장음표시 사용
351쪽
montibus qui interdum flammas euomunt. Est autem valde probabile ignes illos produci ex materia fulphurea & bituminosa, tandemque semel accensos ardere , quamdiu taliS materia suppetit.
ARTICVLVS VII. De impressionibus neque lucidis Aeqste igni
tis, quae ex terrenis exhalationibus. proredunt.
OVod spectat ad impressiones alterius
generis, ex terrae halitibus procreatas, quae scilicet neque sunt ignitae , neque lueidae,ear ad duo capita reducuntur , nempσad ventum, & causam terrae motuS. Ventus ex communi sententia, est exhalatio 'sicca & calida, quς cum ad media aeris regionem peruenit, a nube frigida vi repercutitur, adeo ut retrorsum acta,& simul inuta leuitate sursum tendens, Oblique per aerem Voluatur. Verum illud non facile in hac sententia concipi potest,quomodo fieri queat ut ex sola repercussione frigidae nubis, ventuS retro- agatur tanto impetu,Vt nonnunquam arbor Suae turres deiiciat. Praesertim cum aliunde 'constet plerasque exhalationes non modo calidas; sed etiam ignitas in media aeris regio ne consistere, ut ante memoratum est.
Tria ergo dicenda sunt, primo Valde pro babile esse ventum interdum nihil aliud esse
quam aerem eommotum, Ut patet tum ex eo
quod antiqui patres ita sentiunt, tum quia negari non potest quin per flabellum ex aeriSaSitatione ventus excitetur, cum aer sic cond
352쪽
motus perflet, refrigeret , aliosque effectus operetur qui vento tribui solent, proportione
Secundo probabile etiam esse exhalationem calidam & siccam esse posse materiam ventis ut vult communis sententia, & ex eo suadetur ; tum quia si aer commotus habet ratio nem venti, nulla cst ratio cur similiter exhalatio commota non possit dici ventus; tum quia experientia constat Ventos maxime Vixere tempore verno & autumnali,eo quod exinhalationes tunc sunt frequentiores.
Et quae venti alij sunt calidi, alij frigidi,alii sicci, alii humidi, hinc colligi potest eorum
omnium materiam non esse solam exhalationem terrestrem,ut aliqui opinantur, cum hara
ex se fit tantum calida & sicca. Vnde quia ventuS potest nonnullas ex iis qualitatibus vaporibus aqueis participare , qui etiam propter insitam leuitatem facile huc illuc impelli possunt, inde non immerito deducimus eiusmodi vapores simul cum aere, & exhalationibus ad materiam venti pertinere. Tertio motum venti a praedictarum rerum, rarefactione , & condensatione utcumque causari posse; quia dum rarefiunt, maiorem Iocum occupant,sicque res obuias vi propellant ; dum vero constringuntur, minorem locum replent, adeoque alia partes statim a currunt ut spatium vacuum relInquatur. Du-hitari etiam non potest quin earundem re tum leuitas ad motum venti valde conducat; quia dum exhalationes & vapores sursum elevantur,nullo negotio in hanc vel illam par tem cieri possunt , & consequenter Ventum
Quarto etsi iam dicta forte sufficiant , is
353쪽
quidam venti pacatiorra eXcitentur a noni men hinc solum petendam esse causam comis motionis ventorum , qui magno impetu volvuntur ; sed recurrendum enc ad occultos astrorum infudius tanquam ad causam proximam & enicacem a qua eiusmodi effectus artatur et cum in nullam aliam rem creatam probabiliter reduci possit, & aliunde expetientia constet,in certis astrorum coniunctio nibus, & aspectibus ventos & turbines excrutari , inio etiam longe ante praedici. Nota I. Quatuor praecipuOS ventoS commmai tot assignari, iuxta quatuor munis partes,
