Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

tur. Sicut enim in agentibus physicis dantur variae conditiones , sine quibus agere ne queunt; ita non est absurdum dicere , quod color sit luce perfusus , id esse conditioncm necessariam ut possit speciem suam immittere

in oculum. Dico a. Frobabilius videri non esse necessiriam, fallem totivi merii illustrationem, ut color υadeatur,

Probatur; quia experientia constat corpora colorata longe distantia e loco obscurissimo distincte percipi. Tunc autem Verisimile non est totum medium aliqua luce perfundi, cum res coloratae quae Videntem circunstant, nullo modo percipiantur. Confirmatur: quia si in loco tenebroso tan- . tum est Iucis , quantum requiritur Vt species corporis valde aistantis usque ad oculum intuentis deferantur, quare lux illa non sufficie ad deferendas etiam species rerum circumstantium, quae non minus ex se sunt visibiles, ut supponimus

ARTICVLVS III. De Auditu. OV exitur z. quodnam sit obiectum audiis

tus. Respondeo esse sonum,& nihil prae. terea ut ex eo manifestum est,quod sonum & nihil aliud auditu percipimus. Quod enim cadit sub sensum aliquem, est obiectum illius adque adaequatum,si solum,eo sensu perineipi possit. Vt autem natura soni intelligatur,

obseruandum I. sonum fieri ex motu & col- Iisione corporum, non tamen esse motum

tum quia motus est sensibila commune, sonus

492쪽

LIBER TERTIUS. 4M

vero sensibile proprium , quod scilicet auretantum percipitur: tum quia attributa motus M soni diuersa sunt; motus enim dicitur veloπaut tarduS, sonus Vero grauiS aut acutuS,&c. tum quia motus localis de quo agimus, per se tendit tantum ad Vbi,sonus autem non est ubi,

sed aliquid auditu perceptibile.

Qinire clam Aristoteles ait, sonum esse motum, non formaliter; led causaliter intelligendus est, quatenus sonus per motum em citur. Non quidem per se, quia sic motus non tendit nisi ad ubi ded per accidenS, quatenus motui coniuncta est alteratio quaedam impropria soni productiva, quae cum proprio nomine careat, sonatio non incongrue dici potest. Obseruandum a. sonum reponendum emein genere qualitatis ,&a nonnullis reduci ad secundam huius generis speciem , nempe auPotentiam naturalem; quia etsi non sit qualitas innata, iuuat tamen potentiam naturalem ad suum actum eliciendum. Verum melius ad tertiam reducitur , cum id doceat Aristoteles eap. de Qualitate, & ratio idiplum suadeat, siquidem Di tertia specie qualitatiS reponuntur qualitates patibiles , seu quae sensibus passionem inferunt; sonus autem est qualitas auditui passionem inferens, adeoque non immerito inter qualitates patibiles reponitur: et si non sit de numero primarum qualitatum elementarium , quae strictiori modo patibiles

dicuntur , neque ex earum combinatione fiat, sicque non sit qualitas prima vel secunda, iuxta Vulgarem harum Vocum acceptio

Obseruandum 3. ex nonnullorum sententia, sonum eme qualitatem successivam , cum fiae

e et motum, & paulatim deficiente motu evas

493쪽

466 PHYSICAE

nescat,m experientia ostendit. Verum non vl- detur repugnare quod sonus breuem aliquam permanentiam in suo esse habeat; quia etsi motuS corporum ad illius productionem Mnecessarius, in ipso tamen motu ut sic, non producitur, sed in contactu corporum, Ut pa tet ex sono a campana edito , qui nunquam fieret, si lipta non percuteretur, esto malleus magna vi Verius illam impelleretur. Quare cum contactus ille non sit successivus; sed totus simul,anus ex eo ortus videtur etiam esse

totus simul, saltem quoad initium existendis esto breui desinere incipiat.

Imo cum sonus interdum non magis duret quam percussio duorum corporum, neque auditus quantumuis acutus & attentus,obseruet tunc in eo vllam Variationem quoad magis & minus,credibile est sonum in eo casta ut totus simul incipit, ita de totu illico desinere, adeoque sine successione ; quo fit ut successio, non sit absolute de ementi a soni , etsi plerum.

que successio aliqua in eo interueniat. Obseruandum . sonum ex communi senotentia non recipI in corporibus se mutuo u dentibus ; sed in corpore intermedio, cuius compressione seu fractione sonus excitatur.

