Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

aesidens ad id sufficiat, sicut aliae potentiae

naturales lassiciunt ad suos actus eliciendos. Et sane cum negari nequeat esse in membris potentiam quandam motruam ; si quidem in iis multa reperiuntur . quae ad motum edendam iuuant ; maxime vero nerui , & mulculi qui omnium Philosophorum , & Medicorum consensu , praecipua sunt motus instrumenta , quo iure negari potest eiusmodi potentiam per se sufficere fine influxu reali appetitus , vel alterius potentiae ad motus suos exequendos Z Alias aeque dici posset neque oculqm videre posse,neque aurem audire sine causalitate physica appetitus ; aliaque eius iFeneris quae omnium iudicio absurda sunt, Ma vera philosophia aliena. Obiicies I. appetitum ex Aristol. 3. de anima cap. IO. teX. s .esse praecipuum mouens, Potentiam vero executivam esse instrumentum quo mouet. Respondeo appetitum esse causam praecipuam motus non in genere

cause physicae , de qua agimus , sed moralis. Ad eum modum quo appetitus est etiam causa praecipua visionis , & auditioniS , non phys ea , sed moralis. obiicies a. frustra fit per plura quod fieri potest per pauciora; at recte Intelligimus mois tum fieri posse per appetitum, posita in meminbris debita dispositione passiua sumetenti admotum recipiendum ; ergo nihil aliud ad motum animalium requirendum est. Confirmatur exemplo motus coelorum qui effective a

sola intelligentia , & passive tantum ab ipsis

coelis procedit. Respondeo I. minorem repugnare Aristoteli iam citato , quia agnoscit in membris potentiam motus instrumentalem , quam constat noa

532쪽

LIBER TERTIUS. rer

non posse esse passiuam. 2. illius falsitatem inde aperte colligi, quia cum motus progressivus sit actus vitalis,quatenu S a membris exercetur, eatenus erigit necessatio in membris

principium vitale effectivum i quo procedat. Neque refert quod appetitus fit potentia vitalis; nam ea Vitalitas non sumcit ut motus sit intrinsece vitalis, quatenus a corpore exerce tur; sed tantum eXtrinsece , quatenus est V Iitus ab appetitu ;sicut idem motus est tantum extrinsece liber, per denominationem a libertate voluntatis a qua procedit.

Vnde confirmatio non est ad propositum, imo quod iam diximus,su ad ,quia in sententia quae docet coelum moueri ab intelligentia, etsi constet intelligentiam viuere, id non sufficit ut motus coeli sit vitalis; eo quod coelum non concurrit ad motum illum,nisi per dispositionem passivam, qua apte conformatum est ad eum in se recipiendum. Quaeritur 2. Quodnam sit subiectum seu oris

ganum potentiae motiuae. Respondeo ex comis

muni Philosophorum, & Medicorum sentenistia, eiusmodi potentiam proxim e residere iamusculis , qui sunt ligamenta quaedam in tenuissimas partes dissecta,& carne, neruis, arteriis, ac Venis intexta, quae per totum corpus animalis diffunduntur, quantum requiritur ut quodlibet membrum suum motum obire posse. Vnde supra aduertimus in oculo humano

xeperiri sex musculos , quia totidem sunt necessarii ut in omnem partem verti possit. Est autem difficultas unde facultas illa motrix originem ducat. Aristoteles ut sensus, ita & potentiam motricem putat originem ducere a corde, quod admitti potest si intelligatur de origine remota, quatenuS ad mo-

533쪽

so 6 PHYSICAE

tum necessarii sunt spiritus vitales, qui in coris de perficiuntur. Est tamen falsum si intelligatur de proxima Origine , cum spiritus vitales debeant fieri animales actione cerebri , ut motui inscrutant; & nerui per quos ad membra deuoluuntur, non a corde oriantur ; sed a cerchro , Ut patet ex corporis humani disse.

ctione.

Quare communis sententia statuit, vim motricem proxime originem ducere a cerebro, quatenus ab illo & spiritus animales, aenerui oriuntur. Quod a posteriori confirmatur, tum quia homo obstructo cerebro priuatur sensu, & motu, vel eT tot O , Ut in apoplexia, vel ex parte ut in paralysi: tum quia si neruus ligetur, ita ut aditus per illum spiritibus ani- malibus non pateat, ParS superior quae ad ce rebrum vergit, sensu & motu praedita est,pars vero inferior utroque orbata est. Verum hoc non ita velim intelligi,ut tota vis motrix a cerebro originem ducat et quia cum praecipuum motus instrumentum sit musculus, ut omnes fatentur; & musculus sit pars , dissimilaris, compacta ex ligamento, neruiS, carne, aliisque intertexto, quae a cerebro originem non trahunt; dici sane nequit vim moeticem adequale spectatam ab ea parte fluerer cum verisimile non sit spiritus animales vel solos, vel simul cum neruis duntaxat, ad mo

tum animalem effective concurrere.

Dubitatur praeterea, an potentia motrix sit fixa & permanens in animalibuS,an Vero Pen deat ab actuali influentia cerebris ita ut cessante motu , cesset potentia motiua,sicut ces

sanie illustrations , lux desinit esse. Quidam medici pro hac posteriori parie stant; sed -- merito, tum quia cum Virtus motrix residear

534쪽

LIBER TERTIUS. so

in mustulis, & hi ab illo influxu non pendeant,inde sequitur neque Virtutem motricem ab illa pendere. Tum quia terra,ignis, aliisque res in animatae habent a natura inditam grauitatem,aut leuitatem qua ad centrum suum mouentur; ergo a fortiori animalia habent a natura inditam facultatem , quae necessaria est Ut moueantur Iocaliter. Tum quia si animalia non habent facultatem motricem , nisi per modum irradiationis, seu quando acta mouentur,eadem ratione dicendum est ea carere sensibus tam internis, quam externis, quando actu non sentiunt ;fieque homo quandiu dormit , careret Visu, auditu, alitique omnibus sensibus, quod plane ridiculum in. Neque resere quod obstructis meatibus acerebro ad sensus , aliasque paties corporis cesset sensatio,& motus localis: illa enim cessatio non prouenit ex defectu potentiae sensitivae aut motivae; quasi vero haec e cerebro per neruos sit traiicienda , toties quoties operandum est; sed ex defcctu spirituum animalium, qui ad sensationes Sc motum localem sunt necessath. ω

535쪽

De anima rationali secundum se.

ARTICVLVS PRIMUS.

De existentia animae rationalis. O Vaexitur 7. an praeter animas Vegetati

uam, & sensitivam , de quibus hactenus actum est, admittenda sit in homine anima rationaliS. Respondeo ex communi sententia omnium Philol ophorum,& Catholicorum, assirmative: quod probatur,tum quia homo de omnibus discurrit, res abstractas a sensibus intelligit, scientias subtilissimas suae mentis acumine addiscit, mira opera ex arte effingit, & arcana omnia naturae quae siue in coelo, siue in terra, siue in mari conclusa sunt, indefessis studio pervestigat. Haec autem Omnia cum non sint opera Vitae , aut sensus ; sed rationis, animam quandam rationale Vegerativa & sensitiva longe nobiliorem, proderes caecus sit qui non videat. Confirmatur , quia exploratum est operationes illas esse longe pros antiores operationibus brutorum, in quibus tamen plerique nonnihil rationis agnoscunt. Tum quia ibi est ratio,vbi reperitur liberta meritum , & demeritum ; at in homine repexitur libertas , itemque meritum & demeritum , ut fides docet,& a nobis non semelIrobatum est, ergo hominem ratione , adeoqRe

536쪽

anima rationali praeditum esse dubitati non

potest. Neque contra hanc veritatem lumine naturae, & fidei constantem quidquam obiici potest, quod sit alicuius momenti ; si enim ali-ruid contra illam opponeretur , vel id esset estitutum ratione, vel sectis; si ratione destitueretur, frustra in animae rationalis existentiam intorqueretur; si vero ratione aliqua munitum esset, eo ipso arguentem rationali anima praeditum esse euinceret, adeoque talem animam existere, ut contendimu S. Quaeritur z. quomodo producatur anima

rationalis. Quidam antiqui Philosophi docuerunt, animam rationalem esse particulam quandam diuinae substantiae, ab ea decisam, sicut deciditur semen ab animali;& consequenter illam non creari e nihilo, nec h materia e- duci, sed per transfusionem communicari. Verum haec opinio plane insulsa est,& hae. retica; tum quia nihil magiS a recta ratione, Ma fide alienum fingi potest , quam ponere in Deo, qui est ens simplicissimum , prorsusque

immutabile , iacturam continuam aliarum Scaliarum partium propriae substantiae: tum quia sicut scintillae emicantes ab igne sunt eiusdem naturae & speciei cum igne, ita omnes animae rationales essYnt eiusdem speciei & essentiae cum substantia diuina, si essent quaedam illius particular ab ea solum diuulsae; & consequenter omnes homines essent essentialiter Dij,ratione animae, quod impossibile est. Tum quia error ille supponit Deum esse substantiam quandam primam & corpoream,

Omnesque creaturaS, adeoque animam rationalem ominium nobilissimam esse particulam quandam ex eo corpOIe decisam ; ea autem

Y iij

537쪽

rio PHYSICAE

suppositio est etiam haeretica, & rectae PhiI sophiae repugnans , cum apud Philosophos omnes Catholicos certum sit Deum , & animam rationalem esse substantias spirituales. Alii Philosophi & haeretici existimant ansemam fieri a parentibus per propagationem

seminalem, eo modo quo animae brutorum replantarum oriuntur a luis progenitoribus. V rum hoc etiam a recta ratione, & a fide ali num est quia si anima eo modo produceretur, esset corporea & mortalis ; cum per vim s minalem corpoream & mortalem nihil nisi corporeum & mori sile generari possit. Constat autem ex fide , & ex vera Philosophia, an mam esse spiritualem & immortalem, ut infit Ostendemus , ergo repugnat illam eo modo produci. Nec dicas ex Aristot. cuilibet potentiae passiuae naturali respondere activam eiusdem ordinis. in corpore vero esse potentiam passiuam naturalem ad recipiendam animam , &consequonter dari potentiam activam natura lem a qua producatur,nempe parenteS per Vis tutem seminalem Operantes. illud enim axioma non est Vniuersaliter verum, Ut ex eo patet, quod sunt multa animalia impellacta quae causam materialem ordinis naturalis habent, non efficientem , ut alibi ostendimus. Quare mirum non est quod deficiat in homine, ob animae excellentiam. Accedit quod etiam in homine potentia passiuae respondet utcumque activa, quare nus etsi homo non producat animam, effective tamen attingit vltimam dispositionem, qua posita, Deus , Ut naturae autor , producit animam ; attingit etiam unionem corporis

cum anima,sicque vera est causa emciti com-

538쪽

. LIBER TERTIUS. sir

positi , seu hominis.

Quare dicendum est cum omnibus Catholicis , animam rationalem a Deo cx nihilo ereari. Vel enim de et produci per eductionem e materia , vel per creationem e primum dici non potest,quia quod educitur de materia,

est materiale & corporeum ς ergo secundum admitti debet: Cumquc solius Dei proprium

sit creare, hinc sequitur creationem animae non in aliquam intelligentiam creatam , Ut

volunt aliqui, sed in solum Deum referendam

esse.

Confirmatur: nam quod educitur e materia, ita illi connexum & alligatum est, Vt nequeat nisi dependenter a materia existere, Vel op tari; at anima rationalis potest existere, & operati independenter a materia , ut infra probabitur et ergo non producitur dependenter ab illa, adeoque e nihilo creatur. Quaeritur 3. Quandonam prbducatur anima rationalis. Plato , quem sequutus est Origenes, olim existimauit animas humanas lonete' ante corpora fuisse creatas, & in stelliseonstitutas ; postea vero taedio rerum coelestium capras,in poenam huius sceleriS, in corpuS Velut in carcerem coniectas. Verum hic emor communi eonsensu refellitur a SS. Patribus , maxime vero a S. Leone qui epist. 93.

cap. I . expresse docet Catholicam fidem eon. stanter atque veraciter praedicare, animas hominum , priusquam inspirentur corporibus, non fuisse. Potest etiam refelli ex Aristot. m. Metaph. cap. 3. ubi ponit illud discrimen inter causam emcientem ., & formalem , quod em ciens praecedit suum effectum , formalis vero nequaquam. Constat autem animam rationa

539쪽

ς Iet PHYSICAE

Iem esse causam hominis formalem , quare non debet praecedere hominem. Ratio quoque idem euincit;nam cum anima rationalis sit ex se pars hominis , destinatur ex natura sua ad constituendiam hominem simul cum corpore, adeoque non debet produci ante , Vel extra corpus ; quia sic fine suo priuaretur,& consequenter illius creatio essee inutili S. Nec refert quod anima hominis possit existere, & aliquando extitura sit extra corpus: hoc enim habet per accidens,quatenus est forma corporis aliquando corrumpendi: quod Vero corpus informet, id habet per se & ratione sui, adeoque cum sit immortalis , semper illud informaret, si nunquam corrumperetur: adeoq; anima humana postulat non incipere esse, nisi in corpore, esto postea sine illo futura sit. Eo Vel maxime quia status in corpore est connaturalis animae humanae; status Vero extra corpus est illi praeternaturalis ; at quod naturale est,debet prius rei competere, quam quod illi est praeternaturale. Superest autem difficultas de tempore quo anima intellectiva in corpus infunditur, an sci dicet statim a conceptione , an post dies aliquot. Qua in re unum est certum, nempe an mam infundi cum primum corpus organis humano corpori congruentibus distinistum est.

Dubitatur vero quantum temporis requiratur ad eiusmodi partium delineationem perficiendam,de quo nihil certi amrmari posse exi. stimo; cum ipsi medici, quorum maxime iudicio in hac dissicultate standum est , non concordent inter se quoad tempus, quo corpus h 'manum ultimo dispositum est ad animam re cipiendam. Communis tamen eorum sente

540쪽

tia hactenus viguit qui putant corpuS masculorum circa O. diem a conceptione abfolutum es e, foeminarum Vero circa SO.

ARTICVLVS II. aee essentia animae rationalis. OVarritur 1. Vtrum anima rationalis sie

substantia,eaque simplex seu compositionis eX perS. Respondeo & dico I. Animam rationalem essaveram substantiam. Probatur manifeste , tum

quia illud est substantia quo coia positum substantiale constituitur; atqui homo , qui est

compositum substantiale,constituitur essentia- Iiter per animam rationalem: ergo haec est verita substantia.

Tum quia quod per se subsistit,est substantia; atqui anima rationalis per se subsistit, licerenim non producatur nisi in corpore, producitur tamen per Veram creationem , adeoque independenter a corpore : quo fit Vt naturaliter extra corpus possit conseru ari, quod nulli accidenti competit. Dico 2. Mnimam rationalem esse substantiam simplicam , θω non compositam ex materia ct forma. Probatur, tum quia anima rationalis est substantia spiritualis , Ut infra probabitur; at repugnat substantiam spiritualem esse compositam ex materia & forma, saltem coporeis; ponere autem in ea compositionem aliquam ex materiae & forma spiritualibus , videtve voluntarium & sine fundamento. Tum quia cum anima rationalis recipiatur

SEARCH

MENU NAVIGATION