Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

scholis sit communior. Probatur T. quia tanta apparet diuersitas inter partes corporis vinentis v. c. inter carnem,& ΟS,quoad temperiem, colorem, & effectum, ut hinc a posteriori probabilissime colligi possit diuersitas

sermae substantialis. Cum non adeo magnum appareat discrimen inter alia pleraque, quae haud dubie substantialiter distinguuntur; Vt inter stannum Soargentum, inter aquam elementarem & rosa ceam, aliaque innumera. Confirmatur , quia vix credi potest quod non sit maius discrimen substantiale inter carnem & os , Ut sic, quam inter duas carnis partes, Vel inter duo os.

Probatur.Quia in des nitione animae vel nomine corporis intelligitur materia cum solis dispositionibus accidentalibus, vel cumGrmis partialibus; at prius dici non potest, quia cum nulla forma substantialis recipia tur nisi in materia certis dispositionibus accidentalibus assecta, sequeretur formam ina nimatorum non minus esse actum corporis, quam formam rerum Viventium , & consequenter res in ana malas aeque constare ex compore, ac animatas; quod communi sensui, Mloquendi modo aduersatur. Ergo per corpus intelligitur materia ut affecta formis partia

Confirmatur : nam quod aliqui dicunt m teriam ' constitui corpus per ipsam animam,stiuolum est, tum quia anima supponit cose Pus productum ut illi Vniatur,& cum eo compositum constituat. Tum quia alias definitionis sensus esset , animam esse actum materiae

animatae , Suod plane nugatoitu & ridiculum est,

372쪽

LIBER TERTIUS. 3 r

Probatur 3. quia haec sententia longe est consormior duabus veritatibus Theologicis, quae Vix in opposita defendi pomunt. Prior spectat ad reliquiarum adorationem ς credimus enim nos adorare corpora sane orum, eandem scili cet non modo specie ; sed etiam numero carnem , eadem ossa: hoc autem falsum emet , si ratio carnis & ossis penderet ab anima. Cum enim partes illae iam non sint animatae, admittenda in iis emet forma aliqua substantialis ab anima specie distincta, sicque non amplius essent eadem specie, ne dum-

numero, ac antea.

Et hoc confirmatur specialiter ex eo quod fides docet, idem corpus Christi quod natum est ex Virgine,passium esse,& iacui me in sepulchro : quod profecto dici non posset, nisi ab .

Redente anima, eadem forma substantialis constitutiva corporis Christi, in eo mansi met post mortem ; adueniente siquidom noua sesema,nihil in eo substantiae antiquae upermissi Praeter materiam , quae non magis cum forma adueniente constitui met corpus Christi quam corpus alterius hominis constituatur per illius materiam , & formam Vermis ex ea ei luctam. Neque dicas cum nonnullis, corpus Christi mortuum idem mire ac vitium , ratione suppositi. Nam in primis iuxta nana euasionem di manente eadem subsistentia , corpus Christi mutatum fuisset in vermes reme dici potuisset

vermes eme corpus Christi uel ex eo componi. Et similiter si Verbii a meret aliam humani- vatem via ordinaria conceptam dicendum esset, propuer unitatem suppositi, hanc secundam humanitatem assumptam ex non Virgine, eme eandem illam quam olim assumpsit ex Vidi

gine; quae σύ similia a re ratione sunt alaena.

373쪽

Posterior attinet ad Eucharistiam:eritum in enim corpus Christi poni ex vi verborum sub speciebus panis , animam Vero non poni nisi Per concomitantiam ; at corpus Christi dicie carnem, ossa, & alias partes substantiales eae quibus componitur,quae distinctio non potest oriri ab anima rationali,quia alias haec pone-xetur cum corpore eX Vi Verborum , quod repugnat fidei. Ergo fatendum est discrimen illuci a formis partialibus petendum esse. Nec dicas animam poni ex vi Verborum Jetribuentem esse corporis ; hoc enim falsum est, tum quia si hoc ita fieret, sequeretur animam simpliciter ex Vi verborum poni in Eucharistia , quod dici non potest; tum quia cum anima sit omnino indivisibilis quoad sua Entitatem, revugnat quod possit tribuere materiar esse corporis , quin illi simul tribuat esse viventis; sicque ex vi verborum,corpus Christi poneretur in Eucharistia ut vivens ; quod a fide alienum est. Confirmatur: quia ex communi sententia , si in triduo mortis Christi .Apostolus aliquis Eucharistiam csnsectasset,

