Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Respondeo negando maiorem; iram eum in corpore obsistente requiratur certa dispositio ad motum resilientiae, dc constet corpora dura ad hoc Valde apta esse, mirum non est quod corpora mollia ob contrariam dispositionem, motum illum impediant. Neque alio modo se tueri potest arguens si ab eo inquiratur , cur si resilientia effective causatur a corpore obiecto , res mollis non aeque eam causat ac dura. Sicut enim nos dicimus corpus

molle non habere conditionem seu dispositionem necessariam vi pila in illud impacta re. siliat; ita ille tenetur respondere corpuS molle non esse aptum ad motum resilientiae essective producendum. Obiicitur etiam, hilam fortuito cadentem in terram, resilire ; cum tamen tunc nullus sieimpellens in quem motus ille resilientiae reduci possit. Unde sequitur eiusmodi motum in terram ipsam referendum esse. Respondeo id non bene inde concludi, cum alia causa resilientiae assignari possit, iuxta varios dicendi modos. Nonnulli dicent, pilam urgeri & impelli ab aete insequente, hincque oriri reflexionem illius. Alij respondebunt, pilam per innatam grauitatem sibi ipsi impulsium imprimere , & ad hoc impulsu oriri resilientiam. Alij confugient ad partes anteriores pilae

compressas , quae cum subito se ad naturalem situm restituunt, pilam repercutiunt, eo modo

quo sagitta emittitur ab arcu dum chorda illius vi attracta in pristinum locum se reducit. Alii in alias causas praedictum effectum reserent, ita Vt Opus non sit illum in terram, aliudve corpus obsistens reducere. Fateor tamen nondum fatis mihi constare quaenam sit Verax propria causa eiusmodi effectus. Quaerit

292쪽

LIBER SECUNDUS.

Quaeritur 3. an inter motum directum de re sexum intercipiatur quies aliqua, ita Vt per breuem aliquam temporis morulam mobile

non moueatur.

Respondeo interdum quietem intercipi, alias minime quod sic explico. In primis dum lapis sursum proiicitur , Proprioque motu , dc per

eandem lineam recidit , inter ascensum Mdescensum videtur mediare aliqua quies; sive quia cum lapis attingit vltimum terminum ascensus, adhuc aer a tergo sequens vacui imis pediendi gratia illum aliquantulum propellit, Sc conlequenter in eodem loco per breuissimam moram retinet. Sive quia cum lapis ascendat,quandiu impulsus a proiiciete impres.sus resistentiam grauitatis superat, dcuenien dum tandem est ad moralem aliquam In qua vis impellens & resistentia sint pares,tuncque lapis quiescat; cum non sit potior ratio cursursum, quam deorsum moueatur. Loquor ut vides, de lapide proprio mota descendente; nam si lapis corpus aliquod ex alto decides offendat a quo repercutiatur,tunc in puncto reflexionis non intercipietur quies; quia alias sequeretur exiguum lapillum sursum proiectum , lapidem molarem aliquandiu suspensum in aere posse detinere, quod aperiste repugnat.

Loquor etiam de lapide per eandem lineam regrediente, quia fi per aliam redeat,

adeo Vt arcuatim moueatur, tunc fieri non

potest ut ulla mora inter ascensum,& descen sum contingat. Deinde si globus meus in murum aeneum impingatur, nulla ratio est cur credamus itaeo casu quietem aliquam intercipi inter motum rectum & reflexum. Si quidem reflexio

Physica. Μ

293쪽

e66 PHYSICAE

sit vi impulsus a mouente impressi,ut ante dictum est; impulsus autem cum agat naturali ter, necessario mouet quandiu existit: quare si vel minima mora in motu contingat, signum est impulsum omnino extinctum esse, sicque mobile virtute illius refecti non potest. Haec autem intelligenda sunt de corporibus adeo duris , Ut nullae eorum parteS in mutuo contachri comprimantur: nam pila ex materia molli confecta , in parietem Vt proiecta per alias & alias partes successive comprimitur , adeo Vt maiorem & maiorem superficiem parietis paulatim contingat. Vnde climpila tan diu contingat parietem, quandiu i ta partium compresso durat, & non moueatur quandiu parietem contingit, hinc sequitur eam aliquantulum quiescere antequam resiliat. Verum quia non 1e tota quiescit; sed tantum secundum priores partes quibus pamricti iuncta est, hinc fit ut impetus impressus in ea adhuc vigeat, adeoque Vi illius in oppo

situm retorqueatur.

