Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

α94 PHYSICAE

deberet fieri ignis , quam aqua; Vel aer, ausquidvis aliud. Probatur Nam si omnia accidentia pedi eunte corrupto, destruuntur , vel id euenie defectu conscria antis ; at hoc non , quia etsi aliqua accidontia pendeant in conseruari a sua causa emciente , Ut tu X, non tamen Omnia, Vt patet in calore qui conseruatur aliquandiu in aqua, etiam extincto igne. Veidefectu subiecti, quod etiam dici nequit.cum Iemanet materia quae est subiectum acciden- Iium materialium, ut manifestum est in homine , cuiuS forma , cum sit spiritualis , non potest in se su stentare accidentia materialia. Et patet generatim in aliis omnibus compositis: quia cum materia praeexistat formae, eam que in se recipiat & per varia accidentia dis. ponatur ad illius receptionem, nulla est ratio cur accidentia illa non debeant in ca imm diate recipi; etsi dicantur esse in toto , Ut iasubiecto denominationis. Vel denique ob actionem contrari j; at neque hoc admitti potest. cum nullum tunc occurrat contrarium a quo talis destructio fieri possit, ut patet cum tignum comburitur; nulla enim adcst causa a qua calor & siccitas ab igne praesente in coracitata, perimi possint. Probatur 4. ab ipsa experientia, quia vide

muS eundem colorem , eandem quantitatem eandem cicatricem , eundemque calorem in animali vivo , & mortuo remanere. Neque ulla ratio est cur potius credere debeamus sensus hac in re hallucinari. quam in aliis innumeris de quarum veritate non dubitamus. Eo vel maxime quia interdum nulla est causa

a qua probabiliter. similia accidentia produci possint , ut Patet in calore animatu Iecen1

322쪽

LIBER SECUNDUS. 29I

mortui , qui in Brmam cadaueris , quamuis daretur ut in causam essicientem, referri non Posset ; cum eiusmodi forma frigus potiusquam calorem post ulci , neque verisimiliter ulla alia carisa assignari potest , cui eiusmodi effectus tribuatur. Obiicies r. Ex Arist. cap. de substantia sublatis primis substantiis , nihil remanet. Ergo in rei substantialis corruptione sit resolutio

sque ad materiam primam. Respondeo I. hoc argumentum posse retorqueri, nam si nihil remanet , quomodo non destruitur mate-xia prima Z 2. non esse sensum Philosophi in interitu compositi substantialis Omnia accidentia interire ; sed ablatis substantiis singularibus, genera ae species omnes auferri, quod aliud est. Obiicies et. ex eodem Arist. superius citato in generatione nullum sensibile manere. Respondeo illum debere intelligi de subiecto denominationis, seu de composito substantiali, de quo maxime accidentia praedicantur; id enim solum a nobis percipitur & eatenus sensibile dicitur, non autem de subiecto in hassionis, seu de materia , quae cum nunquam sit mira compositum , non videtur per se; sed tantum ratione compositi, non enim dicimus noS Videre materiam lapis, aut ligni, sed i pidem, aut lignum. Obiicies 3. S. Thomam communiter afferri pro sententia opposim. Verum S. Doctor a

perte nobis fauet et . p. q. q. art. ad 2. dicenSs Per calorem enim disponitur materia ad suscipiendam formam ignis, qua tamen a emente, calor non cessa

sed remanet quasi 'Midam effemia talu forma. Haec enim Verba adeo perspicue sententiam nostram probant, ut plane absurdum sit quod

N iiij

323쪽

aliqui dicunt, cum. non loqui de dispositione, rempore praecedente introductionem λrmae , sed tantum de concomitante ς agit enim expre1se de calore disponente ad suscipiendam formam ignis , quod de eo necessario intelligi debet , qui praecedit illius introductio

nem.

