Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

deorsum violentus. Contra vero motus deorsum est naturalis grauibuS , Sc sursum , violentus : At Vero motus orbiculariS elementorum nec est naturalis, ncc Violentus ; sed praeter naturam ; quia ncque est secundum naturalem eorum Inclinationem, neque contra uis

Quod intellige de motu orbiculari qui siae

circa proprium I cI centrum, quomodo multi cxistimant sphatram ignis a coelo Lunae ra-Ptam continuo supra aercm Volui: talis enim, motus neque est proprie ascensus, neque desecensu S, adeoque nec rei naturaliS, nec violen tus ; cum semper fiat circa centrum , &in aequali distantia. Sccus vero contingit si res non moueatur circulariter circa proprium centrum, ut contingit in motu rotae ; clim enim singulae parteS modo ascendant , modo descenis dant , hinc fit ut motus ille respectu earum, sit partim naturalis, partim VIolentuS. Qineritur 3. an Verum sit motum naturalem

frauium csse Velocior cm in progressu quam anitio,& in fine qui ina in progressu;& quaenam illius diuersitatis causa a Tignari possit. Respondeo 3 dico I. Negari non posse quin

norm naturalis ramum sit eo velocio quo metas ad

em accedit. Nam praeterquam quod nonnulli aiunt hoc Vel apsis oculis posse notari in descensu lapidis ex alto loco: aliunde id manifeste colligitur ex eo quod eo vehementior est ictus, quo est altior locus e quo corpuS graue descendit : quod non alio quam in maiorem velocitatem referri potest. Obiici cs cum aliquo recentiore, hanc rationem nullam esse , quaa ex differentia Percussionis solum infertur diueisitas in impulsu presib, non autem in Velocitatu motu bri

282쪽

xIBER SECUNDUS.

go motus non est velocior ; sed impulsus ma-1ox. Sed contra: nam etsi ex differentia percunsionis proxime i& immediate non inferatur nisi diuersitas impulsus,remote tamen Zc me diate infertur diuersitas velocitatis ; cum no alia de causa impulsus sit maior,quam quia ex maiori velocitate oritur. Instabis e cadant pila coriacea, & lapis emturri, Pila nec minimum dolorem causabit, la-wS vero comminuet caput, Sc tamen illa tam cito quam lapis cadet: ergo ca diuersitas non a maiori velocitate motus; sed a Vehementiori impulsu prouenit. Verum haec instantia non .est ad rem, quia contendimus lapidem eo citius moueri, & grauitis ferire , quo ex altiori loco descendit; cuius oppositum non Ostenditur ex eo quod pila coriacea ex eodem aut

altiori loco decidens, nullum dolorem incutitis Imo hoc ipsum pilae exemplum in caput urgentis Valide retorquetur i quia si sapit,negare non potest quin pila eo maiorem impulsum imprimat, quo altior est locus e quo descendit. Quaerimus autem unde id oriatur,nisi

ex maiori velocitate, cum nulla alia causa talis diuersitatis appareat.

Dico g. Eis allata experientia certa videatus illivi tamen eausam non satia certam esse. Probatur; . nam quamuis multae rationes praedictae velo incitatis a plerisque assignentur; nulla tamen intentum emcaciter concludit; ut facile intelligi potest,si singulae ad examen scrio vocentur. Aliis autem dimissis, duas tantum hic profe- Io , quae communiores & probabiliores apparent, & quarum prior Videtur Praeferenda pomsteriori. Altera est , res graues cum deorsum natu

taliter mouentur, in seipsis impulsum patam

283쪽

ε1 S PHYSICAE

cere, x quo longius tendunt , eo maiorem impetum edere. Cumque impulsus sit causa motus , hinc fieri Vt res velocius moueatur quo longius procedit; eo quod maior impulsus est causa motus velocioris. Verum hoc non caret difficultate, tum quia licet Vnum corpus possit aliud impellere; quod tamen eadem res seipsam impellat, etsi sit in animatare homogenea, id satis nouum videtur. Tun quia non apparet qua vi corpus graue seipsum

impellere possit, Vel enim se impellit per grauitatem, vel per motum localem; non pergra tutatem,tum quia grauitas condistinguitur ab impulsu, quatenus illa est potentia intrinseca,& hic extrinseca, ut supra ex communi se

tentia diximus; tum quia non facile intelligi potest quod grauitas,quae ex is a essentiali ratione habet ut si vis quaedam rei in locum inferiorem adductiva,ut patet ex definitione illius , vim quoque habeat producendi impulsum effectivum, qui est qualitra realiter a motu locali distincta. Non etiam per motum localem , tum quia motus localis est quidam modus cui nulla vis Producendi qualitatem aliquam Physicam competere potest ; tum quia si motus localis aliquid per se produceret, maxime Vbicationem ab ipso mobili modaliter distinctam; quod tamen Valde incertum esse alibi ostendimu S.

