECUNDUS. 2s

natiuam grauitatem. Itaque Viventia dicuntur se mouere, quatenus ex vi propriae formae non sunt determinata ad unum specie motum; sed possunt se hoc vel illo modo mouere I non viventia vero dicuntur se non mouere, quia etsi intrinsece moueantur per proprias formas, eae sunt determinatae ad talem motum;

qui proinde potius tribuitur generanti, quam

motus Viventium.

Obiicies r. Quod dat esse alicui, dat conis sequentia ad esse et at generans dat graui MIeui grauitatem & leuitatem ; ergo & dat illi motum ab iis qualitatibus ortum. Respondecihocvrgumento probari omnes effectus rerum omnium siue uiuentium, siue non Viventium referendos esse in generans ; quod a nemine admittitur. Dico igitur quod dat esse, dare posse consequentia ad esse duobus modis, vel tanquam causam remotam & per accidens; qua ratione generans hominem censetur illi tribuere proprias operationes, quas subinde eXercet; quo etiam modo motus consequersetes ad grauitatem & leuitatem generanti tribui debent; vel tanquam causam proximam M per se, quomodo nonnulli existimant proprietates ab essentia manantes debere tribui seneranti, quod an verum sit nec ne, hic nota anquirimus. Quidquid sit, negamus motum sursum & deorsum tribuendum esse generantigauium & leuium, tanquam causae principali per se; cum eiusmodi essectus ab corporibus grauibus & leuibus, Vt a causis principalibua

Prodire possit, ut ostensum est. Quaeritur z. quotuplex sit motus elementOrum. Respondeo elementa tripliciter moueri Posse , nempe sursum, deorsum, Sc orbicula

alter. MotuS sursum est naturalia leuibus,

SEARCH

MENU NAVIGATION