Eo Vel maxime quia alias inepte diceret Cum calorem non cessare ; sed remanere, λrma ignis adueniente,si non loqueretur nisi de calore qui eiusmodi mrmam sequitur. Neque id infirmatur, quin potius confirmatur ex Verbis sequentibus, cum non dicat simpliciter cum calorem esse effectum ignis ; sed quasi quendam illius effectum, quatenus scilicet ab igne conseruatur, non autem quod ab illo productus sit. Quod adhuc ex eo corrobora-xur, quia praedictae similitudini, sumptae a calore λrmam ignis praecedente , aliam addidab opinione, quam ' ait esse viam ad demonstratiotiein,& roman re in intellectu post acquisitam domonstrationem, & per illam perfici. Obiicies . si idem accidens quod ost in cor rupto, manerct in genito , sequeretur acci dens transire de sub1ecto in subiectum , quod Iepugnat. Respondeo sequelam veram esse de subiecto denominationis, non de subiccto inhaesionis; nam cum cadom materia modo spectet ad hoc compositum , modo ad illud, mirum non est quod quanthas, aliaque accidentia materiae inhaerentia candem mutationem' subeant; non tamen propterea contingit quoa idem numero accidens modo uni subiecto inhaereat, modo alteri. obiicies s. si, forma pereunte, manerent, aliqua accidentia , sequeretur firmiorem esse

324쪽

LIBER SECUNDUS. 2yr

mionem accidentium cum materia,quam &r. mar cum illa; at hoc absurdum est, quia Brma constituit unum per se cum materia, accidens vero non nisi unum per accidens. Respondeo, admissa sequela maioris, minorem negandam esse, & ad illius probationem dicendum , ea tantum probari unionem λrmae cum materia esse nobiliorem, non tamen esse diuturniorem ; Vteχ eo patet quod unio specierum intelligibilium cum anima rationati, est longe diuturnior unione eiusdem animae cum corpore, etsi ista constituat unum per se; adeoque sit illa nobilior, qua unum tantum per accidens constituitur. Et sane quod ex maiori perfectione formae non dcbeat colligi Mrtior & diuturnior illius unio cum subiecto,inde perspicuum est quod lapides diutius durent quam arbores , arbores aliquae quam bruta , bruta nonnulla quam homo; cum tamen homo pretestet omnibus brutis , bruta arboribus, arbores lapidibus.

DE MIXTIS IMPERFECTIS,

seu Meteo si S. ARTICVLVS PRIMUS. De modo quo sit mixtio.

325쪽

ni sententia ita intelliguntur , Ut ad Veram mixtionem requiratur in primis Vera Vnio, qua ex miscibilibus inter te mutuo alteratis, fiat aliquid unum per se. Deinde requiratur concursus miscibilium, quae alia non sunt inmixtione, de qua hic agitur, quam elementas eo quod mixta ex iis constitui dicuntur. Tandem ut miscibilia quasdam mutationes subeant , quarum vi tertia substantia ab iis distincta producatur; quia nisi immutarentur, manerent in eodem statu, sicque nihil ab ipsis distinctum fieret. Haec autem dissicultate non carent, Vt ex iam dicendis patebit. Ita que Quaeritur T. An elementa maneant in mixto perfecto forin aliter , seu per se as formas substantiales. Respondeo negatiue , Ut patre

tum ex Aristot. I. de gener. cap. I . tre. 8

ubi ait, quae miscentur neque permanere actus uti corpus & albedo , neque omnino Interire , quia eorum virtuS & potentia salua .ma

nent.

Tum quia si formae elementorum manerent in mixto , sequeretur in quolibet mixto quatuor formas substantiales simul reperiri, quod omnino absurdum est et Sequeretur praeterea omnia mixta eme entia per accidens, Ut poteeNquatuor formis totalibus distinctae species composita, quod etiam impossibile est. Sequeretur rursus vel hominem carere anima ratio nati, quod haereticum est; vel in eo eme,Vt mi nimum, quinque formas substantia Ics ad aequutas, & totales. quod rectae rationi repugnat. Tum quia si clementa erant formaliter inmixto, dicendum emet lapidem .. lignum , Sccaei ra omnia mixta perfecta eo formaliter