Altera ratio praedii is maioris velocitatissumitura medio , hoc modo. Quando lapis deorsum moueri incipit, aer sequitur ut repleat eundem locum, sicque lapidem impellit ; lapis vero impulsus ab aere lubsequente velocius descendit, & rursus aer ad cauendum vacuum citiua aduola spatiumque ala-

284쪽

LIBER SECUNDUS. ets

pide relictum replet sicque acrius eum Vrget; adeoque lapis nouis & nouis aeris partibus itilocum illius succedentibus,maiori semper impetu fertur usque ad finem motus. Hic tamen modus vix sustineri potest tum quia non dubito quin si lapis descenderet pervacuum , eo maiorem ictum imprimeret , quo altior emi locus e quo descenderet: tum quia qui e loco alto in flumen dosiliunt, aut e turri' decidunt, non sentiunt se ab aere ad descensum impelli; & multo minus se ab illo eo magis urgeri, quo propἰus ad aquam, vel terram

accedunt. Quod tamen deberet contingere, si velocitas motus ab aere vi impellente causaretur;tum quia licet aer sequens, motu corporis descendentis aliquantulum sorte iuuet; certum tamen videtur eum qui praecedit, illius motui magis obsistcre, Ut ex eo patet, quod dum lapis in terram velocissime cadit, causatur quidam ex diuisione aeris sibilus qui

resistentiam illius aperte prodit. Et confirmatur ex eo quod dum grauia magno impetu sursum proiiciuntur,simalis sonitus auditur ex fissione aeris ortus: at nemo,ni fallor , negabit strepitum illum esse tunc indicium resistentiae aeris. Ergo neque negandum est eum idem in alio casu innuere.

ARTICVLVS VII.

De motu violento grauium O leuium. OVxxitur r. quaenam sit causa motus

violenti, ut dum v. c. lapis sursum pro

285쪽

Respondeo duas esse hac in re sententIax non parum dissicileS , quarum prior statuit lapidem sursum impelli a medio , nempe ab ae re a tergo insequente ; ita ut proiiciens Iapidem viciniores aeris partes primo manu mo ueat, hae sequentes , & istie alias a tergo sem Per metu vacui recurrenteS; donec tandem oboimiam distantiam a primis paulatim deficiant , & lapidem cadere permittant. Verum haec sententia videtur plane incredi- bilis, tum quia negari non potest quin motus violentus fieri possit in vacuo, si daretur; tum quia proiiciens prius non tantum manu , sed& lapide aerem viciniorem expellit, quam possit lapis e manu excussus ab aere insequens te eropelli. Tum quia etiamsi ventus rapidis. sime perflet in eam partem verssis quam iacio lapidem, si tamen languide proiiciam , lapis statim in terram cadit. Tum quia non potest esse tanta vis aeris , ut illius impulsu globi aenei muros diruant, & turres euertant, etia- Vento in contrarium fiante. Tum quia quando globus in parietem iactus resilit, aer vicinus ex se resilientiam illam impedit, tantum abest ve sit causa illius. Tum denique quia etsi Tota Velocissime moueatur, nulla aeris agitatio circa illam sentitur; aut certe adeo exigua, t nequidem plumam cadentem in aliam Partem tantillum defectat. Posterior sententia, quae ut est communior, ita ae probabilior videtur , statuit proiecta Violenter moueri per impulsum a proiiciente iis impressiam. Cum enim lapis non moueatur sursum ab aere, ut ostensum est , & clarum sit non posse in eam partem a seipso moueri,cum motus ille sit ipsi violentus; constet etiam non posse eo moueri immediate a proiiciente, tum

286쪽

LIBER SECUNDUS.