Hoc tamen non caret dissicultate, tum quia cum magna vi percutitur corpus sonorum,so

nus fit in actu ipso percussionis, seu in conta ctu corporum, adeoque in ipsis corporibus sonantibus recipitur,cum ibi sonus audiatur,etsi aer qui magna vi excussiis fuit, longe ab eo

loco distet, praesertim vento flante. Confirmatur: quia cum aer facise cedat cor pori percutienti, verisimile non est eum inrer

illud,& corpus percussum intercipi, & frangi, .supponitur, quotiescunque Illo

494쪽

se sonus,adeo ut ne quidem semel possit ictum

declinare. Et quamuis aliqua semper contingeret aeris fractio , cum tamen saepe continisgat magnum edi sonum , etsi non nisi valde exigua pars aeriS inter eorpora sonantia inistercipi possit , incredibile sane est quod in eo casu aer interceptus & illisus sit talis soni subiectum.

Tum quia iuxta illam sententiam, non P test fieri sonus, nisi corpus aliquod inter duo alia sit interceptum, quod inde falsum ostenditur, quia dum aer virga Valide percutitur, ex ea percussione fit sonus, qui non potest esse in aere ut medio, sed ad summum ut est corpus percussum. Tum quia dum carta aut stricum vi scinditur,stridor quidam auditur, quamuis nullum ait medium interceptum , aut excussum quod soni eκ ea scissione orti subiectum esse possit.

Hic enim non duo corpora eX mutuo contactu sonum edunt;sed ex duarum eiusdem corporis partium separatione sonus efficitur, qui in aere circumstante recipi non potest, eumaei non conteratur, nec vi impellatur; sed ad summum ipsemet proprio nutu occupet spatium inter partes cartae separatas relictum quod adeo exiguum est ut sine ullo strepitu facile illud occupare possit. Tum denique quia cum innumerae sint sono tum differentiae,vix credi potest eas Omnes mattritu aeris qui est unius rationis, procreari Min illo tanquam in eo naturali subiccto recipi. Dices I. sonus a bombarda editus non auditur in ipsa bombarda; sed in aere: ergo aer est subiectum soni. Respondeo in eo casu & similibus aerem esse subiectum soni, Ut est corpum

magna vi eas sum, de quo non dubitamu3M

495쪽

non autem Vt est medium inter corpora s nantia interceptum, Ut auctores sententiae op positae contendunt.

Dices et. Si corpora sonantia essent subiectum soni, sequeretur posse fieri sonum in vacuo; quod dici nequit: Respondeo negando sequelam maioris; si enim sonus fit in corporibus sonantibus, euidens est illum non fieri in vacuo; cum corpora sonantia non sint vacuum. Quod si velis,corpora sonantia non posse in se sonum producere, si ponantur in Vacuorunde id probabis p si id ex eo probes , quod talis sonus non posset audiri: contra arguam; quia si sol ipse cum tota sua luce poneretur in vacuo, a nemine Videretur , citra miraculum; an propterea ibi Vere 3c realiter non essetZIdedic de sono, posset ille quidem quantum ex se est,fieri in vacuo; sed quia species illius per va cuum traiici nori possent, a nemine audiretur. verum esto, non possit fieri sonus in vacuo, inde ad summum sequitur requiri corpus alia ruod medium inter corpora sonantia, ad pro uctionem soni: at non bene inde colligitur, eorpus illud esse subiectum soni,cum alio titulo ad illius productionem exigi possit. Dices t. si sonus recipitur in corporibus sonum edentibus,vel recipitur in altero tantum, vel in utroque:non in altero tantum,quia non est potior ratio cur recipiatur in uno,quam in alio; non etiam in utroque,quia idem accidens non potest recipi in duobus subiectis. Respon. deo sonum recipi in utroque corpore,proportione seruata , & iuxta cuiusque di*ἀsition Ernon quidem ita ut idem numero sonus,qui est in uno corpore,sit etiam in alio; sed ita ut codipus PercutienS alteram partem soni in se reci-

496쪽

'fimul iunctis fiat unus sonus integer & totalis. Nec refert quod auditus duos illos sonos non distinguat,quia chira eodem ictu in cor

poribus coniunctis producantur, miIum nor est quod ita misceantur, ut non nisi unum sonum referant. Siquidem experientia constat, cum V. c. multa simul tympana pulsantur, non

discerni auditu sonos a singulis editos, etsi id Iongε facilius sit.