ignem, aquam , aerem, & terram ι adeoque

326쪽

LIBER SECUNDUS et s

habere qualitates contrarias in gradu valde intenso , cuius oppositum vel ipsa experientia lassicienter demonstrat. Et ex eo emcaciter confirmatur, quia oppositae qualitates inter se acerrime pugnarent,sicque mixta omnia breui dissoluerentur. Tum denique quia Vt mixta constarent Brmaliter ex quatuor elementis , deberent omnia clementa realiter confluere ad locum ubi mixta producuntur ; hoc autem non fit, ut ex co manifestum est, quod animalcula varia procreantur in terra , in aqua, in aere,

imo & in ipso igne, si vera sunt quae de Salamandra , & ae Pyraustis circumseruntur. At plusquam absurdum est credere simul

cum quolibet ex his elementis, alia tria aetu concurrere ad eiusmodi animalium procreationem. Idem etiam ex eo manifeste ostenditur, quod vel ipsa experientia constat nihil ad generationem perseetorum animatium proxime a natura destinari , praeter semen & sanguinem . quae substantialiter a quatuor elementis distingui nemo sapiens negae

uerit.

Obiicies I. unumquodque ex iis componitur in quae resoluitur , atqui mixtum res bluitur in quatuor elementa , ut patet in combu- sione ligni; orgo mixtum ex quatuor elementis componitur. Relaondeo maiorem veram esse si resolutio 'sit mera entitatum actu existentium segregatio Vt cum anima humana a corpore separatur; falf,m autem si resolutio fiat per actum quo 'Cntitates , quae prius tantum Virtualiter existebant in composito , de nouo formaliter Producantur , ut fit ad summum in resbia

tione mitat Oxum. Vnde etsi minor gratis

327쪽

concederetur , nihil contra nostram sentenistiam Co argumento concludi posset ; quia diceremus per resolutionem mixti in elementa , de nouo haec produci , sicque in eo non praeexistere formaliter, Vt arguenteS conten dunt. Vertim minor absolute neganda est , quia etsi lignum in ignem conuertatur I fumus tamen non est aer , nec ciniS terra , nec humoraqueus aqua elementaris; aut si est,non producitur de novo; sed vi caloris e variis ligni partibus per quas erat diffusa , extrahi tur tanquam quid aduentilium , Ac ad constitutionem it Ilus substantialem mimime Pertinens. Obiicies r. vel elementa nullo modo manent in mixto , vel in eo sunt secundum proprias qualitates; at prius a nemine admittitur, ergo posterius verum est. Hinc autem sequitur etiam corum formas ibi .reperiri cum ibi sit forma ubi est illius proprietas. Respo deo in mixto remanere qualitates elementorum refractas , & ad cortam temperiem redactas, quomodo non sunt illorum proprieta- ,

Obiicies a. si elementa non essent forma- Iiter in mixto sequeretur mixta esse aeque sin Plicia ac elementa ; quod communi Philoso-Phorum sensui repugnat. Respondeo cum distinctione, sequeretur mixta esse aeque simplicia ac clementa , t ubstantialiter, concedo; ac cidentaliter, nego. Nam sicut elementum componitur m materia & unica forma substantiali,ita & mixtum, IapiS V. c. ex forma lapidis , lignum ex forma ligni , 3cc. Est autem discrimen , quod gula elementa non nisi duas ex primiΤ

328쪽

qualitatibus exigunt,mixta vero singula quatuor primas qualitates in aliquo gradu postulant, adeoque sunt magis composita accidentario , iuxta communem peritiorum sentenistiam. Quaeritur i. qua ratione elementa dicantur remanere in mixto , si mixtum ex formis eorum substantialibus non com ponitur. Respon deo elementa remanere in mixto Virtualiter, seu secundum proprias qualitates & virtutes certo modo attemperatas. Quod non ita intestigenduin est ut quandocunque mixtunae generatur, quatuor elementa debeant consum re ad locum generationis,ut per mutuum con fictum substantialiter destructa, suas qualita tes mixto communicent, & per eas in illo manere dicantur. Ille enim confluxus vix in Productione alicuius mixti reperiri potest vir patet ex dictis: sed ita ut cum in elementis sine quatuor qualitates primae, nempe calor, frigus, humiditas, & siccitas, istae omnes quali etates in quolibet mixto reperiri dcbeant; adeo ut ex varia earum combinatione oriantur variae dispositiones,prout requiritur ad statum re naturam cuius ibet mixti. Et quia qualitates illae primae sunt virtutes elementorum hinc fit ut elementa virtualiter in mixto reperiti

censeantur.

