Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

priam &strictam rationem senerationis ham

ber.

Vbi nota .ad proprie dictam Viventis generationem duo requiri , primo Vt res genita formaliter ex vi generationis, sit similis principio producenti; quare si aliunde sit ei similis, procossio ab illo non erit vera generatio. Vnde etsi Eu a esset similis Adae in natura humana, non tamen ab illo fuit genita, quia ex vi modi quo ab illo processit , non erat ei similis' cum ex costa Adae non minus canis,VesequuS, quam foemina procreari potuerit; sed' Em: litudinem cum illo obtinuit ex mera Dei Voluntate , qui cum quiduis aliud ex costa Adae producere potuerit, ex ea Euam fabric re malui . Rcquiritur secundo ut res genita Drmaliter ex vi generationis fit similis producenti, saltem in ratione specifica ; quod non impediequin vera , imo omnium persectissima sit generatio, si contingat genitum esse simile producenti in natura numerica . Qua ratione Omnes Theologi affirmant, ubi de Trinitate,productionem verbi diuini esse veram generatio nem,quia formaliter ex vi suae processionis,ut est per intelle itum paternum , procedit simile producenti in eadem numero natura ditiina, ut lib. 2. Ideae Theologiae speculat. c. I. Obsta uauimuS.

442쪽

LIBER TERTIUS. 6 II

De anima sensitiva.

ARTICVLVS PRIMUS.we natura poteηtiis animae sensitiuae. O Vaeritur i. quid fit anima sensitiva. Resi

pondeo esse formam Iubstantialem qua alι quid constituitur in ratione animalis seu, qua es principium mediatum onfiitionum.

In primis dicitur forma substantialis, qua ratione conuenit cum anima vegetatiua , alii Gque formis substantialibus , 8e distinguitur ab accidentibus. Per reliquas vero particulas di fert ab anima vegetativa, aliisque formis substantialibus; cum pereas non constituatur animal, nec sint principium mediatum sensationii. Nec dicas id totum competere animae rationali, non enim ei competit ut est rationalis, sed quatenus aequi ualet sensitivae, eamque in se aliquo modo continet. Q usuritur a. quot sint admittendae potentiae sensitiuae. Respondeo & dico I. Eiusmodi potentias ad tria

genera reduci senempe ad potentarem cognoscitruam, appetit suam, O loco mortuam. Verum cum quaelibet

ex his potentiis in varias species subdiuidatur, ut statim dicemus, non est necesse eas omne&reperiri in singulis animalibus ; sed suffcic quod in quolibet animali locum habeat potentia quaedam cognoscitiua, cum aliqua appetitione, & motu improprio. Vnde etsi nullum animal tactu careat,nequσ

443쪽

appetitu cibi conuenientiS, neque motu quo 'dam imperfecto , cum haec omnia sint prorsus necessaria ad conseruationem animalis; excommuni tamen sententia sunt multa anima lia imperfecta, quae neque omnibus sensibus, neque passionibus omnibus appetitus sensitivi, neque motu locali proprie sumpto , qu res aliqua secundum se totam ab uno ad aliud spatium transit, praedita sunt. Dico 2. Potentias sensitium in varias oecies pussfubdiuidia a m in primis sensus diuiditur in internum in externum; internus latet intra cor

pus animalis , & vulgo diuiditur in sensum

communem,aestimatiuam, phantasiam, & memoriam; externus vero in partibus illius externis se prodit,estque quintuplex,nempe VimS,audrtu , gustus, odoratus, & tactus. Cuius numeri ratio sumitur ex eo quod sint tantii ni quinque genera obieetorum sensibilium, nempe coloreS,soni, sapores, odores , & qualitates tactileS. Neque refert quod multae rerum species sub quolibet obieeto , saltem si sonum excipias, contineantur ; non enim propterea sensus multiplicari debet, cum in eadem ratione specinca, quae sub sensum cadunt, conueniant. Deinde aliqui multiplicant appetitus sensi liuos,iuxta multiplicationem sensuum tam im

ternorum , quam e ternorum ; communiter

tamen duo tantum appetitus in animali a-fnoscuntur, nempe concupiscibilis &irasci ilis; quorum ille fertur in bonum absolute spectatum, seu praecise ut est convcniens ; iste ero in bonum sub ratione ardui & difficilis: qua de re agendum erit in Idea Ethicae. Denique potentia loco motiva duplex est;