quia ab eo loco distat, tum quia quamuis,sta. tim atque lapidem e manu emisit, moreretur, lapis integrum motum perficeret; & nulla alia Caula occurrat in quam motus ille verisimiliter resciri possit, praeter impetum rei proiectar ab ipso proiiciente impressum , hinc conci ditur hanc veram & immediatam esse causa

Verum etsi haec sententia fere certa vide tur , fateor tamen contra illam varias posse vrgeri dissicultates , quae non Parum negoti, illius defensoribus facessiant. Primo obiicitur:nulla est qualitas naturalis, quae non sit connaturalis alicui subiecto: atqui impulsus praedictus dicitur qualitas naturali nec tamen inest nisi subiecto cui est viole tus: Ergo videtur chimericus. Respondeo maiorem non esse semper Veram , t patet in sono qui etsi sit qualitas naturalis , non tamen est connaturalis alicui subiecto. Suffcit ergo , quod impulsus producatur a causa naturali, MPer actionem naturalem, Vt dicatur naturalis3 .

esto sit violentus respectu subiecti cui ab e

trinseco imprimitur. Secundo, nulla qualitas Ρhyfica produeitur nisi per alterationem : at motus localis noni est alteratio i quomodo ergo potest producere qualitatem illam Physicam , quae dicitur impulsus ξ Confirmatur, nam terminus motus . localis est ubi, non qualitas. Respondeo impulsum non produci formaliter per motum

localem, Ut gratis supponitur; sed pistius per

quandam alterationem a motu illo distinctam . . Nam cum impulsus ponatur in Senere qualitatis, eo ipso illius productio rationem aliquam alterationis induit, esto motus loca

lis ad illius productionem concurrat. Et Pan

287쪽

26o PHYSICAE

tet in simili, exemplo soni, cuius productio

est quaedam alteratio, etsi non fiat sine motu locali. Tertio : Vel impulsus sursum distinguitur specie a leuitate , vel non : neutrum dici potest; non primum, quia clim habeant eundem terminum ad quem , non possunt distingui specie: non secundum , quia sequeretur lapicem quo altius mouetur, eo fieri leuiorem, Scconsequenter eo Plures grauitatiS gradus amittere; quod sane absurdum est. Respondeo impulsum distingui specie a leuitate, & a grauitate; nam leuitas est qualitas determinata ad motum sursum , grauitas ad motum deor sum. Impulsus vero ex natura sua est indifferenS ad quemcunque motum , & in hanc vel illam partem a proiiciente , aliave causi dein

terminatur.

Q mirio, quando emittitur sagitta , vel imis pulsus aequaliter producitur in omnibus partibus illius vel inaequaliter : ita ut parteS proximiores plures gradus impulsus recipiant , quam remotioreS. At neutrum sustineri potest, non primum,qui a superat modum agendi oris dinarium rerum omnium naturalium , Ut patet in sole, igne , aliisque agentibas creatis quae λrtius agunt in partes moiecti proximio-TeS , quam in remotiores. Non etiam secundum, quia sequeretur partes praecedentes sagittae emissae tardius moueri quam sequentes. quod nimis absurdum est. Respondeo minorem nefari posse quoad primam partem,& adprobationem illius dicendum , non semper agentia creata agere cum illa inaequalitate; seclinterdum contingere ut ad certam distantiam sequaliter Operentur , Ut ex eo patet,quod se nus intra certam sphaeram aequaliter in parti

288쪽

LIBER SECUNDUS. 26r

bus remotioribus & proximiotibus auditur, quod aperto indicio est illum cum aequali in intensione in toto illo spatio productum esse. Et quod de sono dicimus, idem a pari, vel λfortiori de luce iudicandum est , eam nempe in certa distantia aeque intensam produci. Idque ex eo confirmatur, quia ne vel minima

quidem illustrationis inaequalitas in toto illo spatio deprehendi potest. Itaque sicut sonus, ae lux ad certam sphaeram producuntur cum aequali intensione; ita nil vetat quin impulsus aeque imprimatur in qualibet parte rei quet impellitur. Maxime quia caret contrario , a quo

illius diffusio possit retardari; & aliunde cum

impulsus imprimatur mediante motu locali ,3 omnes subiecti partes aequaliter moueanturς antequam impulsum recipiant, nulla ratio est cur non omnes simul debeant aequaliter impelli, ac proinde aequali motu inde orto cieri. Hocque non leuiter ex eo confirmari posse videtur , quod globus emissus continuo per medium quo transit, rotatur , adeo Vt pars quae modo praeit, statim sequatur , & quae nunc orientem respicit, illico vertatur ad occidentem. Id enim aperto 4ndicio est, impuIsiuam illam qualitatem per omnes globi partes aequabili uniformitate diffusam esse, cum eundem effectum indiscriminatim quaqua Ver

sum producat.