Quaeritur z. Quodnam sit medium per quod fit auditio soni. Respondeo non moao aeremς sed etiam aquam esse medium aptum ad deferendas species soni. Constat enim ab extima superficie fluuii congelati interdum audiri murmur aquarum in imo defluentium;& pisces sub aquis latentes audire strepitum qui extra fit, eoque territos fugere. Neque dicas cum nonnullis, species soni transmitti per poros aquae aeris plenos , hoc enim gratis confictum est : tum quia incredibile videtur , cum aqua sit valde fuida , Meontinuo in fluminibus moueatur, in ea dari PorOS per totam illius crassitiem uno ductu continuatos, dc aere oppletos per quos sonus audiri possit; tum quia quando aqua est con in gelata, pori si qui sunt in illa, ea ex parte con

stricti sunt, ac proinde species soni per illos

transire nequit.

Est autem difficultas an species soni transire possint per corpus solidum. Nonnulli negant, sed oppositum videtur probabilius , Ut ex . manifestum est, quod auditur sonus a lapillo,

intra vas bene obturatum occluso,edituS.

Neque dicas sonum illum realiter recipi in ipso vase sonante , ut patet ex dictis, sicque species soni ab illo per aerem transmitti , de

Onsequenter aerem scivin esse medium pet

497쪽

quod in eo eam sonus auditur. Nam si vas veconceditur, potest esse subiectum soni realis, sane a fortiori species soni per illud transire

potest. Eo vel maxime quia posset sonus fieri a quibusdam corporibus intra vas inclusis, etsi vas ipsi m non contingerent per se immediate, ac proinde licet sonus in vase realiter non reci retur, & tamen id non impediret quin sonuS eritra VM audiretur : Quare fatendum est - speciem soni posse diffundi etiam per corpus solidum Micet non aeque facile ac per aerem. Dubitatur etiam, quomodo sonus per me dium propagetur, an realiter, an tantum per sui speciem. Nonnulli putant realiter difffundi saltem per aliquam medij partem,adeo Vt pegsonum realem primo productum, alius similia producatur ad certam distantiam. Verum haec sententia nonicaret difficultate, tum quia cum probabilius videatur ex supra amis , corpora sonantia esse subiectum sista malis, non facile potest concipi quomodo sonus ille per aerem , aliudve medium realiter propagari queat: tum quia etsi detur sonum esse subiective in aere attrito & commoto, aliis quantula soni diffufio posset referri in motum Incalem aeria cui inhaeret , neque Opus esset concedcre nouum sonum realem a. priori pro--ci: tum quia clim nunquam fiat sonus sine aliqua corporum collisione , non apparet qua

vi nne illa sonus realis de nouo produci possit, pet sonum ipsum primo productum. Caeterum quia sonus desinit esse in loco in quo fit,priusquam in loco distanti audiatur, Dubitatur adhuc qua ratione id fieri possiti. Respondeo id fieri per speciem soni praeteritia

498쪽

LIBER TERTIUS. 4 2

enim aliter talis auditio fieri posse videtur. supposita saltem necessitate specierum sensi bilium luperius probata; cum nimis ridiculum

sit existimare ipsum sonum realem primo productum deferri ad auditum , tum ob rationem allatam de subiecto soni,tum quia experientia constat sonum illum statim postquam excitatus est , non amplius in eodem loco audiris quod aperto indicio est eum non existere atum quia cum non possit accidens transire de subiecto in subiectum , non aliter sonus ille deferri posset ad aurem, quam per motum l calem aeris, eumque rapidissimum, quod sane non contingit. Quare cum aliunde ostenissum sit sonum realiter per medium non propa gari, fatendum est sonum illum non intelligi in loco remoto, nisi per sui speciem. Et quia quod realiter non existit, non potestirealiter operari,hincconcludendum est sonum realem, quandiu est, producere in partibus vim