444쪽

perfectis, qtiς ab Vno ad alium locum tendunt: alia non progressiua, qualis poni solet in ostreis & conchiliis, quae ex communi lententia , locum non mutant; sed habent tantum quemdam motum dilatationis, & constrictionis. Iulius tamen Scaliger,curiosus & perspicax rerum naturalium indagator, CXercit. 2I9.

castigat Cardanum quod scripserit,esse in mari animalia , ut conchilia & ostreas , quae non mouentur , nonnullasque huiusmodi piscium species recenset , quibus motum localem tribuit; ita ut saltando, rependo , aliisve modis

Ioeum mutent.

Verum praeter hos motus,qui fiunt ex sensu& appetitu ,adeoque dicuntur animales,cst alius motus in animalibus pure naturalis 1eu vitalis, qui non sequitur ex cognitione Sc apis petitu,qualis est motus cordis , & arteriarum Pulsus. Est aute dissicultas, an motus animalis Procedat effective a sensu,vel ab appetitu sensitiuo,an vero a quadam potentia motiua ab il lis realiter distincta,de qua in L agendum erit. Quceritur g. an potentia sensitiva cognoscitiua isse activa, an passiua: seu an sensus obiectum suum percipi cndo aliquid cflective ope

Ietur, an vero tantum patiatur. Resp. de dico I. Sensum esse potentiam agentem.. Probatur L. quia actu vivere,seu elicere actum:

vitalem est agere; at sentire est actii uiuere,seueIicere actum Vitalem: ergo sentire est agere. Quare cum proprium sensus sit sentire,ad eum. consequenter spectat agere. Confirmatur matris anima est id quo vivimuS,sentimuS,movemur, dc intelligimus; at Vivere, moueri , & intelli gere est agere, ergo & sentire cst agere Probatur 2. nam si sentire non est agerc, sed

Mia,quaeIO a quo agente sit effective talis ea

445쪽

LO; non ab obiecto seu specie illius,quia obisiectum visibile per se eodem modo immittit

speciem suam in oculum mortuum ac Vivum in dormientem ac vigilantem ; tamen Oculus mortuus aut dormiens non sentit , nec videte

ergo est ab ipso sensu,qui proinde est potentiae

sentiendo agens, ae non tantum patienS. Confirmatur: quia sicut ridiculum est dicere, nutritionem non esse effective a potentia nutritiua,intellectionem ab intellectiva, Volitione a volitiua;ita & sensatione non prodire a sensitiua,chm omnes illς sint operationes Vi valeS, quς proinde a principio vitali elici debet. Nec refert quod ex Arist. sentire sit quodam pati; id enim verum est quatenus in sensatio ne fit quaedam passio,Vt iam dicemuS, non a tem quod sensus sit mera potentia passiva. Dico 2. Sensum esse etiam potentiam passiuam. Probatur; nam quamuis sensus praecise ut actum sensationis elicit, sit potentia activa; est tamen potentia passiva tum antecedenter,qua tenus agit per speciem ab obiecto receptam ;tum consequenter quatenus actualem sensa vionem quam elicit, in se recipit. Non enim visus v. c. specie intentionali obiecti informatur , ut actualem visionem extra se emittat; sed ut per eam intrinsece dc λrmaliter videns Constituatur, quod non fieret nisi eam intra se

produceret.