Verum contra iam dicta nonnulla obiici possirat: primo ex nostra sententia sequi duos motus oppositos, quales sunt ascensus 3c desecensus, posse continuari inter se, quod absurdum videtur. Respondeo id non esse absurdum, siue quia ascensus & descensus non sunt motus essentialiter distincti; sed tantum accidentario,Vt plerique inistimant, siue quia etsi eo modo distinguerentur , non apparet cur non possent inter se continuari; cum hoc nihil aliud sit quam unum ex iis motibus desinere in hoc instanti,& alium incipere in instanti sequenti, qua in re nulla est repugnantia, Vel absurditas.

294쪽

LIBER SECUNDUS. 26

Secundo obiicitur : inde etiam sequi mobile per eundem motum recedere a termino ἀquo, & ad illum regredi;sicque eundem esse terminum a quo , & ad quem,quod dici nequit. Respondco nihil obesse quin id dici poC.

sit ratione diuersarum partium motuS,VT manifestum est in motu circulari, qui clim Vnus sit, ad eundem terminum a quo ratione Unius Partis recedit, per aliam reuertitur. Deinde

quod in motu reflexionis idem sit terminus a quo , Sc ad quem , id est per accidens ratione corporis obiecti, quod impedit ne mobile acquirat terminum illum in quem ratione impulissus impressi tendebat, illudque versus eam Partem a qua incepit motus, reflectit. Tertio obiicitur in puncto refcxionis necessatio dandam quietem , quia impetus mobili imprcssus a parte illius anteriori regreditur ad posteriorcin, quod fieri nequit in instanti. Verum luec obiectio, quae a nonnullis insolubilis existimatur , plus habet acuminis quam soliditatis. Gratis enim supponit impulsum recipi in Vna tantum parte mobilis, quoἀsupra reiectum cst. Supponit otiam recipi in Parte anteriori , cum tamen si in una tantum est, congruentius in posteriori constituatur,aeum quia haec illam facilius ante se impelleret, quam illa hanc post se traheret: tum quia po serior magis coniuncta est impellenti: supponit praeterea impctum, qui est accidens, re-

Iredi a parte anteriori ad posteriorem , quod anae Philosophiae repugnat.

295쪽

PHYSICAE

ARTICU QVS VIII. me transmutatione Elementorum in se

inuicem. QVaeritur I. An elementa quae vocantua

Symbola, inter se mutuo transmute tur, idque immediate. Rei pondeo probabilius videri non trans. mutari. Nam in primis non fatis intelligi potest, quomodo aer V. c. in aquam conuertatur: quia etsi illius calor superari possit a frigiditate aquae summa tamen illius humiditas remitti non poterit eX actione aquae in illum, ciun etiam haec sit humida; at summa humiditas non potest aquae naturaliter competere, adeoque ex actione aquae in aerem non producetur immediate aqua.

Et ob eandem rationem fieri non posse videtur, quod ignis qui aere est longe calidior, in illum immediate conuertatur I eo quod summus calor ignis per actionem aeris remisessis calidi minui nequit, neque totuS formae aeris congruere potest. Deinde eum aqua sit summe frigida , quomodo per actionem aeris,qui ex se est tantum remisse calidus , totum aquae frigus superari poterit,& omnino extingui at nisi plane extinctum sit, non poterit immediate ex aqua fieri aer ; quia alioqui aer cum excellenti calore haberet con naturaliter gradus nonnullos frigiditatis, quod dici non potest. Tandem si aer immediate in ignem conueristeretur, sequeretur ignem fornacis non alio

pabula indigere quam aere circunstante; quia

296쪽

LIBER SECUNDUS. 269

eum fit calidissimus , facile aer in illum conuerteretur; at e perientia constat nisi saepe ligna in fornacem iniiciantur,ignem breui extinguendum : ergo dici non potest quod aerimmediate in ignem conuertatur. Quaeritur z. Quid dicendum sit de clementis Oassymbolis. Respondeo ea in se mutuo immediate transmutari non possc. Probatur ex iam dictis, quia omnium conscia su elementa dissymbola multo dissicilius possunt in se transmutari, quam symbola ; at iam ostensum est symbola in se immediate transmutari non po se et Ergo idem a sortiori tenendum est de dissymbo Quod etiam potest experientia confirmarunam terra in vase aliquo aeri pervio diu asseruata, nec augCtur, nec minuitur; quod certo indicio est neque terram in aerem , neque aerem in terram proxime conuerti. Videmus etiam lampades extingui consumpto oleo, etsi supersit aqua ; qua tamen possct fiamma nutriri, si aqua immediate in ignem verteretur. Et quamuis innumerae faculae aut titiones in situla aquae extinguantur, non propterea aqua maior cuadet, quin potius minuetur, cuius tamen oppositum eueniret, si ignis immediate

in aquam conuert Cretur.

Obiicies r. Nos repugnare Aristoteli 2. degenerat. cap. q. Vbi ait, omnia elementa posse adinvicem transmutari. Respondent aliqui Aristotelem non agere de transmuta intione immediata , de qua hic tractamus; sed de mediata quam ultro admittimuS. Refellit enim Philosophos antiquos , quia eXistimabant elementa transmutari tantum se

cundum formas accidentales , non secu

297쪽

et o PHYSICAE

dum substantiales ; ad hoc autem non opus erat agere de transmutatione immediata, sed tantum de substantiali, siue esset immediata, sue mediata. Satius tamen est ingonue fateri Aristotelem loqui de convcrsione immediata, ut patet legenti textum integrum; & amorem veritatiS,hac in parte , ut Sc in plerisque aliis fit,praeferre illius sententiar. Obiicies et. Ea sunt in se transmutabilia,

quae sunt contraria ; at elementa sunt inter se 'contraria, Vel quoad duas , vel saltem quoad unam qualitem; ergo, &c. Respondeo maiore debcre intelligi de transmutatione media ta vcl immediata ; alioqui sequeretur omnia tcontraria posse inter se immediate conuerti, quod absurdum est. Nam ut de aliis taceam, animal et si intense calidum, non conuertit

immodiate in suam subst uatiam cibos frigidos . quibus nutritur; sed mediantibus variis alterationibus & mutationibus, in quibus est a-Ii qua conuersio substantialis, praecedenS conuersionem ultimam cibi in substantiam ani

Obiicies 3. Guttulae aquae , & exiguae terrae particulae in fornacem iniectae statim in ignem

conuertuntur, crgo tunc fit convcrsio immediata. Respondeo antccedens gratis amrmari, cuius indicium est, quia deberet flamma augeri, iniectione guttularum aquae, & pulueris; scut augetur iniecto oleo, quod tamen non.

298쪽

LIBER SECUNDUS. z7r ARTICVLVS IX. De singi lis elementis in particulari. EX dictis constat quatuor esse elementa,

iuxta communem sententiam , nempe Ignem, aerem, aquam, & terram; de quibus hie sigillatim quaedam inquirenda supersunt.

Quaeritur 1. An elementum ignis supra aerem existat. Responsio communis Peripateticorum est ammativa, quae Variis rationibus probabilibus ostendi potest ; speciatim Vero,' tum qui actim dentur alia tria elementa ita suis propriis locis , ad perfectionem uniuersi spectat vi a ignis in proprio suo loco constituatur; at locus ille non est sub terra, vel sub aliquo ex aliis elementis, cum iis longe sit leuior, Ut omnes concedunt: ergo elementum ignis supra omnia alia elementa, ut in sede Propria constituendum est. Tum quia videmus ignem eontinuo sursum ferri, quod manifesto indicio est locum illius naturalem esse supra aerem ; quo sane celerrime tenderet , nisi ab aere circunstante absumeretur. Hoc patet a simili ex aliis elementis, nam quia aqua supra terram ascendit, & aer supra aquam , ideo recte colligimuS aquam esse terra superiorem , & aerem aqua. Ergo similiter ex illo nisu quo ignis sursum tendit,

colligi debet illius proprium locum esse supIa

acrem.

Quod si obiicias r. ignem illum elementa rem supra aerem a nobis non videri, adcΟ-que esse fictilium. Respondetur id non se-

299쪽

2 2, PHYSICAE qui, quia etsi ibi sit, propter magnam rarit atem & distantiam , nobis non est conspi

Si obiicias a. ignem non posse diu conseruari supra aerem , defectu pabuli. Respondetur id falsum esse, quia ignis in eo loco constitutus pabulo non indiget ; cum nomhabeat hostem circunstantem a quo cori sumatur , adeoque idem semper perseueret ; cuius oppositum in igne nostrate contingit. eritur 2. quomodo diuidatur aer. Respondeo aerem vulgo diuidi in tres regiones, quarum prim .eXtenditur a terra usque ad eam altitudinem, ad quam reflexio radiorum solarium in terram incidentium pertingit , diciturque infima. Secunda , quae media dicitur, continet totum ilhic spatium in quo nubes , pluuiae , nix , grando, dc similia

corpora meteorologica procreantur. Tertia denique ab eo loco porrigitur usque ad. concauam superficiem igniS , vocaturque suprema.

Vbi nota quod etsi totus aer sphaericae sit fisurae . quia illius superficies convexa, qua Immediate coniungitur igni, est figurae orbicularis , & etiam concaua , qua globum terrae & aquae ambit I licet non adeo. exquisite , ob inaequalitates quae in terra reperiuntur : fi tamen aeris regiones secundum se spectentur, eae magis ad figuram oualem quam ad orbicularem accedunt, Vt eκ eo patet quod sub aequatore multo maior est reflexio radiorum solarium , quam Ver sus polos ; unde fit ut infima regio sit longe altior sub illo, quam sub istis: contra Ve

io quia sub polis longe intensius est stiguS,.

300쪽

quam sub aequatore , Linc fit ut secundaregio latius multo se extendat sub illis, quam sub isto. Quaeritur 3. An aqua Vnum globum simul

cum terra constituat. Respondeo affirmative, quod probatur Io quia cum aqua sit leuior terra, si constitueret globum ab ea distinctum, longe cillet altior terra; cuiuS oppositum inde perspicuum est , quia aqua Omnis per ter- tam discurrens ad mare descendendo pro- Perat , cum tamen PotiuS ascendere deberet , si mare conficeret globum a terra distin

ctum

Probatur 2. Quia & per terram iter agentibus, & per mare nauigantibus eadem astra eodem modo, proportione seruata, Oriuntiir, , dc occidunt. Cuius oppositum eueniret, si aqua globum distinctum a terra constitueret; quia enim globus aqueus esset longe altior terrestri, sol v. c. longe citiuS Oriretur in mari existentibus , etiam si ab oriente essent remotiores, quam in terra degentibuS; sicut patet cacumina montium remotiorum citius

illustraria sole , quam ValleS orienti propinquiores. Probatur Nam si aqua constituere globum distinctum a globo terrae , non Posset esse idem centrum Vtriusque, Ut per-1picuum est : at est idem,Vt patet , quia per quamcunque lineam descendat terra,per ean-ciem descendet & aqua, ut eXperientia ostendita Quaeritur 4. quomodo se habeat centiam globi terraquei ad centrum mundi. Quod Veriarius resoluatur,

Obseruandum I. Triplex centrum hic com-

SEARCH

MENU NAVIGATION