Quinto denique dissicile est intelligere ἐquo corrumpatur impulsus ilIe: cum enim Ia, pis sursum proiicitur , non alia apparet causa vetifimilior a qua impulsus ille corrumpatur, quam grauitas lapidis a qua ob natiuam resistentiam paulatim debilitatur, & tandem extinguitur. At hoc dici non potest, tum quia grauitas & impulsus non sunt qualitatra con-

289쪽

erariae, cum sint simul etiam in gradu intense

tum quia alias cum grauitas agat naturaliter, idque ad extremum potentiae, sequeretur impulsum lapidi impressum statim a suo ortu minui, & paulatim languescere; sicque motus violentus semper esset celerior in principio , quam in medio et quod repugnat expe- aientiae , & ab omnibus tanquam falsum reiicitur. Praetermissis Variis resposionibus parum probabilibus, ea videtur rationabilior quae docet impulsum desinere, defectu diuini concursus , qui illi subtrahitur; quia talis est naturae, Ut breuem durationem postulet. Deus enim Vt causa prima se rebuS ereatis aqcommodat , adeoque nonnullis subtrahit concursum suum , quia deest causa secunda . qua

Pendent in conseruari, Ut luci, absente soler quibusdam,quia a contrario corrumpuntur, ut cum ignis ab aqua frigus expellit: aliis vero, quia etsi non indigeant causa secunda conseruante, nec habeant contrariu a quo destruantur, ob propriam damen & natiuam debilitatem non postulant diuturnam causae primae conseruationem , sed concursum ita proportionatum , Ut breui postquam productae sunt, Ianguestere incipiant, donec penitus extinctae sint. Et in hoc genere constitui solet sonus , cuius desitio non in aliam causam quam modo assignatam, commode reduci potest. Idemque dicendum de impulsu ,ob non exiguam quam cum sono , quoad modum inci. piendi, ae definendi eonsonantiam habet. Quaeritur a. quando corras aliquod vi proiectum in aliud resilit, unde oriatur talis r silientia , quae motus reflexus vocari solet, vectim pila in parietem iacta resilit versus proii-eientem.

290쪽

LIBER SECUNDUS.

Respondeo ex communiori sententia, reflexionem illam non oriri effective a corpore obiecto,sed a proiiciente; quia cum Vis impressa posset mobile Iongius impellere, nisi al, quid obstitisset , illud refleetit versus proiicientem, qui proprie est causa per se talis reflexionis;

paries vero obsistens est tantum causa per accidens , quatenus impedit ne motus directus ulterius protendatur. . Atque ea censetur expressa mens Aristote- Iis 8. Physic. cap. . tex. versus finem, Vbi ait pilam reflexam ab eo qui proiecit,moueri, non autem a pariete nisi per accidens; ad eum modum quo subtrahens columnam qua tectum fulcitur , vel lapidem quo Vter aere plenus intra aquam detinetur, est causa per accidens quod tectum ruat, aut quod Vter supra aquam ascendat. , Et hoc ex eo videtur aperte confirmari.

quod pila eo longius restit, quo validius a proiiciente impellitur; ergo illius resilientia

in solum proiicientem , ut in causam effecti-uam referri debet: sequela patet quia cum paries semper immotus maneat, semper eodem modo operari debet; nec Verisimiliter dici potest pilam ab illo eo validius repelli, quo foristius a proiiciente propellitur. Hoc tamen non caret dissicultater obiiciet enim aliquis , si impulsus proiicientis haberet virtutem mouendi corpus motu opposito , χαmotu directo resilientiae, eadem vi resiliret proiectum, quando impeditur corpore molli, ne Vltra progrediatur; sed experientia constat corpus proiectum non resilire , quando obsistens est molle; ergo motus directus resilientiae non potest prouenire a proiicientis impulsa , sed tantum ab obsistente.

SEARCH

MENU NAVIGATION