cinioribus medij speciem sui, & ab hae sp

cie aliam in partibus sequentibus produci,sie-que continuata serie per totum medium speis ciem soni usque ad auditum propagari,etsi sonus ipse realis post primae speciei productiois nem esse desierit. Nee mireris quod sonus au diatur, cum amplius non existit; existit enim . illius species; quod sumcit,ut ex eo patet, quod res colorata non existens videretur, si Deus illius speciem conseruaret in oculo, ut supra

Eaque causa est cur sonus e loco distanti non audiatur codem tempore quo fit, quia nimirum tempus aliquod requiritur ad dissusionem specici qua percipi clabee: Hinc etiam intelliingis quo pacto fiat Echo; occurrente enim alia

quo corpore distasionem se ecierum impedis

499쪽

te, species reproducuntur versus eandem partem in qua fit sonus ; sicque ob istam refl Nionem idem sonus bis, aut ter, & interdum

pluries auditur, quot nimirum Occrirrunt cor

pora recte disposita ut species soni reflectan.

tura

Caeterum multa de Echo narrari solent, ex quibus hoc unum accipe desumptum eX Cardano lib. 18. de subtilitate. Silente, inquit,nocte & aura , claro resonat; vi quidam amicus noster cum iter ageret iuxta flumen , nec vadum sciret, exclamare coepit Oh Z forsan Echo

ibi aderat, audit Oh 3 Ille existimans hominem esse, interrogat, ubi locus eth quo possim transirep audit, transire Sed melius lingua Italica res respondet. Unde des o pasta Pasia. Tum ille, qui, qui, id est , hic. hie, at ibi gurges erat, &aquae mirum in modum strepebant: unde ille territus , iterum interrogat Italice , debo passa qui Echo respondet,pasia qui Cum sae Pius interrogaret, his verbis illa respondeuat, Oc. Cum Vero post aliquot dies mihi adoles centi narraret se ferme a daemone in torrentem persuasione praecipitatum,ego diligentius modum inquirere coepi, agnoscens hominis sinceritatem & integritatem tandem deprehendi. Echo fuisse a qua inter ritus multos animi magno cum periculo fuisset deceptus. Hachenus ille. Quaeritur 3. quodnam sit subiectum proximum in quo fit audatio. Respondeo eX communi sententia, quam perspicue tradit Arist.2. de anima cap. 8. tex. 8 q. esse aerem innatum intra tympanum inclusum; nihil enim est aliud in quo eiusmodi sensatio congruentius constitui possit , cum aliae partes auditum

constitilenteS, ad illius conseruationem ordis

500쪽

nentur , & pars illa longe maiorem habeat conuenientiam cum aere , per quem soni species ad auditum deferuntur. Vt autem hoc clarius percipiaS, Nota ad compositione organi auditus

multa concurrere, praeter aures quae eΣterius

Prominent, nempe tympanum quoddam, seu tenuem pelliculam in modum tympani tensam, qua ambitur substantia quaedam subtilissima quae aer innatus Vocatur, quia aeris similitudinem refert , & in formatione hominis producta est. Ea vero pellicula tribus ossiculis sustentatur, quorum unum incudis, aliud malleoli,tertium stapedissimilitudinem refer 8c nomen retinet. Et quia sensationes sine adminiculo spirituum animalium fieri nequeunt, eadem membrana a fixa est cuidam neruo ecerebro descendenti, per quem syiritus illi ad

aurem deuehuntur.

Ex his autem nostra assertio perspicue confirmatur, cum dici nequeat auditionem fieri in neruo, aut pcllicula , vel in spiritibus animalibus, ut liquet a simili ex dictis ubi de visu, Vel in memoratis ossiculis, quia ob nimiam crassitiem parum apta sunt ad recipiendas spe cies soni, & eliciendam cum iis auditionem; eo vel maxime quia ex communi sententia, ne quidem sensua tactus ossibua tribuitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION