Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

PHYSICAE ARTIC VLVS IV. De M auu ,gri , O tactu. OV exitur i. quid dicendum sit de obieωcto olfactus.& de illius subiecto.

Respondeo & dico I. Obiectum olfactus se Miorem, eumqueorum. De hoc non est distia cultas, cum experiamur odores , εc nihil praeterea a nobis olfactu percipi. Dubitatur au.

eem quid sit odor. Nonnulli existimant esse substantiam quandam vaporosam fic odoris eam: sed hoc refellitur,quia substantia non est per se sensibilis, ut tradit Arist.2. de anima c. o. at odor est per se sen fibilis , ut perspicuum aest, ergo nequit esse substantia. Quare dicendum cum communi sen tentia, odorem esse accidens de genete qualitatisad-que de tertia specie illius , quae est patibilis qualitas. Cum enim per se odoratum immutet, non minus spectare debet ad qualitatem patibilem quam obiecta visus,& aliorum se suum, quae ad illam reducuntur. Neque dicas odorem per se nutriendi vim habete, hoc enim gratis dicitur , cum nequidem ipsae exhalationes odoriferae, que sunt substantiae, vim habeant nutriendi; sed ad summum spiritus animales, & cerebrum ali.

qualiter consonandi. Dico 2. Ex com ni sententia , odorem esse qua

litatem secundam ex temperamento quatuor primarum qualitarum ortam, ita vivi caloru externi hum

amdum comprehendatur, seu superetura sicco. inuod ea ratione probari solet, quia ex una parte

gumenva Pura omni odore caleat, quo siἔ

502쪽

LIBER TERTIUS. A N

ador fit qualitas secunda ex permixtione prianarum orta. Ex alia Vero res odoriferae magis redolent quando calcfiunt , dc aestate longe magis quam hieme,ob abundantiam caloris re siccitatis; quae tamen non adeo debet esse intensa , ut humidrtatem omnino extinguat, quia alias odor omnino dictaretur, ut patet in cineribus ligni odorati qui nullum odorem emittunt ob nimiam siccitatem. Vnde coIligitur odorem maxime fieri ex temperamento Primarum qualitatum in quo humiditas a sic. citate superatur. Verum etsi haec probabiliter dicantur , noneamen plene satisfaciunt,cum Varia mixta reperiantur in quibus humiditas comprehendi tur a siccitate, quae tamen aut nullum , aut Valde exiguum odorem emittunt, ut lapidesae metalla: alia vero ε contra in quibus siceitas superatur ab humiditate, quae tamen eximium odorem emittunt, ut Vari j liquores αfructus. Quare odorum origo non plane cer

ta est , sicut neque colorum de quibus supras quod similiter de saporum causa credi potest: Caeterum species odoris ex speciebus f aporum . de quibus postea, intelligentur. Dico I. Duob ω moda posse odorem d fundi per

aerem, nempe realiter , intentionaliter. Et qui

dem primo realiter, non quod unus odor possit alium odorem producere ; hoc enim non magis potest quam Vnus color alium c lorem producere possit; sed quia exhalatici Odorosa potest moueri per aerem , sicque acludoratum realiter accedere. Secundo intentionaliter , ita ut odor sttam speciem sui di fundat per aerem ; sicut enim color immotus

potest speciem sui producere, ita & odor exi-Moa in aliquo corpore Odido nullam exhalaη

503쪽

tionem odoriferam spirante , speciem propriam diffundere potest ; alias non posset oI- factu sentiri, cum ipsi realiter applicari non possit.

Dico . Oganum odoratus esse intra nasum. Hoc vel ipsa experientia demonstrat , cum ibi fiae perceptio odorum , siquidem nasus a natura clatus est non modo pulchritudinis causa; sed tum ad aerem attrahendum inspirando,&r pellendum respirando,tum ad purgandum cedirebrum mucosi humoris expulsione,tum etiam

ad odores percipiendos. Verum in qua nasi Parte sit odoratus dubitati potest. Communis & probabilior sententia est odoxatum esse in duabus carunculis mammiliari bus, quae in superiori parte nasi versus cauit a tes oculorum reperiuntur ; quia nihil aliud apparet in quo lensus ille apte constitui posint: Quod enim dicunt aliqui, cerebrum subiectum olfactus, refellitur; tum quia in cerebro constitui debent sensus interni, non tamen externi; tum quia temperamentum Organi odoratus debet conuenire cum tempera in mento rei odoriferae; at eerebrum hoc non habet cum sit valde frigidum Ae humidum. Quod etiam alij dicunt, olfactum debere .

eonstitui in ramis neruorum, a cerebro ad imas narium partes intra nasum descendentibus, facile refellitur, tum quia neruus non est subieetum visus, vel auditus ut ostensum est: tum quia cum neruus ille descendat usque ad partes inferiores internas nasi, sequeretur nos posse odores percipere sine ulla aeris attractione : quod tamen repugnat experientiae; sequela patet, quia cum nares aere sint opple-

odor per aerem diffusus tensorium semper

504쪽

LIBER TERTIUS.

eontingeret,sicque sine ulla aeris inspiratione fieret odoris perceptio. At neque credibile cst olfalsum recipi in ossibus foraminosis narium, cum ossis temperamentum ad eliciendam ullam sensationem omnino ineptum iudicetur ; quare nihil occurrit Praeter carunculas praedictas, in quo olfactum probabiliter constituere possimus e mataime quia non apparet in quem alium usum fuerinta natura institutae.

Quaeritur 2. quid sentiendum sit de gustus obiecto, & subiecto. Respondeo & dico r. Obiectum proprium Q adaquatum gustus esse saporem. Probatur ; quia gustu saporem , & nihil praeterea percipimus 3 scut autem color & odor sunt accidentia de Tenere qualitatum secundarum & patib Ilum, ita & sapor ad patibilem qualitatem reduci debet, cum per illum gustus realiter im

mutetur.

Vbi nota differentiam illam communiter obseruari inter odorem & saporem,quod odor oritur ex ea mixtione primarum qualitatum, in sua humidum superatur a sicco ; sapor Ve-m e contra Oritur ex temperamento in quo

siccum comprehenditur seu superatur ab humido. Hoc tamen ita generatim,& sine distinctione dictum non plane certum existimo; siquidem odorem interdum emitti a rebus magis humidis, quam siccis dubitari non potest, ut supra aduertimus. Constat etiam saporem reperiri in cibis plerisque , in quibus siccitas Praevalet humiditati. Caeterum Aristoteles lib. de sensu & sensili p. q. docet saporis materiam esse humidum queum,& siccum terreum, calore ad certam.

505쪽

Eemptam premixta. Nam licet humiditas

aquae & aeris, itemque siccitas terrae & ignis sint eiusdem speciei, quia tamen aqua & terra sunt crassiota elementa , humiditas aquae M siccitas terrae sunt qualitates magis stabiles Mdiutius in subiecto haerentes , adeoque ad sa-Porem generandum, gustumque immutari dum magis idoneae. Dico a. Ocho species fvstruostilis ex risi. 2. Ha ni , cap. q. nempe dulce, amarum, Pingue, salium , acre, acerbum , acidum ,& acutum. Ddilee ut in ficubus, amarum ut in absinthio DIngue ut in oleo , salsum ut in aqnst marina,. acre ut in pipere, acerbum ut in pomis immam turis , acidum ut in oleis , acutum H in m

Vbi nota T. ex Arist. loco iam citato,dulci haerere pingue , & amaro salsum,quae verba non significant dulce & pingue essis eiusdem speciei, itemque amarum & salsum;. sed ma

gnam habete inteae se conuenientiam. Nota g. ex eodem loco ρ quod ficut in colo albus alii sunt extremi,alii medii; .ita in sapo xibus,siae sunt species extremae & contrariae, nempe dulce re amarum,ad quas proximo accedunt 'pingue & salsum; aliae mediae, nimi-xum acre, acerbum, acidum, & acutunuQuod ita intelligendum est , Ut cum sapor Ble consideretur quatenus est qualidas immuis stans gustumii recte constituantur poten mistremi & contrari', qui contreario modo: ω habhent ad gustum qualos sunt sapor dulcis. re amarus,quorum ille optime, hic pessimae sen sum illum afficite ad eum modum quot ovis albus,& nigeridie neut colorex extaeemi ,qh i a contrario modo visum asserino, illis dissae

506쪽

Nota 3. ex lib. citato cap. 9. Odorarum mnobis esse imperfectissimum, cum non percipi rumus nisi odores valde intentos; sicut ani malia quibus duri, vel prominentes insunt O inculi visum habent imperfectissimum, quia non nisi intensiora colorata percipiunt; quo fit ut naturam odoris, & specierum eius non satis perspectam habeamus. Vnde cum odores magnam cum saporibus conuenientiam habeant, quoad modum immutandi sensum, odor quippe acer olfactum mordet, sicut sapor acer gustum, hinc fit ut species odorum ex sapo tum speciebus venandae sint , magnaque parte eadem nomina semantur; sunt enim odores alii dulces, alii amari, alij acres, alij a

pue linguam,eumque sensum maxim. in eu*io ιinia a vigere. Ita omnes admittunt, cum id mais nifesta constet experientia et quod autem non

in sola lingua is sensus ipsi patet eadem experientia , quia & palato , & gula cibum gustamus, etsi non adeo exquisite ac cuspide lin

guae. .

Quo loco aduertendum 1. etsi probabilius fit guitum maxime in neruo gustatorio per linguam diffuso,& in varios ramusculos distin, cto vigere , ac proinde melius sapores linguae cuspide sentiri, quia ibi fit confluxus neruu Iorum tenuiorum, & molliorum qui adsens

rionem sunt aptioreN; non tamen Propterea negandum esse gustum etiam in carne linguae, qua neruus praedictus tegitur, residere , eum

ratione sui temperamenti ad percipiendos sapores non inepta censeri possit. Atque hoc non obscure innuit Aristoteles

. de anima cap. II. ζα.112. cum aityinguam

507쪽

go PHYSICAE

eadem In parte & sapores , & res tangibi Iosentire, adeoque si caeterae carnis partes sentirent saporem, eundem fore sensum gustus , &tactus. Non enim loqueretur de aliis partibus carnis per totum corpus diffusis , nisi supponeret gustum etiam in carne linguae reside

Aduertendum 2. etsi in eadem parte corporis reperiantur gustus & tactus; quo sensu interdum ait Aristoteles gustum esse tactum quendam, nempe materialiter & identice ; excommuni tamen sententia gustum. & tactum esse duos sensus formaliter & specie inter sedistinctos. Cuius ratio est , quia sensus diuersificantur iuxta diuersitatem obiectorum in quae tendunt: atqui aliud est obiectum ginus, aliud tactus; gustus enim sapores tantum percipit , tactus vero qualitates primas elementates : quare sunt duo sensus 1pecie distin cti. Quod confirmauir ex Arist. qui variis lo- eis quinque sensus externos distiniste numerat, maxime I. de anima cap. I. his Verbis, sensum

autem nullum ritum esse prater hοι quinque, visum inquam , auditum , odoratum , gustiam, O tactum σου hisce profecto qua nunc deinceps dicem κε credera

quisquam potest. Quibus Verbis non minorem ponit distinctipnem inter gustum M tactum, quam inter alios sensus, quos specie distingui

omnes fatentur.

Quaeritur 3. quid sentiendum sit de obiecto,& subiecto tactus. Respondeo & dico I. Obiectum tactuae in vis nere dies p se tamie. Probatur a simili; nam obisiectum visus est visibile,olfactus olfactile, guis status gustatile: ergo , &c. Vnde sicut non ase

gnatur nisi una specie potentia visiva, etsi multR

Diuit

508쪽

LIBER TERTIUS. 43r

multae species rerum visibilium visu perci-Piantur; & una potentia olfactiva, aut gustatiua, etsi multae species odorum ilaut saporum Percipiantur ; ata non nisi Unus sensus tactus constitui debet, esto multa sint obiecta illius: Quia scilicet ea omnia conueniunt sub Vna ratione specifica immutandi tactum; sicut omnia colorata conueniunt in uno modo specifico immutandi visum, & sic de aliis.

Dico t. Ad obiectum tactus multa a nonnulla reduci ex 2. degenerati rex. 8. Nempe septem contrarietates qualitatum quas tangibiles vocant, quarum prima est calidum iacti gidum , secunda humidum & ficcum , tertia graue & leue, quarta durum & molle , quinta Iubricum & aridum , sexta asperum & lene, septima crassum & tenue. . Verum hoc non caret difficultate, quia sensus recte dispositus , & debite applicatus suo Ohiecto illud Percipit; attactus recte dispositus , & debite applicatuS corpori graui non percipit illius grauitatem , ut si quis manum

lapidi, aut ferro superponat;ergo grauitas non spectat ad obiectum tactus; Idemque a pari deleuitate dicendum est. Responderi tamen potest tactum non esse debite applicatum grauiaue leui, nisi quando illud grauitat, & hoc leuitat; tunc autem grauitatem & leuitatem ab eo percipi, si nempe manuS graui supponatur,& leui superponatur. Dubitatur etiam an dolor , ae delectatio ἀtactu percipiantur. Communis sententia negat, quia obiectum tactus duobus modis con-uderari potest; primo ut est sensibile,secundo ut est naturae conueniens , aut disconueniens;& priori modo aiunt sub tactum cadere', P steriori vero a sensu tantum interno perci-

Physica. α

509쪽

pi, sicque in appetitu sensitivo voluptatem aut dolorem causare. Hoc tamen dissicultatcm aliquam patitur e Quod ut intelligas Nota I. dolorem qui ex tactu percipitur, variis modis causari posse, nimirum ex diuisone continui , ut cum vulnus infligitur ; ex intemperie qualitatum , ut cum quis calore, aut frigore nimis intenso assicitur; item ex compressione, percustiove, aliisque modis, ut plane absurdum sit dolorem praedictum monotiti nisi ex diuisione continui, ut nonnuli a

bitrantur. Nota a. ad dolorem ex tactu perceptum tria, iuxta allatam sententiam, debere concurrere,

primo diuisionem continui vel aliquam Miam caulam ex antedictiS; secundo cognitionem aesensum huius mali, quia alias dolor esse posset in rebus sensu carentibus: tertio displicentiam ex tali cognitione ortam , in qua dolorem confistere ait. Nota a. hoc aliis dissicile in ea sententia videri, quod dolorem cum displicentia confundit. Constat enim,inquiunt, cum manuS vulnerata est, grauem dolorem in ea sentiri, at vero displicentiam huius mali in petitu re-sdere. Quod si dicas, in manu non esse formaliter dolorem ; sed obiectum doloris , respondene hoc gratis dici, cum verus ille dolor existimandus sit quo homo realiter torquetur in parte laesa, nec doleat appetitus nisi ex apprehensione mali, quo corpus sentit se realiter torqueri. Puto tamen hanc quaestionem magis ad voces,seu modum loquendi spectare, quam ad rem ipsam; adeoque in ea diutius immod

tandum non esse.

Dico 3. aenalitates primaι α tactu percipi posse,

510쪽

LIBER TERTIUS. 4s

me in .biecto existant , a in imo fensorio tactus. Prima pars probatur; nam dum quis manum apponit igni, Vehementem statim calorem sentit; at calor ille vehemens non est subiecti-ue in manu tangentis, quia si statim retrahatur , non nisi calor remissus in ea sentietur, ergo fatendum est a manu sentiti calorem in ipso igne existentem. Confirmatur : quia si calor ille vehemens qui sentitur , esset subiective in manu , aliquandiu conseruaretur in ea ab igne semota, ut patet in aliis rebus omnibus ab igne calefactis. Cum ergo experientia constet calorem illum in gradu tam intenso non percipi , ubi primit m macius retracta est , hinc plane sequitur calorem in igne existentem ab ea sentiri. Secunda pars ostenditur ; nam experientia

constat, dum manus Digore aut calore Valde intenso affectas habemus, nos eiusmodi qualitatis excessiim in manibus ipsis sentiter Febricitantes etiam ardorem febriS toto corvore diffusum aderique in sensorio tactus ex

aentem sentiunt. Confirmatur: nam tactum residere in carisine saltem ex parte, postea Ostendemus; at calorem aut frigus intensum in carne recipi,ibique consequenter sentiri dubitari nequit;cum qualitas patibilis realiter immutet subiectum

fin quo recipitur.

unde quod dicunt aliqui , calorem in una parte receptum ab ea non sentiri , sed ab alix, durum nobis videtur ; quia fi hoc esset .se

ueretur manu intense calefacta, aut frigefacta, calorem illum aut stigus soliti in brachici; mon in ipla manu , quod repugnat experien

SEARCH

MENU NAVIGATION