Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

De Meteoru in genere. -

P Raemoneo I .mixta duplicis generis vaeg.

assignari, quarum alia dicuntur imperfecta , alia pcrfecta. Imperfecta sunt quae Iiabent substantiam alicuius elementi; ab eo tamen accidentaliter distinguuntur. Perfecta vero quae ab elementiS non tantum accidentaliter, sed etiam substanti aliter differunt. Praemoneo 2. intermiXta imperfecta numerari meteora, quo nomine significantur impressiones in sublimi productae: eiusmodi sun fuloura, nubes, aliaqne eiusmodi. Vsus tamen iam apud Philosophos obtinuit , ut meteori nomine intelligantur omnia mixta imperfe-ha, quae siue in alta , siue in ima mundi elementaris regione procreantur. De quibus omnibus pauca in hoc & sequentibus articulis

dicenda erunt. Itaque Quaeritur I. Ex qua re meteora compingantur. Respondeo materiam ProXimam eX qua fiunt meteora, duplicem esse , nempe VaporeSin aqua ortOS , & exhalationes e terra Procreatas ; quorum illi sunt calidi & humidi , istae vero calidae & siccae. Quod ut clarius Percipiatur, Nota I. Vi caloris maxime solaris , trahi

partes subtiliorcs ex aqua , quae VaporeS ap- Pellantur : CX terra vero educi parteS te nuior , quae DXhalationes vocari solent. Ex

suo patet essicientem causam praecipuam indi

332쪽

LIBER SECUNDUS. 3 cir

pressionum meteorologicarum esse solem; ua strument alcm Vero illius calorem, aliosque influxus: Caulam materialem remotam esse terram Sc aquam, proximam Vapores & exhala

Nota 2. Vapores in eo distingui ab exhalationibus, quod illi sunt humidi, utpote ex aqua orti, istae vero sunt siccae, quia e terra eruuntur. In eo vero inter se conuenire, quod utrique halitus sunt calidi, leues, ac rari; nonox natura sua , se a ratione caloris extranci, cuius vi immutantur, & sursiam tolluntur. Nota 3. Vapores ex probabiliori sententia, non distingui cssenti aliter ab aqua ; sed tantum accidentario, Vt ex eo manifestum vide-tUr, quod amoto calefaciente , se statim ad pristinam aquae frigiditatem & consistentiam reducunt, ut eXperientia constat. Et similiter dicendum cst cxhalationes non distingui a te ra nisi accidontario, cum amoto impcdimento, pristinam frigiditatem & grauitatem re

cuperent.

Nec refert quod halitus ex carnibus , fori-.bus , aliisque rebus spirantes , sint distincti specie a corporibus e quibus emanant ue rati enim discri minis manifesta est. qitia cum nunquam sic ad illorum statum reducant, hinc satis collisitur ab iis distingui specie.

Uteritur 2. Quo in loco met ora procreentur. Respondeo locum proprium impressionum meteorologicarum esse aerem , clim in eo ut plurimum efformentur,ut patebit ex dicendis. O uJa tamen nomen meteori iam communiter in latiori significatione usurpatur, ita Vt complectatur varias mutationes quae tiam

in aliis elementis contingunt,hinc dici potest non modo aerem I sed etiam ignem di aquams.

333쪽

ARTICVLVS III. De JMeteoris qtiae fiunt ex υ aporibus siue in

media ,siue in infima aeris =egione. MΣxζora quae ex vaporibus fiunt, non

omnia uno in loco compinguntur rquaedam enim generantur in aere , quaedam in aqua , & alia in terra. Et eorum quae producuntur in aere,alia in media, alia in infima regione progignundiar. In media aeris regῖone producuntur nubes, pluuia, nix, & grando. Nubes fiunt e multis vaporibus in altum euectis,qui a frisore aeris circumstantis addensantur,vel a natiua foIma se ad pristinam frigiditatem reducunt , sicque in aquam resoluuntur. Interdum tamen nubes

non resoluuntua in Pluinam, quod contingere

re terram esse locum in quo meteora pro-

εreantur.

Imo cum ea omnia quae in sublimi de nouo apparcnt . inter meteora reponantur , multique existiment nouas stellas, itemque cometas in coelo gigni, hinc fit ut non modo clementa; sed etiam coelum dici possit iuxta illam sentcntiam , locus impressionum meteorologicarum. Verum quia de hoc postremo aliquid supra dictum est, superest ut hic agamus tantum de mutationibus quae circa elementa contingere solent. Et quia materia proxima, CX qua meteora componuntur, sunt vapores,& exhalationes, dicemus primo de iis quae ex Vaporibus; tum de iis quae ex exhalationibus

generantur.

334쪽

LIBER SECUNDUS. 3o'

blet. quando sunt candidiores & tenuiores; cum e contra quae sunt obscuriores, & crassio res in pluti iam facile soluantur. Sicut autem nubes proxime fit ex Vapore, ita pluuia nihil est aliud quam nubes in aquam resoluta , quae sine congelatione cadit. Caet rum quando guttae aquae cadentis sunt manutiores , id a nonnullis vocatur imber, quando grandiores,nimbus I alij tamen e contra loqui

solent.

Quod si quaeras , Vnde oriantur ranae illae,stalia animalcula quae interdum pluviam comi tantur. Respondeo eiusmodi animalia ex varia combinatione Vaporum , & exhalationum in aere generari posse; sicut passim in terra ea simili materia oriuntur. Si iterum scisciteris , qu1 fiat ut pluuia sit interdum Iactea,aut sanguinolenta. Respondent aliqui id ex eo oriri quod loca e quibus vapores excitantur, colore albo, aut rubera tincta sunt. Alii vero putant idem iudicium ferendum esse de pluuia , ac de urina et quod scilicet quae crudior est , albicat ; quae vero magis coacta est, rubescit. Nix immediate ex nube producitur I cum enim nubes iam proxime disposita ut in pluviam ab cat, nimio frigore constringitur , in niuem paulatim concrescit, & floccorum in morem decidit. Porro candor nivis verus est color , non apparen S,Vt nonnulli arbitrantur ἔquod ea ratione ostenditur ; quia nix diu as, seruata eundem colorem constanter retinetis Videtur etiam semper alba, quouis modo it

Iustretur.

Nec refert quod elementa nullam qualitatem secundam, qualis est candor, habere pos sint. Hoc enim verum cst de elementia Pratu,

335쪽

qualis non est nix ; Vt ex eo patet, quod ob

admixtionem vaporis cum terrenis exhalatio

nibus liquefacta, in modum luti mrdescit. Grando nihil est aliud , ex probabiliori sententia , quam guttae aquae cadentis in quam nubes soluta est, & frigore aeris circumstantis addensatae, ut ex rotunditate grandiniS, quae cum figura guttarum aquae cadentium omnimodam consonantiam habet, intelligi potest. Unde refellitur quod dicunt aliqui, grandinem immediate ex nube procreari, antequam in pluviam soluatur ; sic enim proba concipi nequit, cur grando in figuram orbi- Cularem conformari debeat, ut plerumque fit. Et confirmatur; nam nix quae procreatur ex nube,antequam in pluviam soluatur, eiulmodi figuram non habet, ut perspicuum cst. Licet autem praedicta condcnsatio fieri poGsit in media aeris regione, quado frigus intensissimum in ea viget, probabile tamen est interdum cam perfici in infima ; quia cum pluuia velocissime descendat, non semper tota in superiori loco peragi potest. Et quid Cm nonnulli probabiliter existimant grandioreS grandila S minusque rotundas congelari in media aeriS regione; minutiores Verci & rotundiores in infima. Cum enim grando fiat, ut dictum est, ex aqua de nube defluente, eertumque sit parteS aquae cadentis esse maioreS prope nubem, & quo longius ab ea recedunt in minutioreS guttulas valdeque rotundas distrahi, hanc plane consequens videtur, maiores grandinis globulos in loco a terra remotiori con crescere, minores vero in proximiori. Cuius etiam rei non leue indicium est, quod aeum grandior decidit grando, aer infimae re-INMS in quo versamur, tepidus est, ita πε

336쪽

LIBER SECUNDUS. sos

grando statim in aquam soluatur; suare necesse est ut in superiori loco eiusmodi grandinis concretio fiat. Interdum tamen contingit grandiorem grandinem non longe a terra pro creari, ut ex eo non obscure colligi potest,

quod paleae, aliave eiusmodi corpuscula intra illam reperiuntur; potestque confirmari ex dicendis art. s. Praeter meteora hactenus memorata , fune

quaedam aliae quae item ex vapore in infima aeriS regione producuntur, nempe nebula seu caligo, ros, & pruina, mel,& manna. Nebula est Vapot admodum crassus , qui ex aquis Sclocis humidis eleuatus , nequit ob caloris debilitatem , supra infimam aeris regionem attolli , quam proinde caeca veluti caligine cim cumfundit e Licet autem saepe nebula concidat , & calore solis dissipetur, sicque sit signum serenitatis ; interdum tamen sursum a tollitur , & in pluitiam vertitur. Ros est vapor tenuis qui ob caloris debilitatem paulo elatus a terra subsistit, & remisso frigore , aliquantum addensatus in. guttula aquae vertitur. Dico , remisso; nam si frigus intensum sit, vapor concrescit in pruinam, dissipatur autem si calor excedat. Caeterum quia vapor ille excitatur sereno tempore,hinc forte factum est ut serenum apud nos Vulgo appelletur. Quod ideo, ex praescripto mecu-corum,tanquam insalubre cauendum est,quia cum Valde sit tenue , in poros capitis descendendo se insinuat, sicque catarros & reumat

excitat. Imo rorem pecoribus noxium esse experientia ostendit, quo fit Vt non soleant

ad pascua educi, nisi postquam ros solis calore dissipatus est. Pruina est ros frigore concretus, sicut grami

337쪽

gro PHYSICAE

do est pluuia frigore concreta. Vnde cum ros, Praesertim vere & autumno generetur, quia calor tunc est moderatus , pruina econtra quia frigus intensum exigit, hieme tantum excitiri l olet. Verum experientia ostendita etianx verno tempore in his partibus pruinas interdum generari, & vitibus non parum no

cere

Roris veluti effectus sunt mel & manna, ac iuxta nonnullos etiam saccharum. Mel fit ex Vapore rorido , tenui, & Viscoso ; Valdeque temperato & perdulci, qui herbis. floribus, Scarborum foliis excipitur. Quare apes mel non conficiunt; sed ex rore coniectum colligunt, re in alvearia asportant, sicut fauos ex foribus, ceram vero ex arborum lacryma compo

nunt

Manna fit eum vapor roridus partibus terrae subtilioribus permixtus ita excoquitur , Ut album simul & dulce euadat Licet autem nonnulli existiment vulgare illud manna de quo agimus , non distingui substantialiter amanna Hebraeorum; sed tant lim quoad modum productionis; alii tamen probabilius oppositum statuunt, quia manna Hebraeorum quoad varias perfectiones accidentales tantopere distabat a nostrate, ut hinc plusquam is

scienter diuersitas essentialis inter illa a posteriori colligi possit.

Addunt aliqui saccharum emerotem conge Iatum in quibusdam arundinibus,3c inde hominum ministerio extraetum,& tandem excoctum,donec habeat spissitudinem illam & canindorem quem Videmus. Alij tamen putant saccharum non fieri ex rore; sed esse ipsam medullam cannarum,quae extracta siccatur , donec in saccharum concrescat.

338쪽

LIBER SECUNDUS. ARTICVLVS IV. Appendix ad praecedentia, te variis impres

sionibus lucidu quae in nubibus.

formari solent. CVm in praecedenti articulo actum sit de

nubibus, locus hic postulare videtur, Vide quibusdam immutationibus acciden tariis, quae circa nubes contingere solent, se Paratim differamus,priusquam ad alia meteo xa progrediamur. Omnes fatentur in nubibus formari voragines seu hiatus, coronaS, VirgaS, paretia, parR-

selina, & irides, aliasque eiusmodi impressiones quae communiter lucidae appellantur,quia lucem tantum participant, distinguunturque ab ignitis, de quibus infra, quia hae non modo lucent, sed etiam ardent. Vorago fit, quando serena nocte, nubes cir

ea medium valde addensata , & cIIca extremitates rarior; & ab astris quibus directe subiicitur illustrata. apparet nobis in modum cuiusdam profunditatis, quod ideo contingit quia nigra & obscura , cum non adeo visummoueant, apparent remota x depressa ; cum econtra candida & illustrata proximiora magisque eminentia videantur , Ut in picturis facile obseruari potest. Vocatur autem Vorago quando profunditas magna est , hiatus Vero quando parua. Corona fit, quando nubes inter nos & solem aut Iunam directe constituta aequaliter addensata , a radiis in eam directe cadentibus

339쪽

penetrati non potest ; quo fit ut radii oblique

desilientes i per modum lucidae coronae eam cingant. Obseruant autem nonnulli coronam

interdum fieri sub aliis astris lucidioribus , MLaepius contingere sub luna quam sub sole; quia vapores solis radiis directe suppositi facilius dissipantur. . Virgae fiunt, quando nubes alias densiores, alias rariores partes habens , a radiis solariis buS penetratur,Variosque refert colores; ita ut quia radi j sunt multi, 3c in longum versus terram protensi, virgarum referant similitudi

nem.

Paraelium est, quando imago solis ita imprimitur nubi ad latus illius constitutae, ut duo soles existere videantur. Interdum autem con- tangit in nube priori opposita aliam solis imaginem conspici, ita ut eodem tempore tres soles appareant; quamuis incertum sit an haee secunda imago immediate ab ipso sole,an vexo a nube quae primam refert imaginem, per reflexionem producatur. Dicitur autem paraselinum, imago lunae in nube excitata. Iris tandemduxta communem philosopha di rationem, est arcus multicolor in nube ro xida, seu proxime disposita ut in aquam soluatur, ex certo aspectu solis apparens. Quod vemelius percipiatur , nonnulla obseruanda

sunt.

Primo cum Iris dicitur arcus multicolor, id non ita intelligi solet ut in Iride veri & reales colores existant;sed apparentes duntaxat, qui tres vulgo assignantur, quia sunt magis conspicui, nempe puniceus seu citrinus, qui in su-Periori parte arcus , viridis qui in media , α Purpureus seu rubeus qui in inferiori apparet.

Cuius discrim a ratio refertur in varias nubis opacitate1

340쪽

LIBER SECUNDUS.

acitates; radius enim solaris cum exigua opacitate emcit colorem puniceum, cum medioeri viridem , & cum maiori purpureum. Hoc tamen paulo durum videtur, quia cum colores Iridis iidem omnibus ex quocunque situ appareant, hinc emcaciter Videtur colligi veros esse & reales coloreS, non autem ap- Parentes duntaxat, quales sunt ij qui in collo

columbarum visuntur.

Secund scisi nubes rorida, antequam in pluviam conuertatur , dicatur esse subiectum Iridis; mihi tamen valde probatur quod aliqui dicunt, etiam ipsam pluviam e nube decidentem eme posse subiectum iridis. Quod probatur tum authoritate Arist. 3. Μ eteor. c. 3. tum quia plerumque videmus arcum assurgere

terra in loco parum a nobis distante,& ex vab Iibus nobis inferioribus, in quibus nubem non esse certissimum est, ted tantum pluviam ex ea defluentem. Aliunde vero quod aqua placide & minii eatim cadens, ex lucis reflexione possit varios colores referre, inde perspicuum eis; quia ut nonnulli experti sunt , aqua remorum impulsu in altum proiecta, & in minutas guttulas distracta , Iridis colores & figuram in . terdum exhibet. Idemque obseruari potest siquis e loco umbroso conspiciat rorationem qua locus aliquis soli obuersus , eiusque radiis illuminatus conspergitur , ut Aristoteles ibidem testatur. Tettio quod dictum est iridem fieri ex certo aspectu solis , id quidem plerumque verum est , prauertim cum apitur de iride omnibus nota. Multi tamen aguertunt iridem etiam interdum fieri ex reflexione radiorum luna xium. Dico interduini monet enim Aristota

SEARCH

MENU NAVIGATION