Ex dictis collige sensum esse potentiam acti-uam simul& passiuam; quod non debet ita intelligi ut duo distinguendi sint sensus,quorum alius sit agens, alius patiens: talis enim distinctio est superflua & impossibilis, cum necesse sit sensationem actualem ab eadem potentia elici, &recipi: sed ita ut eadem potentia reain

litet spectata simul sit activa, quatenua stniam:

446쪽

LIBER TERTIUS. 4r'

tionem actualem clicit ; dc passiua, quatenus eam in se recipit. Neque hinc inferas debere distingui sensum agentem a patiente , eo modo quo intellectus agens a patiente distinguitur : non enim ideo dicitur intellectus agen', & patiens', quia intellectionem clicit, & in se recipit; sed dicitur intellectus agens , quia speciem intellectilem producit; patiens Vero quia illam recipit: Aesensus in se quidem speciem intentionalem recipit; sed illam minime producit,quare non est necesse ut eo respectu dicatur agens , & pa

ARTICVLVS II. De obiectis sensibilibus. OVarritur r. quid sit obiectum sensibile.

Resp. esse illud omne quod sensu aliquo percipi potest : quemadmodum obiectum intelligibile est quidquid intellectu percipi potest. Sic color, sonus, odor , & similia sunt obiecta sensibilia ; quia sensu aliquo pose

sunt cognosti, color visu, sonus auditu &c. Vbi nota obiectum sensibile duobus modis considerari posse , nempe materialiter seu secundum suam entitatem, & ωrmaliter quatenus est sensibile seu aptum ut cadat sub sensum. Et sub priori consideratione nonnullis conditionibus debere esse asseehum, ut sciata percipi possit. In primis debet esse aliquid reale, cum sensus non possint fingere entia ratio nis,ut suppono ex Metaphγsica.

Debet etiam esse res corporea, quia sensus Vtpote corporeus Sc materiae amxus, non Po-Wst vim naturali assurgere supra Ira cOUO

447쪽

PHYSICAE

Ieas. IITo ex probabatiori sententia Theologocrum, nequit oculuS beati eleuari diuinitux ad videndam essentiam diuitiam ; quia haec cum sit spiritualis, non continetur intra i lati tudinem obiecti visibilis. Requiritur praeterea ut res sensibilis fit sin- νgularis, quia sensus non percipit sui3m obielium,nisi quatenus per speciem ab eo emissam mouetur; at species non fuit ab obiecto, nisi ut est res quaedam singularis : quare nec nisi singularia potest sensui repraesentare. Confirmatur: nam ideo ex communi sententia,intellectus cognoscit uniuersalia, quia illa abstrahit a singularibus: at sensus non abstra .hita singularibus ; sed directo fertur in rem singularem, quatenus cum suis conditionibus indiuiduantibus existit. Rursus certum est apud Philosophos,sensum externum non posse ferri naturaliter,nisi circa obiectum prς sens; clim nequeat illud percipeι nisi ab eo immutetur per speciem emissam: quod fieri non potest naturae viribus,nisi praesens sit; eo quod species intentionalis continuo pendet ala obiecta praesentia. Dubitatur autem an possit supernaturaliter; quia in re pars assirmativa tenenda videtur, quia potest Deus conseruare in meo oculo speis ciem intentionalem, quia Video Titium,etiam postquam Titius abscessit,neque mihi amplius est praesens ; tunc autem eum videbo eodem modo ac cum praesens esset. Confirmatur: nam cum species pendeat ab obiecto in solo genere causae essicientis,Deus eam obiecto absente,aut etiam destructo,conseruare potest; sicut potest conseruare calore ab igne productum,destructo igne. Et quam-

448쪽

Deus speciem similem independenter ab obiecto produceret , Sc per eam obiectum illud absens potentiae sensitiuae repraesentaret. Obiicies: ex communi sententia Philosopho sensibus extetnis non competere cosnitionem abstractivam, seu rei ut absentis; sed tantum intuitiuam, seu rei ut praesentis. Respondeo cognitionem sensus etiam in dicto calai Bre intuiti uam ; quia etsi obiectum esset absens, per speciem tamen repraesentaretur sensui ut praesens, quod sufficit. Confirmatur: nam etsi futura contingentia realiter non existant, id non obest quin Deus ea intuitiue videat ab aeterno I quia su a intelligendi vi infinita, qua omnes Iemporum di ferentias praeuenit, ea videt ac si realiter essent existentia & praesentia. Ergo simil:ter,&cis