corpus Christi positum fuisset in Eucharistia

mortuum , quale erat eo tempore in seputachro. obiicies I. Praedictam sententiam a ment Aristotelis esse alienam, cum doceat genera tionem unius esse corrnpi Ionem alteriuS,itemque carnem mortuam non esse,nisi aequivoce carnem. Si enim admittantur formae partialeSin corpore, antequam animetur , & post animationem, sequitur nihil corrumpi dum vivens generatur ; & si eaedem formae partiales Temanent in corpore mortuo, planum est car nem mortuam esse vati uoc E carnem , si cui viva compaTetua

374쪽

llespondeo I. Aristotelem nobis apertenuere, Vc patet ex dictis , cum enim doceae animam esse actum corporis organici , potestate vitam habentis, aperte supponit corpus constitutum in ratione corporis , Sc organici,& potentia viventis independenter ab anima, adeoque Ut constitutum per formaS partiales,

Confirmatur: nam I. de anima cap. s. teX. 72. ea ratione probat animam non eme corpus,quia

cum sit in corpore, sequeretur duo corpora e1- se simul in eodem loco: quibus verbis manifeste supponit corpus esse independens ab

anima in ratione corpOTIS. Respondeo 2. sententiam nostram cum Veris

bis ex Aristot. allatis facile possc conciliari. Nam c im ait generationem Unius esse corruptionem alterius , id potest intelligi degeneratione totaliter & adaequale spectata ; quomodo complectitur non modo ipsam animae productione; sed etiam dispositiones ad illam Praerequisitas, adeoque productionem formarum partialium:sic enim generatio viventis est coniuncta cum corruptione subiecti ex quo se Aeneratio,ut seminis, & sanguinis in hominis formatione. Et simili per corruptio unius eli generatio alterius, si corruptio adaequale spec*etur , non modo pro discessu , aut corruptione animae; sed etiam pro destructione formarum partialium quae ad illam requirebantur: sic enim ex corruptione corporis humani gen

Tantur VermeS, terra, ali a Ve corpora.

Clim autem ait Philosophus, carnem mor tuam esse ς quivoce carnem,dicendum cst eum non loqui de carne, Ut caro est; sed ut est Viues & animata. quam certum est ut sic,noti nis aequivoce conuenire cum mortua, ob defectum animae. Et sane si caro mortua non esses

375쪽

PHYSIC AE

caro nisi aequivoce, sequeretur neminem V a

quam Veram carnem manducassC., cum non

nisi caro mortua manducetur. Hoc autem quis sibi in animum inducat suum obiicies et. quod aduenit enti in actu non facit nisi ens per accidens; at fi dantur formae Partiales , anima aduenit enti in actu , ergo non facit nisi ens per accidens. Respondeo maiorem Veram esse de eo quod aduenit enti constituto in actu completo, & alteri minime surbordinato ; non autem si ens illud sit constitimim in actu incompleto, & alteri sub Ordinato : quales sunt formae partiales, qu*cum sint dispositiones praeuiae ad animam, ei que subordinatae, corpus non constituunt nisi in actu incompleto. Quare anima cum corpo re sic inλrmato Se disposito facit unum ens Per se. Eo vel maxime quia etsi corpus ex formis partialibus constet, dc ita sit in se aliquia a stuale tamen respectu animae se habet ut potentia ad actum ; eo quod anima non est actus.1blius materiae, sed corporis organici,Vt ostensum est.

obiicies 3. si ponuntur variae formae partiales in diuersis partibus corporis, ideo PO

nutur ut in iis partibus operationes Vitae mediceatitur : Ad hoc autem requiritur ut formae illae sint vitales ut nimirum fini principia ope- Tationum vitalium, sicque praeter animam to talem erunt in quolibet vivente tot animae Parriales , quot in eo sunt partes organicaeis Respondeo negando minorem ; nam etsi perationes vitae exerceri debeant in partihus organicis , inde non sequitur eas debere

elici a formis partialibus ; sed ad summii eius modi formas praerequiri tanquam dispositio

I necessarias ad principia , a quibua 'M .

376쪽

LIBER TERTIUS. 34ν

vperationes elici debent.

Obiicies 4. illud esse di scrimen inter

accidentia & formas substantiales , quod accidentia materiam actuant in ordine ad formam substantialem ; at formae substantiales non ordinant materiam ad aliud, sed in se sistunt, & eam per se complent. Respondeo hoc Verum esse deformis substantialibus completis, non autem de ancompletis de partialibus. Confirmatur ad hominem; nam eodem modo obiici posset,illud esse discrimen inter existentiam accidentis & substantiae , quod . per illam accidens est in alio , substantia vero hi se sistit &'completur; & tamen aduersarij fatentur substantiam existentem non ita sistere in se, quin per modum subsistentiae ulterius perfici possit. Ergo patiantur simile quid a no- his assirmari, quando agitur de sormis partialibus. Obiicies e. non minus inter se distinguuntur visus & auditus, quam caro & os; atqui Visus

re auditus constituuntur per ipsam animam: ergo caro & os, aliaeque partes organicae per animam constitui debent.' Respondeo minorem falsam esse de constitutione formali, de quaagimus; eo enim ipso quo supponitur visum 3c auditum esse potentias inter se distinctas, inde concludi debet eas non posse constitui formaliter per eandem animam , sed ad summum eas fluere ab eadem anima; ex quo Vt Patet, nequaquam colligi potest,carnem Mos constitui formaliter in ratione carnis, Mossis per animam. Et ratio discriminis est quia non repugnat quod eadem causa effective producat duos effectus distinctos ; repugnat autem quod aliquid constiruatur formalitat ra

377쪽

gro PHYSICAE

te, per id quod non est formaliter tale, vemim aliter album per id quod non habet rationem formalem albedinis. Quare cum anima non fit sormaliter substantia carnis, et os sis, fieri nequit quod per Illam partes organi- eae constituantur formaliter de substantialiter in ratione carnis 3c OmS ; ac proinde ut talis effectus habeatur, ad formas partiales carnis ix ossis recurrendum est.

ARTICVLVS III. An omnes aηimae set indivisibiles. ι

ΡRaemoneo I. animam rationalem,cum sit

spiritualis, & immortalis,esse omnino inis dependentem a corpore, Ut fides docet; animas vero plantarum, & brutorum non ni- fi in corpore existere posse, quia materiae penitus sunt astixae; adeo ut nullum actum spiritualem, vel a corpore independentem edere possint. Praemoneo 2. a nemine dubitari,quin anima rationalis sit indivisibilis, cum in sua entitate fit spiritualis ad modum Angelie quare ita corpus informat ut tota sit in toto corpore, M tota in qualibet illius parte. Praemoneo Non etiam dubitationem ex- eitati de animabus insectorum , seu eorum animalium imperfectorum quorum partes disesectae vivunt. Constat enim eorum animas in

partes diuidi posse; siquidem motus ille Partium dissectarum da uturnus & vehemens in 'solos spiritus referri non potest, cum ij post

mortem animalis tandiu non remaneant. At

neque agitur de anima plantarum,cum eapis

378쪽

LIBER TERTIUS.

ratum sit arborum ramos a trunco diuisos vivere. Tota ergo controuersia Versatur circa antis mas brutorum perfectorum,quorum membruabscissa statim vita priuant dr, sicut & meminbra humana. Hinc enim plerique autores colluunt eiusmodi animas esse indivisibiles,non secus ac animas rationales , sicque corpus brutorum informare, ut quaelibet anima sidiota in toto corpore, & tota in qualibet illius

parte.