nempe Eurum qui fiat ab oriente , Austrum qui a meridie , Zephyrum qui ab occidente, R Borcam qui a septentrione, Nota a. istis quatuor Ventis alios plerosque tanquam collaterales adiungi ,& quidem ali qui octo tantum adiiciunt, alii sexdecim, alii triginta duos , de quibus latius Geographi. Praeter quos aliqui dicuntur prouinciales, quia in certis prouinciis perflant; alij anniuersarij, quia singulis annis circa idem temq
Nota alios praeterea ventos distingui iuxta diuersitatem locorum e quibus oriuntur. Nam aliqui dicuntur lubterranei,qui terram concutiunt, de quibuS postea. Alii ex aIto in imum labuntur. magnoque impetu ruunt, quod si fiat directe . dicitur Ecnephias seu, procella , si vero turbinatim &ingatim, dicitur typho, aut turbo ; quod si exhalatio girans sit accensa, dicitur praester, ut supra ad
Quod attinet ad terrae motum, difficultas est quaenam sit causa illius. Respondeo ex com-rnum Aristoteli α aliorum senιentia, casis a
354쪽
illius esse exhalationem in terrae visceribus in. clusam, quae foras exire contendens terram concutit. Cuius indicium est, quia terrae motus solet accidere, quando est magna exhalationum copia, & in locis cauernotis qui multas exhalationeS continent.
Contra vero in regionibus frigidissimis rari
sunt terrae motus, ob defectum caloris neces sati j ad procreationem exhalationum. Item loca calidissima raro terrae motu concutiuntur, eo quod ob nimium calorem exhalationes facile dissoluuntur. At nec in locis arenosis accidere solet terrae motus , quia cum ibi terra compacta non sit, exhalationes terrestres ob tenuitatem 1 sum sine impedimento euOIant.
Addo , non hanc solam esse causam terrae motus, sed interdum etiam terram concuti ab ignibus subterraneis, quando scilicet ob ni teriae copii an adeo augentur Vt in locis cauesenosis Vbi producuntur. contineri non possint: tunc enim terram vehementer quatiunt , ω qua data porta ruunt. Cuius rei apertum in dicium est, quia experientia constat magnas ignium subterraneorum eruptioneS cum tedine motu com chas esse.
355쪽
anima carentibus. ARTICVLVS PRIMUS. De mixtis perfectis in genere. O Vaeritur 1. Quid nomine mixti persecti
intelligatur. Respondeo mixtum dici perfectum ad differentiam imperfecti, quod non nisi accidentario distinguitur ab elemento, cum essentialem λrmam illius ha beat ; perfectum vero dicitur, quod cum qualitates elementares certo modo attemperatas habeat; cared tamen formis substantialibus elementorum , & per propriam ac specialem λrinam constituitur. Vnde non tantum refelluntur qui docent, in mixtis non aliam ponendam esse formam, quam certum temperamentum Primarum qu 'Iitatum ; sed etiam qui existimant in mixtis remanere formas substantiales elementorum, simul cum propriis eorum λrmis, de quibus satis in praecedentibus dictum est.' Quaeritur et . quoinam sint species eiusmodi mixtorum. Respondeo eas esse Varias & multiplices tam animatas,de quibus hic non agimuS, quam in animatas inter quas praecipue hie a Philosophis consider ri solent minera Ita, tum quia Aristoteles lib. 3. & 4. meteo virum de illis dissetit, tum quia eorum tIa i
356쪽
etatio non parum utilis est & iucunda. Est autem difficultas quomodo diuidenda sint mineralia. AristoteleS lib. 3. meteor. cap. vltimo in ea duo genera Partitur , nempe in fossilia, & mctallica, ratione diuersae materiae ex qua compinguntur. Fossilia enim dicuntur non simpliciter quae effodiuntur, sic enim metalla sub fossilibus comprehendcretur , cum constet ea e terrae visceribus fodi ; sed quae exterrena exhalatione calida & sicca procrean-rur, qualia sunt lapides, pulucres colorati,sulphur, &c. Sic enim mineralia fossilia distinguuntur ἐ mctallicis,utpote quae ex halitu Vaporoso generantur: eiusmodi sunt aurum, M-gentum, aeS, &c.