Quod si obiectum sensibile spectetur sub

posteriori consideratione , dubitatur per quid illud constituat ut in ratione sensibilis ; an scilicet obiectum quod sensu percipitur , dicae ex se ordinem quendam ad sensum a quo percipitur , & eatenus dicatur sensibile; an vero esse sensibile in obiecto nihil aliud sit quam mera denominatio externo a sensu; ita ut etsist in se quid absolutum , denominetur sensibile extrinsece , quatenus sensus in illud ferri potest. Respondeo duo hac in re certa videri; primo obiectum sensibile ex natura sua aliquatenus ad sensum ordinari, & eaten iis dici posse sensibile. Cum enim ex se speciem immittat in sensum , & per illam offective concurrat ad actualem suimet perceptionem, hinc sequitur tale obiectum dicere ex natura tua Iesia

449쪽

PHYSICAE

Secundo eiusmodi ordinem non esse essenis tialem obiecto; quia etsi naturaliter non possit sensu percipi nisi per speciem a se emissam, potest tamen diuinitus cognosci , aut sine specie ulla , aut per speciem a solo Deo productam: quo casu obiectum mere terminatiue se haberet ad sentationem, & consequenter deis nominaretur sensibile ex eo solum quod sensus in illud ferretur. UFritur z. quot uplex sit obiectum sensibi. Ie. Rcspondeo ex Arist. 2. de anima cap. 6.r X. 62. esse duplex, nempe sensibile per scire per accadens:sensibile per se dicitur illud quod per sui speciem cognoscitur, ut color; sensibile vero per accidens quod nullo modo per se, sed tantum per aliud cognoscitur, Ut substantia per qualitates sensiSiles. Rursus sensibile per sis aliud est proprium, aliud commune: proprium dicitur quod ab uno tantum sensu pcrcipitur, ut calor a visu,sonus ab auditu; commune Vero quod a pluribus sensibus cognoscitur, qualis est quantitas corporiS qine non modo visu, sed etiam tactu percipitur. Praeterea sensibitu proprium est quintuplex,

iuxta numerum sensuum eXternorum, nempe

visibile, audibile, odorabile, gustabile, tactile.

Sensibile vero commune est etiam quintu-PleX, nempe motuS, quieS, quantitaS, numerus

re figura; haec enim a visu re tactu percipiun

tur.

Vbi aduerte I. numerum percipi a sensu, non formaliter sub ratione numeri, quia sic est opus rationiS ordinantiS plures unitates ad constituendam speci cm aliquam numeri; sed materialiter secundum unitates quas conti

450쪽

equos. Quietem vero non percipi a sensu, vuest mera priuatio motus,sed ut dicit positivam consistentiam in loco. Aduerte 2. ad haec quinque sensibilia comis munia quaedam alia reduci posse; nam alquantitatem seu magnitudinem reducitur distantia; visu enim & tactu cognoscimus an res una sit prope aliam , vel ab ea distet. Asperum vero & lene,rarum & densum, acutum Mobtusum ad figuram reduci possunt. Adverte 3. illud discrimen a nonnullis poni inter sensibile proprium & commune , quod stnsus nunquam erret circa sensibile proprium,

interdum autem fallatur circa commune. Verum hoc ita generatim dictum aperte fes sum est, cum experiamur nos quotidie in visione rerum distantium falli; vi cum putamuSequum Venientem esse nigrum , qui est alterius coloris. . Quare existimo praedictum discrimen ita ac-eipiendum esse, Ut sensus nunquam erret circa

sensibile proprium genetice spectatum ; quia

visus nunquam nisi colorem, aut lucem, auditus non nisi sonum,gustus saporem,&c. pN-cipit Interdum tamen fallatur circa sensibile Commune, etiam generice spectatum, ut cum putamus stellas quiescere,quae tamen mouentur, & contra fluuium ripas moueri, etsi imm

motae maneant.

Osretitur 3. an sensibile commune videatur per propriam speciem, distinctam a specie sensibilis proprij, v. c. an cum video globum quendam album, illa visio fiat non modo per speciem albedinis; sed etiam per aliam ab ipia quantitate, aut figura globi mihi immissam.

Respondeo nullam admittendam esse elui

modi speciem a sensibili communi ortam. R.

SEARCH

MENU NAVIGATION