Fateor tamen hanc sententiam mihi nunquam placuisse, quia vix sustineri posse videis tur animas brutorum esse entitatiue indiuisibiles, quin simul admittatur eas esse spiritu a. Ies; ctim ita esse indivisibile non nisi spiritibus competat ,& res omnes materiales ex partibus componantur , ut inductione constat. Vnde cum substantiet spirituales sint immort les, & incorruptibiles ex natura sua , dicendum esset consequenter animabus brutorum immorealitatem & incorruptibilitatem comis petere ; quod salua fide sustineri non potest. Confirmatur: nam vel animae brutorum sunt dependentes a materia, vel independentes; hoc posterius a nemine admitti potest, quia sic essent omnino spirituales & immortam aes; si sunt dependentes , Vel tota anima dependet a tota materia, & a qualibet eius par Φte; Vel Vna pars animae ab Vna parte materiae, M alia ab alia; non tota a qualibet parte; qui enim fieri potest ut eadem entitas animae quae fit dependenter a materia capitis , & ex ea educitur , fiat etiam dependenter a materia pedum, vel aliorum membrorum, ita ut eX ea

quoque edacatur Hoc sane cocipi non potem

379쪽

cui nequit intelligi quod tota albedo qiue est in pariete, fiat dependenter a qualibet parietis

Partes cum non educatur nisi ex illa in qua recipitur, nec in omnibus tota recipiatur, Vt ni mis clarum est. Ergo fateri debemus animam bruti dependere per parteS a partibuS materiae,sicque esse diuisibilem & ex panibus coinpositam, ut contendimus. Quod adhuc apertius declaratur ex nutritione brutorum ; nam dum brutum nutritur, ars alimenti in illius substantiam conuersa ablius anima informatur, non quidem ita ut a tota anima quae praeexistebat,informetur; quia, sic anima bruti in&rmaret partes omneS per nutritionem acquisitas sine dependentia ab illis, quod dici non potest; idem enim . pari

dicendum esset de toto corpore, quod in formatione bruti animatum fuit; ex quo seque-xetur non magis animam bruti a materia deis Pendere quam animam rationalem quod plane absurdum , & erroneum est. Ergo faten dum partes per nutritionem adiectas informaviri nouis partibus anima ,ex iis recenS eductisς adeoque animam brutorum perfectorum esse diuisibilem & extensam non minuS quam aes mas plantarum, & insectorum. Obiicies 1. Si anima bruti est dinisibilis ideo, est maxime quia ex materia educitur . at haec xatio nihil concludit,clim gratia sit indivisibilis, etsi educatur ex anima. Respondeo minorem negandam esse. & ad illius probationem dicendum, apertum esse discrimen inter eductionem grati ,& animae bruti; siquidem anima rationaliS ex qua gratia educitur, est indi- nisibilis: at corpus bruti est extensum & diuisibile: quare fieri nequit ut anima ex eo edu

via sit indicisibilis, esto indivisibilitas gratiae,

380쪽

LIBER TERTIUS. et ri

tompetat. Et ratio est , quia forma debet commensurari subiecto ex quo educitur,& in cuius potentia continetur; quare cum hoc est diuisibile, necesse etiam est formam em ea. oductam diuisibilem esse, ita ut una pars formae ex una parte subiecti educatur,& alia ex alia obiicies t. ex Arist. lib.de iuuentute & Ω- nectute cap. I. illud discrimen poni intor animam plantarum , animaliumque imperfecto rum , & animam perfectorum animalium ,

quod illa sit diuisibilis & multiplicabilis, haec

vero sit maxime una , hoc est indivisibilis. Respondeo animam posse dupliciter considerari primo materialiter seu entitatiue, secundo formaliter ut est forma corpus vivificans; anima plantarum & insectorum Vtroque m .do est diuisibilis , quia non tantiim potest s cari in partes; sed etiam quaelibet pars senarainta inuincat partem corporis cui astixa est: antisma autem perfectorum animalium priori quidem modo est diuisibilis, ut probatum est; at. posteriori est indivisibilis & maxime una,quia

partes animalium perfectorum separatae viuere nequeunt. Et hoc sensu loquitur Aristoteles de anima brutorum, non priori. Quod vero spectat ad animam rationalem , ea tam

priori quam posteriori modo est una & indivisibilis. Si instes, bene collisi animas brutorum esse entitatiue indivisibiles , ex eo quod partes, separatae non vivunt. Respondeo hoc gratis dici; nam quod partes earum separatae non vivant, id facile reduci potest ad aliam causam, nempe ad defectum dispositionis nec G fariae ad earum conseruationem. Cum enim

anima brutorum perfectorum sit longe nobi

SEARCH

MENU NAVIGATION