Nonnulli vero omnia quae effodiuntur in tria genera diuidunt; sed cum discrimine; nam aliqui ea diuidunt in terras,lapides, & metalia; alij in metalla,lapides, & mcdia mineralia, qualia sunt sal, nitrum, alumen,& similia quae Vcluti mediam temperiem intor lapides , demetalla sortiri videntur. Sal enim V. c. conteritur ad modum lapidis, & liquefit instar metalli. Rursus alii maioris claritatis gratia, mineralia omnia ad quatuor capita reuocant,nempe ad terras quasdam insignioreS, succoS,concrctos, lapides , & metalla. Inter quae hoc dincrimen constituunt, quod metalla liquescunt, re dum rodeunt , dura sunt; succi liquescunt,& dum redeunt, duri non sunt; lapides sunddnri, dc non liquescunt , terrae sunt molles , & facile in minima transeunt. Addune CX miΣtione quatuor illorum simplicium fonsibilium alia pleraque fossilia composita oriri,
quae Corum rationem magis aut minuS participanc.
357쪽
Ouaeritur quaenam sit forna minoralium. Respondeo formam illorum substantialem
non csse animam, Vt quidam falso opinantur, non enim intrinsece nutriuntur & crescunt, aut simile vitaliter generant; sed tantum augmentum capiunt per iuxta positionem materiae aptae ad eorum formam recipiendam.
Vbi obseruandum multas esse differentias inter mineralia, tum quoad temperiem primarum qualitatum, tum quoad qualitates ex iis ortas, nempe colorem, odorem , saporem, densitatem,mollitudinem, flexibilitatem, filabilitatem , aliaque eius generis accidentia;
tum quoad vires occultas quas certa experientia constat in iis admittendas esse, cum alia iuuent 1anitatem, alia ei obsint,vi omnes medici testantur. Quaeritur . in quo Ioco mineralia procreentur. Reipondeo I. locum praecipuum in quo mineralia producuntur , esse terram , inoterdum tamen aliqua in aere generari,ut nonnulli graues autores assirmant.Neque id adeo nouum videri debet; clam enim omnes fatean tui lapidem fulmineum in aere procreari, itemque constet non raro ranas & alia animalcula ex aere ad nos dilabi, quidni credemus ex halitibus in sublime euectis generari nonnunquam ferrum , aes , aliaque eiusmodi mineralia3 Praesertim si verum est quod multi testantur, terram, lapides,serrum aliquando e
Fatendum tamen mineralia longe melius de facilius in terrae gremio , quam in aere procreati; si quidem aeris agitatio non facile patitur ut exhalatio terrestris eam a me quatur concretionem, quae requiritur ut minerale e ea effngatur.
358쪽
Respondeo a. pleraque mineralia etiam in
aquis generari nam constat uni neS non tantum in mari; sed etiam in nonnullis fluuiis Alacubus procreari, corallium in mari produci in modum planae, quae indo evulsa in modum lapidis indurescit Varias esse aquas quae vim habent plorasque res in lapides vertendi, Ut plerique t cstantur. Bitum cia pluribus fontibus, lacubus , fuminabus supernatare, MVt pleraque alia praeteream , in multis fluminibus, fontibus, puteisque auri ramenta reperiri. Verum probabile est aurum in eiusmodi aquis non produci ; sed in venis terrae proximis productum fluxu aquarum illuc deuehi,& in arenis considere. Humor enim eX quo aurum gignitur , non potest concrescem, nisi in Venulis quibusdam contineatur,cuiusinoda, nullae in arena reperiuntu1.
ARTICVLVS II. De terris insignioribus, ta succis concretis.
OVκxitur a. Qu id nomine terrae hic inis
telligatur. Re p. non intelligi terram, Ut est Unum ex quatuor elementis,simul in natura sua summe siccum,& intense frigi- du;sed ut est aliqua qualitate media insignita, sue colore , siue odore, siue sapore, &c. Quo ratione describi potest : Corp- fomle quod 3m-
gatum ab humido mollescit in lutum, auctoque huma
re redditur liqm m. Id patet in ochra, rubrica, terrisque similibus. Vnde haec terra distinguitur a succis concretis, sal enim V. c. ab
humido irrigatum non mollescit, antequam
359쪽
dissoluatur , sed statim liquefit. Distinguitur
etiam a lapidibus, nam hi vel non possunt liquari,vel si possunt non certe ab aquς, alteriusve rei humiditate; sed a calore ignis intensissimo. Itemque distinguitur a metallis, quia haec non nisi igne soluuntur. Quaeritur 2. quotuplex sit terra illa mineralis. Respondeo duplicem assignari, nempe simplicem,& compofitam: simplex dicitur quaecum nullo alio fossili commixta est; composita vero quae aliud quoddam fossile intra se cohibet.
Rursus fimplex variis modis distinguitur,inprimia ratione coloris , nam aliae terrae sunt albae, aliae rubrae, aliae virides, &c. Deinde ratione saporis,cum aliae sunt dulces,aliae acres;
tum gatione odoris i siquidem aliae olfactui sint gratae, aliae ingratae: Et sic de aliis qualitatibus. Terrae etiam distinguuntur ex regionibus in quibus generantur,quales sunt Lem nia, Samia, Armenia, &c. Imo aliqui eas distinguunc ex usu, seu ex artificibus qui iis v-tuntur; aliam enim tractant fullones, aliam figuli, aliam pictores, &c.
Terra vero composita est triplex ; nam Vel est metallica,cum nempe aliquid auri,Vel argenti , alteriusve metalli continet; vel lapi-cosa , cum pars aliqua terrae in lapidem concrescit, alia manente substantialiter immutata; vel succosa,cum adiunctum habet aliquem succum concretum, ut est terra salsa , vel sulphurata.
Quaeritur 3. qiud sit succus concretus. Respondeo esse corpus fossile quod humido irrigatum non emollescit primo, sed statim eliquatur. Qualia sunt sal, nitrum, alumen , bi evmen,aliaque eius generis in autem hoc cri
360쪽
Aduerte I. nomen succi variis modis usurpari. Sumitur enim ab herbariis pro humore qui ex planta contusa exprimitur , ut distinguatur a lacryma quae sponte fluit, & a liquore qui ex scissione corticis emanat. Medici ve-ao succum nonnunquam sumunt pro corporis humoribus , ut cum ex certis indiciis cognos.cunt quis succus in eo praedominetur. Ab iis vero qui de mineralibus tractant, sumitur pro humore crassio 8c pingui ante descripto. Aduerte t. nonnullos existimare succos concretos non constituere speciem fossilis ab
aliis distinctam, quia sunt partes humidae quae absorbentur a terris , & lapidibus. Aliis tamen oppositum probabilius videri, tum quia diuersae sunt illorum definitiones ; tum quia scut aqua a terra absorpta distinguitur specie ab illa, ita quod succi absorbeantur si terris,Mlapidibus,id non impedit quin ab iis specie diis singuantur. Aduerte Varia esse discrimina inter sucis
coS concretos quoad colorem , odorem, saporem,calorem,frigus,aliasque qualitates & mois
dos quibus tractari possunt; ex quibus a postem xiori differentia inter illos specifica iudica
ARTICVLVS ΙΙΙ.De lapidibus , ct metallis.
Vaeritur I. quid sit lapis. Resp.varias illius afferri solere definitiones. A nonnullis definitur, corpus fisssile siccum, redurum, quod ab aqua non emollitur ; sed ab