Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

tio est, quia cum video corpus ut coloratum, necessario illud percipio etiam Ut extensum ad locum,& vice versa; adeoque color de quantitas agunt in visum per modum Vnius , dc consequenter non nisi unam speciem in illum immitunt.

Confirmatur e nam cum visio colotis &quantitatis sit eadem & Vnica visio, non nisi una utriusque species admittenda est. Eo vel maxime quia si distinctae species ad id concurrerent, nulla esset ratio cur non possenL carum vi elici duae visiones distinetis,& per earum alteram percipi sensibile commune ut se- Paratum a proprio , & proprium seorsum a.

communi.

Obiicies i. obiecta distincta habent species distinctas , sensibile proprium & commune sunt obiecta distincta; ergo immittunt species

distinctas. Respondeo maiorem Veram esse de obiectis quae ut distincta sensui repraesentantur, non autem de iis quae per modum unius sensum assiciunt; cuiusmodi sunt sensibile proprium, & commune. Tunc enim susticit una species quae a sensibili proptio emanet, & a communi aliquatenus modificetur, & determinetur , sicque ad utrumque sensibile cum Proportione spectet. Obiicies et . quae per se sunt sensibilia cognoscuntur per propriam speciem;atqui sensibile commune ex dustis esh per se sensibile: ergo debet cognosci per propriam speciem

Acspondeo hoc totum aliquo sensu verum esse, nam cum album V. c. per suam speciem se. repraesentet visui,eo modo quo est a parte rei; non modo Vt album , sed etiam ut quantum se repraesentat, ad coque species ipsa albedinis.

in quodammodo se ecleo quantitati , Rim.

452쪽

enm ab ista aliquatenus modificetur , ut di ctum cst. Verum inde non sequitur,quod sensibile commune immittat speciem propriam

distinetam i specie sensibilis proprij, quod tamen probandum erat. Neque etiam inde colligi potest sensibile commune esse sensibile

per accidens, cum hoc nullo modo in se sentiatur,sed tantum coniunctum sit rei quae percipitur.

Obiicies 3. si quis usque ad coelum evehere tur , posset illud manu tangere ex hypothesi quod sit solidum, ut probabilius existimamus; nec tamen perciperet sensibile proprium tactus, cum ibi nullae sint qualitates primae: Eringo tactus potest percipere quantitatem quae est sensibile commune,etsi sensibile proprium non percipiat , adeoque sensibile commune percipitur per propriam ipsius speciem. Ad hoc dupliciter responderi potest , primo tactum illum non fore propriε sensitiuum , Ut de eo hic agimus ; quia manus ab eo nullam impressionem sensitivam reciperet: sed quantitati uatri duntaxat, qualis rebus omnibus quantitatiuis etiam in animatis, quando se

contingunt, competit.

Responderi potest secundo tamam in eo casu pcrcepturum simul cum quanti rate coeli illius soliditatem, quae inter sensibilia propriae numerari potest cum solo tactu proprie percipiatur; quare falsum est quod supponitiir, sensibile commune tunc sine proprio a tactu percipiendum, adeoque per propriam eiuS syc

453쪽

PHYSICAE

ARTICVLVS III. De exsentia specierum sensibilium.

P Raemoneo I. per speciem sensibilem lite

intelligi imaginem aliquam ab obiecto externo diffutim, per quam potentiae repraesentetur, etsi ipsa non percipiatur. 2. eiusmmodi speclcm communitor vocari intentionalem,eo quod sensus per illam in obiectum tendit. Quo posito, quaeritur an dentur species sensibiles, quarum beneficio obiecta sensibilia percipiantur a son fibus, an vcro obiecta ipsa sine illis percipiantur. Respondco dc dico I. Eiusmodi species eae communi sententia admittenda/ esse. Probatur I. ex Arist. cum ait et . de anima cap. . teX. 37.sen sum esse quandam alterationein , eri quo pro

bat cap. s. rex. s I. sensum id est sentationem Tunc esse, quando aliquid mouetur & patitur; siquidem alterari est pati. Haec enim & alia pleraq; quae alibi reperiuntur, non obscure inindicant sensum pati ab obiecto,quatenuS nempe obiectum immittit speciem suam in sensum , per quam ab illo percipitur. Vnde quia species illa est quaedam obiecti similitudo, addit Philosophus tex. 6 I. sensationem fieri par tim a simili, partim a dissimili; quia sensus antequam patiatur , est dissimilis obiecto, post passionem vero fit ei similis. Et cap. I 2. v K. IEI. docet Vniuersaliter omnes sensus id habe- Ie commune, ut recipiant formas sensibiles; sine materia , id est rerum species seu imagineBnon LeS ipsas,quemadmodum cera recipit

454쪽

imaginem sigilli aut ei, non ipsam sigilli materiam.

Probatur a. plerisque expellcntiis quae sine speciebus ab obiectis emissis saluari non possunt, absentia enim cognoscimus, nosmetipsOS,& res a tergo positas in speculo videmuS,quocumqtae extra cubiculum existunt in carta angusto foramini opposita; nuerso tamen situ distincte percipimus , beneficio conspiciliorum clare intuemur quae fine illis Obscure tantum videmus, aut quae etiam nullo modo cernere

possumus ; & interdum obiecta modo plura, modo pauciora videmus quam sint, aut valde propinqua quae longe distant, aut vice versa valde distantia, quae prope sunt. Ista autem Mplcraque alia eius generis perspicue ostedunt, obiecta sensibilia non cognosci per se immediate , sed mediantibus speciebus ab iis imis missi S. Ideo enim absentia cognoscimus,quia species ab iis accepta in nobis manet; nos, & dtergo opposita in speculo videmus , quia omisnia corpora per aerem diffundunt speciem sui;

quo fit ut nostra 3c rerum retro positarum specios in speculo recepta,& inde ad oculum nostrum reflexa, & nos ipsos & alia quae a tergo existunt,repraesentet. Videmus etiam in cubiculo res extra existentes , quia earum species per foramen transcunt: quia vero in eo transi tu decussantur,hinc fit Vt res appareant in uerso situ, ita ut pars inferior columnae locum superiorem , & superior inferiorem in carta te ne at . Videmus etiam clarius quae per conspicilia intuemur , quia species per vitrum transeeuntes magis uniuntur & roborantur, adeoquC potentiam Visiuam melius iuuant; Sc pro di

uersa vitri dispositione, dc configuratione rem

455쪽

et2 PHYSICAE

alio & alio modo apparent; quia species in eo

uansitu Varie aptantur,& modificantur. Probatur ratioue, nam v. c. actualis visio

est imago expressa obiecti quod videtur, sicut intialectio actualis est expressa similitudo rei quae intelligatur: haec autem imago obiecti non potest efficienter produci a sola potcntia visi-ua; sed ad hoc debet iuuari ab ipso obiecto,

quo maxime pendet actus visionis,ut est illius formalis reptiesentatio; sicut pretecipue pendeti visu, ut est actus vitalis et obiectum autem visibile cum sit extra potentiam visuam, non

potest per seipsum illi uniri, ut cum ea actualem visionem producat: quare debet illi coniungi per quandam sui speciem,quae vim habeat cum oculo producendi imaginem illius

expressam.

Confirmatur : quia alias nihil impediret quin obiectum visibile possct ab oculo naturaliter videri ad quamcunque distantiam , saltem si nullum corpus opacum inter illa interciperetur:si enim corpus visibile nihil influit in oculum, omnino perinde est ut videatur siue in magna , siue in parua distantia constitutum sit; eo modo quo intellectus & voluntas ferti possunt in sua obiecta, etsi longissime distent,

Vel etiam non existant: quia non influunt in illas potentia S. Obiicies I. si species gerit vicem obiecti, ea se habet obiective, adeoque debet ipsa cognosci; quod tamen falsum est. Confirmatur: nam Vt species tanquam imago obiecti ducat in illius cognitionem, ea debet esse pritis cognita. Respondeo duplex esse obiceti sensus Officium , primum , terminare sensationem; secundum, illam cum potentia efficere : illud

c cil utur per seipsum, hoc autem Per suis 2

456쪽

LIBER TERTIUS. 4'.

item, quam proinde non est necesse a sensa percipi ; sed tantum cum illo coniungi ad faciendam sensationem. Ad confirmationem dico, duplicem esse rei imaginem , aliam obiectivam, aliam effecti inuam ; & priorem quidem debere prius cognosci, ut inducat in cognitionem alterius, quomodo per imaginem Regis visam ipsum Regem cognoscimus e posteriorcm vero non debere prius cognosci, cum non fit formaliter repraesentativa obiecti , sed tantum destinetur ad essiciendam cum sensu actualem cogni

tionem. :

Obiicies r. Sequi ex nostra sententia , dari in eodem subiecto plura accidentia solo numero distincta, v. c. species plurium alborum in oculo ; quod absurdum est et Respondeo minorem non esse generatim Veram, quia sunt nonnulla accidentia quae etsi sint eiusdem speciei, muneribus tamen & habitudinibus differunt, ita ut non possint in unum coalescere; ut manifestum est in speciebus intelligibilibus , quae iuxta numerum obiectorum simi-

Iium in intellectu hominis distinguuntur. Idem ergo dici potest de speciebus sensibilibus,quia

cum quaelibet illud tantum obiectum repraesentare possit a quo oritur, necesse est ut singulae ab aliis discretae maneant, etiam quando similia obiecta repraesentant,esto sint in eodem subiecto.

Dico 2. Probabilivi esse omneso is tam intemmos, quam externos, medιante specie,obiectum Dum

percipere. Et quidem quod sensus interni specie indigeant, satis patet ex dictis , cum constet non modo homines ; sed etiam bruta recordari eorum quae longe ante viderunt: quod

mon aliter fit, nisi quia species eiusmodi Ob-

457쪽

aerioram intra sensum internum remanse

runt.

Deinde quod visus inter sensus externos specie indigeat, perspicuum est ex allatis exis vertentiis , quae in solo visu locum habent. Vnde refelluntur qui olim dicebant visionem fieri per extra missionem radiorum ab oculo,

de eorum regressionem ad illum. Cum enim ex quocunque terrae loco possimus medietatem coeli intueri , imo & stellas fixas conspicere, etiam ex suppositione soliditatis coeliquam nos admittimus; sequeretur immensum allud spatiam quod inter nos , & coelum stel- Iiferum interiacet, radiis visualibus ex oculis nostris prodeuntibus oppletum esse ; imo in instanti totam coelorum crassitiem ab iis penetrari , quamuis sint corporei, simulque ad nos remeare; quod plane fictilium est, Ac incredibile. . Praeterea valde probabile est sonum, qui est obiectum auditus, mediante specie percipi. Probatur , quia sonum e loco valde distanti audimus; at verisimile non est quod sonus

realis in toto illo medio producatur, cum nulla appareat causa quae ad tantam distantiam Possit realiter agere I ut V. c. cum auditur so- .nus qui ab exhalatione fit intra nubem. Sonus enim qui ibi primo producitur , est in partibus aeris nubi proximioribus, quemadmodum vox ab homine prolata est tantum in aere vicino , qui os illius contingit: fieri autem naturaliter non potest, quod sonus ille ab exhalatione editus alium producat, & hic tertium,sicque consequenter per totum aerem Vsque ad noS; cum nulla sit proportio inter talem causam , & eiusmodi effectum.

Confirmatur: nam sicut sonus vehemena

458쪽

primo non excitatur, nisi ex magna aeris agitatione a corporibus sonantibus facta ; ita ut similis sonus producatur, rcquiritur similis agitatio , sicque magna contingeret in tota

sphaera aeris commotio , quotieS tonitru auditur ; quod aperte falsum est , cum audiatur etiam e loco undique clauso , ubi aer nullo modo agitatur. Qirare esto sonus ad quandam distansam realiter propagetur; VeriuS tamen est de reliquo propagari tantum intentionaliter, seu per speciem, adeoque Plerumque , mediante specie percipi. Rursus probabilius existimo etiam odorem possie percipi, etsi realiter non propagetur Vsque ad olfactum,ut colligitur tum ex eo quod vultures e loco valde distanti corpora mortua olfaciunt; at verisimile non est odorem ipsum realiter ad tantam distantiam deferti, sed tantum illius speciem . Tum ex eo quod aqua non est medium aptum per quod odor realis possit deferri, & tamen pisces noctu accurrunt ad escam quam non vident, ut multis constat experientiis. Quare dicendum est eos moueri specie odoris ad quaerendum pabulum. quod maxime verum est,quando ex imo aquae ad superficiem illius assurgunt,cibi odore attracti; odor enim realis non potest subiectati nisi in quodam fumo seu vapore odorifero , qui ob leuitatem innatam, nequit naturaliter ex aere 1upra fluuiuin expanso , ad imum aquae demitti.

De gustu, & tactu maior est difficultas cum non percipiant sua obiecta,nisi realiter sint illis coniuncta. Probabilius tamen est requiri speciem , ut eiusmodi obiecta sentiantur: quia cum gustus , ae tactus sint potentiae animales & cognoscitiuae, debent in suis opera-

459쪽

PHYSICAE

xionibus aliquantulum eleuari supra mate viam; quod non fieret, nisi per species intemetionales sua obiecta perciperent.

ARTICVLVS IV. Pe natura specieri sensilium.

Vseritur I. quid sint species sensibiles. Respondeo non esse suostantias,sed acincidentia ad genus qualitatis spei hantia. Prior pars probatur, quia si ement substantiae, vel essent substantiae spirituales, Vel corporeae;

non spirituales,cum a rebus corporeis fluant, non etiam corporeae, cum producantur ab accidentibus, Vt a causis praecipuis. Vnde refellitur error quorumdam veterum

Philosophorum, qui existimabant species nihil aliud esse quam corpuscula quaedam ab ob. tectis usque ad sensum immissa. Cum enim eiusmodi corpuscula supponantur esse substantialia, a qualitatibus sensibilibus produci non

possunt. Praeterquam quod clim species rerum aerem Vitrum, aliaque corpora pellucida per meent, sequeretur dari perpetuam penetratio nem dimensionum, quod dici non potest: sequeretur praeterea omnes res sensibiles continua atomorum eiaculatione breui dissisluendas, quod repugnat experientiae. Posterior pars ostenditur, si enim species non sunt substantiae , necesse est ut sint accidentia; at non possunt reduci ad quantitatem, ut paret, tum quia omnis quantitas est eius -

eem rationis , species aqtem sunt diuersiae; tum

460쪽

LIBER TERTIUS.

tum quia quantitas non est activa: at species Cum sensu operantur; tum quia quantitas non. Potest vitrum , aliudve corpus peruadere MPenetrare, quod tamen possunt species sensi-hiles, ut dictum est. Neque etiam verisimiliter ad relationem, vel ad aliquod ex sex posterioribus accidentibus categoricis reduci possunt, ut perspicuum est. Ergo necessc est ut in praedicamento qualitatiS,tanquam verae illius species constituantur.

Quo loco aduerte I. species intentionales a nonnullis reduci ad primam speciem quassistatis, nempe ad habitum aut dispositionem, quatenus potentia sensitiva ab iis iuuatur ad eliciendam sensationem: ab aliiS Vero , quod videtur probabilius , ad secundam, nempe a Potentiam naturalem et quia non dant sen-

tui solam facilitatem ad agendum ; sed dane illi simpliciter potentiam agendi cum sine illis nullo modo possit obiectum suum perci-

Aduerte et . species sensibiles esse qualitates diuersae rationis a qualitatibus quaS repraesentant quia alias oporteret totum aerem imbutum esse omnibus colorum speciebus, quod vel ipsa experientia falsum esse demonstrae. Sequela patet; albedinis enim species esset albedo, nigredinis nigredo, &c. Neque refre quod species dicantur similitudines obieeti; non enim ei sunt similes inessendo: at neque formaliter in repraesentando; sed virtualiter seu effective, quatenus tenent vicem obiecti, suntque Veluti scmen illius at producendam cum potentia eius for malem similitudinem; quomodo non opus est ut sint eiusdem speciei cum obiecto. Imo id necessarium non esset , quamuis formaliter

Physica. T .

SEARCH

MENU NAVIGATION