Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ad substantiam in actu. Quarto , mutatio totius imotitur, nullo subiecta sensibili remanente. Quia tamen circa has definitiones aliqua diffic1lia occurrunt , eae omneS ad istam , quae clarior est, reduci pomini. sieneratio est productio compositi substantialis dependenter a subiecto , facta ab agente

aturali.

In primis dicitur productio, qua Voce conuenit cum creatione,alteratione, & quacumquella actione qua aliquis terminus producitur.ecundo additur compositi fusantialis et nam etsi etiam forma substantialis corporea produca tur , Ut quo I praecipuus tamen generationis terminus , & Vt quod , non est forma , sed composithim , cum forma non producatur nisi eX ea constituatur compositum , eaque particul4 generatio distinguitur a quacunque actione , qua non producitur compositum sub-ctantiale. Additur praeterea, dependenter a subiecto, quomodo generatio distinguitur a creatione; quia hare fit independenter a subiecto,seu ex nihIlo. Tandem subiicitur facta ab agente naturalι , Ut distinguatur a productione coelorum quae a Deo facta est ex materia , Ut alias monuimuSet non enim haec reponi solet inter generationes, de quibus hic agimus , cum nunc de rebus tantum elementaribus , earumque naturalii transimulatione disseramus ; & aliunde corpo

ra coelestia dicantur in generabilia , & incorruptibilia.

Ex quibus collige I. generationem esse forinmaliter actionem , qua producitur Vnio inter materiam & formam substantialem. Cum enim generatio sit formaliter productio compositi substantialis, & compositum substantia Ie formaliter constituatur per unionem quae

312쪽

LIBER SECUNDUS. 28s

inter materiam 3c formam substantialem intercedit , hinc fit ut generatio sit formalito productio elui modi unionis. Confirmatur et nam non est generatio nisi sit

compositum , at quamuiS forma praeexistat, aut ae nouo Producatur i non propterea est

compositum ; posita vero unione illius cum materia , illico compositum existit , & ea amissa destruitur : ergo generatio proprie Messentialiter est actio eiusmodi unionis productiva. Colliget. terminum formalem generatio innis esse iplam unionem : si quidem terminus formalis alicuius actionis est ille,a quo terminus totalis denominatur ; ut calefaetionis,calor a quo lignum denominatur calidum 2 atqui res denominatur producta seu genita ratione unionis , Ut ostensum est : ergo unio est formalis terminus generationiS. Imo in generatione hominis unione solam esse terminum formalem, dubitari non potest; quia cum materia & forma illius accipiant esse per creationem, repugnat quod ratione earum dicatur genitus. An autem in aliis compositis substantialibus forma , quae de nouo producitur, possit dici terminus formalis generationis,in dubium vocatur. Non video cur repugnct ita apa Pellarigum ex una parte totalis terminus deis nominetur genitus, etiam ratione huiusinodi

formae; & aliunde eadem sit realiter actio qua producitur forma materialis, & illius uniocum subiecto , ut infra dicetur. Et quamuis duplex ibi esset actio , id non ossiceret nostrae resolutioni; quia dici posset non maius esse incommodum , quod seneratio sit una actio totalis, ex duabus actionibus partialibus resuItans, quam quod res genita sit una totalis

313쪽

PHYSICAE

substantia, ex duplici substantia partiali eoa

Quaeritur a. Quid sit corruptio. Relpondeo corruptionem posse definiri : lectructionem

sompositi naturatu, eodem subiecto remanente. Quatenus dicitur destruetio , differt a generatione , quacumque alia actionc productiva; quatenus vero idem subiectum manet post de. i. hructionem , dishmguitur ab annihilatione, an qua non modo forma, sed etiam materia seu subiectum destruitur. Vbi nota I. illud esse discrimen inter gene-zationem & corruptionem , quod generatio form allicr spectata est actio positiva ; corra-ptio vero consistit formaliter in negatione inin luxus quo res conseruabatur in suo esse. Dico form aliter , nam si corruptio causaliter spectetur, ca dicit actionem positivam qua pro ducitur forma aliqua alterius destructiva r ut cum per productioncm caloris in aqua destruitur frigiditas illius. Vnde ad Seneratione

unius rei , & corruptionem alterius non requiruntur duae actiones positime ; sed eadem actio positiva qua illa producitur, lassicit ad

destruchionem 1llius : ut cum lignum corrumpitur ad generationem ignis. In ea tamen via,ca actione duae mutationes formaliter distiniagui solent, quarum altera tendit a non esse, ad esse, altera ab esse ad non esse. Nota 2. Non facile intelligi quomodo inter se connectantur generatio uniuS rei & corrα- Ptio alterius.Nam vel eodem instanti quo una Reneratur, altera corrumpitur,vel diuersis i stantibus. Non eodem instanti, quia cum resque generatur incipiat per primum sui esse,ita ut de ea dici posset,nunc est re immediate ante non erat : α res quae destruitur desinat pa

314쪽

LIBER SECUNDUS.

vltimii sui esse, ita ut Vere de ea dicatur: nune est & immediate post , non erit, sequeretur aperte duas formas oppositas esse simul in eadem materia , quod naturaliter ficti nequit. Non etiam diuersis instantibus, quia cum incommuni sentcntia , inter duo instantia mediet tempus, queretur in generatione rerum materiam per breuem aliquam moram manere denudatam omni forma,quod etiam naturae vires excedit. Nec video quomodo utrum

que hoc incommodum caueri possit, nisi recurrendo ad sententiam de compositi e temporis ex solis instantibus, quam valde probabilem esse in fine Metaphysicae ostendimus. Sic enim optime intelligitur,formam ligni esse in hoc instanti, & in immediate sequenti formam ignis ei succedere, ac proinde nec illas esse simul, nec materiam vel per via-αum instans omni forma eme spolio eam. Nota 3. etsi corruptio non sit naturalis forismae, aut composito quod destruitur, quarenus naturale illud dicitur ad quod res naturalem habet inclinationem,cum omnia propendeant maturaliter in propriam conseruationem : si tamen naturale sumatur pro eo quod aliquomodo consentaneum est naturae rei, vel ex ea sequitur , negari non potest quin corruptio sit co sensu naturalis formae ae composito quae corrumpuntur I cum forma destructiὰ, nequeae

stare compositum. forma vero Pendeat a Variis

dispositionibus subiecti , quae naturaliter per

qualitates contrariaS continuo alterantur , Ac tandem destruuntur. Respectu tamen mate

xiae corruptio potest utcunque dici naturalis, etiam priori modo ; cum naturaliter inclinetur ad omnes formas , & unam habere ne

Sueat, nisi amittat aliam; ad cuius proinde

315쪽

destructionem secundaria saltem intentione

'propendet. Nota .corruptionem, cum sit malum aliquod per se dc primario non intendi a natura, intendi tamen per accidens & secundario; eo quod ab illa per se intenditur generatio, quam corruptio necessario comitatur vel immediate , vel mediate. Quo sensu dici solet generationem unius esse corruptionem ait

ARTICVLVS III. An generatio sit tantum una actio, ier. que conuersio. OVarritur I. An generatio includat unam

tantum adtionem, aut plures. Et ratio difficultatis est quia in generatione homminis videtur sufficere unica actio tendens ad productionem Vnionis animae rationalis cum corpore. Clim enim eiusmodi anima non producatur a generante; sed a Deo creetur,sussicie ad generationem ex parte homini S generantis , quod virtute illius producatur Vnio animae cum corpore ; sic enim ab eo generatur compositum, quia compositum dicit forma liter unionem animae & corporis. In aliis vero senerationibus non tantum producitur unicia generante; sed etiam forma ipsa quae unitur, cum ea sit materialis & educatur ex potentia materiae. Quare dubium est utrum in illis requiratur dupleX actio , quarum alia ad formam, alia ad unionem illius cum materia, adeoque ad compositum formaliter terminetur

Respondeo l

316쪽

LIBER SECUNDUS.