Fateor tamen modum illum loquendi esse satis improprium , & extra hanc materiam Parum usitatum e Vt plurimum enim res illa tantum dicitur aliam continere virtualiter, quae potest illius operationes eXercere modo perfectiori, vel saltem aeque perfecto; at certum est mixta non posse producere Op Tationes elementorum modo aeque peris-- , cum non participent eorum qualitaιeis

329쪽

et PHYSICAE

nisi in gradu remisso. Quare elementa in mix tis non continemur virtualiter,nisi valde improprie & imperfecte. Ex his autem intelligitur definitionem mixtionis superitis allatam non esse exacte, ut Verba sonant , accipiendam; ita scilicet ut

necessario in compositione moxti omnia e menta concurrere debeant, & per variaS alterationeS in naturam mixti transire; hoc enim cum iam dictis stare non potest. Sensus ergo est mixtionem esse unionem qualitatum elementarium, per alterationem certo modo attemperatarum. Quo fit Vt mixtio praeciso non sit 1 ubstantialis generatio mixti; 1 cd ac- cidentalis dispositio materiae , praecedens in- troductionem formae miAti. Q i loco aduerte I. in permixtione iam dicta qualitatum elementarium consistere mixtorum temperamentum; ita ut iuxta Varias earum combinationeS Varia tempcra in menta insurgant. Vnde eorum sententia reiicitur , qui putant temperamentum esse quandam qualitatem simplicem , ex quatuor primis resultantem, Sc eaS Virtualiter conti- ,

Tentem. non Cnim apparet quomodo haec resultantia ex quatuor qualitatibus adeo inter se distinctis fieri possit. Imo experientia oppositum suadet, cum formalem calorem , Scfrigus in mixtis sentiamus. Ratio etiam idem demonstrat, quia aliaS per quamcumque alterationem totum mixti temperamentum Va-xietatur.

Aducrte 2. Ciun quatuor sint qualitates elementares, & qua libet ex illis possit habere Octo gracius intonsionis. hinc posse illas locmodis combinari , Ut plurima ex earum com binatione temperamenta Oaiantur. Duo ta

330쪽

LIBER SECUNDUS.

men praecipua temperamenta assignari solent, quorum primum dicitur temperamentum ad pondus ,quod consistit in aequali temperie omisnium qualitatum, ut si quaelibet habeat quatuor gradus intensionis. Secundum vero tem- Peramentum ad iustitiam , quod scilicet alicui rei iuxta illius naturam competit,etsi quais dam qualitas aliis praedominetur. Et quidem hoc posterius temperamentum dari videtur certum, quia probabile non est naturam adco esse inordinatam , ut nullum mixtum habeat temperamentum illud quod sibi naturaliter debetur. Quanquam etiam negari non possit, quin ob agentia quae circumstant , 1aepe contingat naturale rerum temperametarum Vtcumque immutari , & a Proportione geometrica quam exposcit, de

ficere.

De temperamento vero ad pondus est maior difficultas. Quidam enim putant ii fud nota

modo esse possibile ; sed etiam de facto iα

homine reperiri: Verum hoc posterius relicitur , tum quia homo constat variis partibus in quarum aliis Digus, in aliis calor &c. prae- dominatur. Tum quia etsi aliqua pars hominis esset temperata ad pondus , idem tamen dici non posset de toto homine; quia

certum est calorem in eo absolute praedominari, cum ad operationes vatae sit maxime necessarius. Prius etiam non valde certum videtur,quia cum qualitatum contrariarum una sit magis activa quam alia , calor verbi causa magis' quam frigus. fieri non posse videtur . speetata rei natura, quod cae omneS saltem diu aequalitatem graduum inter se seruent, nequc vlIaalii3 praeualeat.

SEARCH

MENU NAVIGATION