Respondeo, eandem realiter & identice esse actionem qua producitur forma corporea, Munio illius cum materia , adeoque & ipsum compositum. Probatur I. ex communi Philosophorum effato , quo statuitur formam per se non produci; sed tantum compositum, hoc enim non potest commode intelligi , si alia hctio terminatur ad productionem 'solius sermae, alia ad unionem illius cum materia , seu ad productionem compositi; caret autem di ficultate , si dicamus eadem actione produci formam,illiusque unionem cum subiecto , ex Ea resultat compositum. Ergo id ita fieri a

rmandum est.

Probatur 2. quia vel eiusmodi forma produeitur dependenter a subiecto, Vel independenter ab illo ; at hoc posterius dici nequit, quia

sic posset naturaliter existere extra subiectum, sicut anima rationalis existere potest extra corpus, eo quod sit independenter ab illo:ergo prius verum est, adeoque est eadem rea alter actio qua forma materialis producitur,dcqua unitur subiecto. Confirmatur : nam ideo anima rationalis unitur corpori, per nouam actionem a generante profectam, quia iam creata supponitur independenter a subiecto; ergo non requirit distincta actio in aliis formis ad earum Vnio nem , cum ploducantur ut inexistentes male

Liae, eique Unita .

obiicies. Ibi sunt actiones distinctae, ubi sunt termini realiter distincti; at forma & vnici sunt termini realiter distincti e ergo & actiones distinctae ad illas terminantur. Probatur maior,qui a actio nihil est aliud q uam fieri sui termini , a quo proinde non idistinguitur realiter. Vnde si termini realiter disti'uuntur, Physicaa

317쪽

actiones quoque realiter distingui necesserit. Respondeo maiorem non essc Veram, quando fieri unius termini necessario infert alium ter minum , ut hic contingit. Cum enim forma non fiat nisi dependenter a subiecto illius, fieri non potest non inferre Vnionem cum subiecto; quare alia actio non requiritur ad productionem talis Unionis. Et ad probationem dicimus , ex diuersitate terminorum non bene eoncludi actionum distinctionem , quando unus terminuS est modus ipse quo aliter fieri

debet. . .

Quetritur 2. an in generatione Intercedat veraeonuersio. Ouod Vt intelligatur , Obseruandum est ad conuersionem nonnulla requiri I. ut fiat inter duos terminos positivos , Ut cum lignum conuertitur in agnem. 2. Vt quod conuertitur desinat essc 1ecundum aliquid sui, & id in quod conuertitur, similiter incipiat esse, Ut pater In eodem exemplo;

nam & lignum desinit esse,& ipnis esse incipit,

ratione formae. Dico secundum aliquid 1ui, nam cum id quod conuertitur,desinat eme secundum totam substantiam, tunc ea conuersio supcrat vires naturae , Vocaturque tranI- substantiatio, qualis in Sacramento altaris cointingit , ut fides docet. Vt sit connexio & d pendentia inter defitionem termini a quo, Scuositionem termini ad quem, Ut cum ex ign1s reneratione destruitur lignum : alias non emet conuersio unius in aliud , si Vno Incipiente, aliud tantum concomitanter desineret. q. Vt sit aliquod subiectum commune Vtrique termino , nempe eadem mater1a modo substans sub forma corrupti , modo sub forma genrtr. Clim enim eadem forma corrupti non possiemanerς, si etiam materia illius non maneret,

318쪽

non tam diceretur conuerti in aliud ,quam omnino destrui & anni hilari. In transsubsantiatione tamen Eucharistiae non manet

materia panis, sed tantum species illius. Hispositis,

Respondeo generationem esse veram conversionem. Probatur; nam productio ignis ex ligno est Vera generatio, in ea autem includuntur praedici. conditiones Verae conuersionis , ut perspicuum est ; ergo generatio est vera conuersio. Quod ita intellisendum est, ut generatio sit realiter seu identice conuerinfio; quatenus productio unius rei quae fit na- aurae viribus,re ipsa coniumsta est cum corru- Ptione alterius, quae in eam mutari, seu conuerti dicitur. Generatio tamen essentialiter spectata non dicit conuersionem unius termini positivi in alium; 1 ed tantum mutationem a termino priuatiuo ad posit uum,seu a non esse ad esse; quo sit ut posset Deus ex materia omni irma sub - 'santiali destituta ignem , vel quidvis aliud Producere , eaque productio vera & essentialis esset generati .

ARTICVLV S IV. An in generatione ct corruptione rerum Lat

resolutio que ad materiam primam. CElebris est hac in re sententia Thomist,

rum existimantium, dum V. c. cx ligno

generatur ignis, omnia accidentia ligni, etiam quantitate illius destrui,& solam materia ex eo in igne genito superesse; itemque Orn--a accidentia quae ab igne in ligno producta

319쪽

sunt , perire simul cum forma ligni, adeoqius non modo formam ignis; sed etiam omnia il-dius accidentia de nouo produci. Verum opposita sententia, quae est communis inter Phil sophos, tenenda est, cum qua, Respondeo & dico I. Non omnia aeridentia qua prafuerunt in re corrupta , necessario manere ingenita. Ratio est,quia forma non destruitur nisi quia destruuntur dispositiones accidentale quae sunt necessariae Ut in subiecto connatura-

Iiter conseruetur; Sc dispositiones illae non destruuntur nisi per introductionem dispositionum contrariarum, quae ad formam generandam spectant; quare fieri nequit quod omnia accidentia quae sunt in corrupto, maneant ingenito. Confirmatur: nam si V. c. ex aqua generatur ignis , ut multi putant, non possunt frigm& humiditas aquae remanere cum forma ignis geniti; ut ex eo perspicuum est, quod calor αnccitas naturaliter igni competunt, quae Gmul cum frigore & humiditate stare non pose

sunt Dico 2. Non omnia aeeidentia rei corruptη δε- strui, fed aliqua ex illis manere in re genita. Prohatur I. ex Aristot. lib. I. de genergi. cap. 4 teX. 24. Vbi ait, cum aqua generatur eX aeres

manerem genito perspicuitatem quae erat incorrupto. Et lib. 2. cap. 4.teX.2s. docet ideo elementa symbola facilius inter se transmutari, quia facilius est unam quam duas qualitates e contrario expellere. Ex quibus manifestum est, iuxta mentem Philotop hi, quaedam accidentia quae erant in corrupto , manere ingenito. Quod etiam exsequentibus adeo aper te confirmatur , ut perspicuum sit eos iocari,

qui aiunt Aristotelem non loqui de eadem n

320쪽

mero qualitate , sed de eadem specie. Probatur 2. Nam si omnia accidentia quae disponunt, ad productionem formae pereunt, quomodo forma ab accidentibus effective Producitur Sane produci nequit ab acciden ribus antecedenter ad illius productionem in subiecto existentibus,si haec pereunt antequam

forma educatur e subiecto ; cum res quae non est, non possit effective operari: at neque ab iis . quae formam recens productam comitantur, cum illa supponant formam existentem, re ab ea effective pendere dicantur. Quare cum autores sententiae oppositae nobiscum fatean wr, accidentia effective concurrere ad productionem formae substantialis; fateri debent consequenter id eme intelligendum de accidentibus formam antecedentibus,ac proinde illa ingenito marier .

Quod si quis dicat, accidentia tantum materialiter concurrere ad productionem formae substantialis , quatenus materiam disponunt ad eam recipiendam: contra arguo , etiam hoc gratis conccsso, non posse neri resolutionem usque ad materiam primam in rei cor ruptione ; quia si id fieret, & materia omni . bos accidentibus esset denudata, antequam formam reciperet, profecto ca non magis

hanc quam illam formam in eo statu postgaret, sicque nulla fieret generatio. Quid enim interest ad producendam formam ignis e ligno , quod lignum per calorem re siccitatem aliquo tempore disponatur ad talem krmam, si priusquam forma generetur , totus ille apparatus caloris & siccitatis corruat, mate 'riaque non minus nuda remaneat, quam si nullo unquam calore , aut siccitate affectati et bane in eo casu non magis ex lign

SEARCH

MENU NAVIGATION