장음표시 사용
561쪽
'PHYSIC AEa liae perfectitis aliis operantur, ut ex eo manP. sestum est , quod unus homo longe acutiori pollet ingenio quam alius: at haec ratio non ur. get, ut patet ex dictis, cum illam et diuersitasmperationum quae cernitur in diuersis hominibus , .possit successive & diuersis temporibus contingere in eodem homine. Potestque coninfirmari ex Arist. superius relato, cum ait, molles carne bene aptos esse mente: hinc enim constat
maius acumen ingenii ab eo non referri inperfectiorem intellectum , sed in persectiorem corpoas dispositionem. Solet etiam probari inaequalitas animarum
ex inaequalitate corporum : quia cum corpus
eo fine disponatur , ut in illud infundatur anima, sequitur quo perfectior in illo dispositio
producitur, eo nobiliorem animam in illud infundendam. At neque haec ratio intentum solide probat,siue quia,ut putat aliqui,anima non est ex natura sua determinata ad tales dispoStiones, quibus corpus humanum constituitur; sed tantum ad materiam, cui elusinodi dispositiones contingunt: siue quia, Vt contenduntatij quorum 1ententia nobis magis placet lanima rationalis est tantum determinata acicorpus humanum, non autem ad hoc Vel illud. Quod ex antedictis confirmatur e nam cum
corpus eiusdem hominis longe aliter fit hoe tempore, quam alio dispositum, hinc perspicuum est animam rationalem non magis ex adeterminatam esse ad has dispositiones. quaesad alias Ionge dinersas. Eo Vel maxime quia cum innumeri sint partus monstrosi dicendum esset quasdam animas ex natura sua postulare esse in corporibus praue affectis & monstrosis: quod nimis absurdum est.
Vbi adsitate, licet inaequalitas antauriat
562쪽
satis emcaciter non probetur ; non tamen repugnare quin inter animas aliae aliis sint petisse Aiores; cum ex nullo capite sufficienter proinbetur eiusmodi repugnantia. Quare cum innumerae existant animae, credibile est in tanta multiicidine multas reperiri inter se quoad perfectionem indiuidualem inaequales , alias ero omnino aequales. Sicque optime stare potest Articulus Parisiensis, quo alias ut erronea damnata fuit eorum sententia qui dicebant, omnes animas ab orisine esse aequales; quoniam inde sequeretur animam Christi non esse perfectiorem anima Iudae.
animae rationalis. ARTICVLVS PRIMUS.
De Intellectu. O Vaeritur I. quid sentiendum sit de exiis
stentia, & quid ditate intellectus. Respondeo & dico I. Dubitam non pos
quin anima rationali AE pradita inresiectu , seis potentia intellectina. Cum Ideo vocetur rationalis
seu intellectiva , quia ratione seu intellecta praedita est; quemadmodum btuta, quia sensi bus praedita sunt, dicuntur sensiliu a. Dico 2. Intellectism esse potentiam a sensibus distinctam , homini intrinsecam. Primum patet tum quis sensus communes sunt homini cum bta.
563쪽
tis,intellectus vero brutis non competit: tum quia per sensus non nisi materialia,& singularia percipiuntur; at per intellectum etiam spiritualia, & vniuersalia cognoscuntur. Secundum ostendit ut, quia intellectio est actio vitalis: ergo procedit a principio intrinseco; at procedit ab intellectu et ergo intelle- Esus est potentia homini intrinseca. Confirmatur , nam iactia magis intrinsece & per se homo est sensitivus, quam intelleistiuus; atqui sensus sunt in ipso homine,ergo & intellectus: adeoque falsa est quorumdam antiquorum Opinio qui dicebant intellectam esse potentiam ab hominesparatam , eique intellectionem communicare eo modo quo nauta imprimit motum naui.
Ex his collige intellectum non esse potentiam organo amxam; sed immediate inhaerere animae rationali. Cum enim obiecta abstracta
3c spiritualia intelligat, debet esse spiritualis, ct consequenter non nisi subiecto spirituali inhaerere potest. Quaeritur . quot uplex sit intellectus. Vulgaris est apud Philosophos diuisio intellectus in agentem & patientem seu passibilem vel possibilem. Circa quam duo quaeri possunt primo quid intelligatur per istos intellectus,secundo
quomodo inter se distinguantur. Respondo & dico I. Inresiectum agentem use
potentiam auima ratronatu, qua producit species ru
resiectiles. Declaratur , cum intellectus humanus sit ex se in ortu veluti tabula rasa, in qua nihil est depictum,seu omnium rerum specie hus destitutus sit; δί tamen nequeat Vllum
obiectum intelligere sine specie intelligibili, eaque spirituali, quales non sunt specics hau
stae ex sensibus cnecesse est ut species intel-
564쪽
Iigibilis ab ipso intellectu producatur , cuiriatia non suppetat causa creata a qua produci possit. Nam quod aliqui dicunt, phantasma Virtute ruminis quo illustratur ab intellectu agente, habere vim producendi species intellectiles , voluntarium est,gratisque coficium; tum quia si intellectus agens producit illud lumen ,aeque Poterit producere species intellectiles: tum quia phantasma, cum fit species expressa obiecti corporei a phantasia producta, adeoque corporea, nequit in se recipere lumen aliquod spirituale;lumen Vero corporeum nequit, sta tem naturae viribus,species immateriales producere. Itaque cum ille effectus non possit re fundi nisi in intellectum , non immerito intellectus denominatur agens , quatenus illum producit. Et quia species intellectilis non potest recipi nisi in intellectu , qui per illam actuatur ,& iuuatur ad eliciendam & recipi dam actualem cognitionem , hinc intellectus. dicitur patiens seu passibilis. Et hic communiter intelligitur nomine intellectus, cum ab- ωlute & sine addito nominatur; quia intellectio fit per intellectum passibilem, non per in tellectum agentem; at n0mine intellectus simpliciter dicti significari 1blee potentia, pcxquam animares intelligit. Ob isties: in Angelis non ponitur intelle ctus agenS, ex communi sententia Theolo- Drum ; erSO neque in anima rationali poni ebet. Respondeo non sequi: & ratio discriminis est,quia cum species rerum sint Angelis concreatae, non est necessaria in illis potontix: aliqua per quam species producant: at homo cum nascitur , est experS specierum , quibus
cognoscit ἱ quare debet habere notat
565쪽
modo sensus materiales e quibus species re rum materialium acquirat; sed etiam faculta. tem aliquam spiritualem,per quam species imtellectuales producat. Dico 2. Probabilivi videri intellectam agentem esse facultatem anima realiter distinctam ab intes
lectu passibili. Probatur I. quia Aristoteles Dde anima cap. s. tex. 18. & I9. absolute i quitur de intellectu agente M patiente, tamquam de duplici intellectu, quorum alter omnia fiat, nempe passibilis , intelligendo ; alteo omnia agat,nimirum agens , species omnium fabricando. Probatur 2. quia potentiae tune distinguunis
tur realiter , quando iis tribuuntur opera tiones adeo diuersiae, Ut conuenire nequearie in ratione aliqua communi & adaequata ope- , rationis eidem potentiae conuenientiS ; atqui id contingit in operationibus intellectum agentis, & patientis et ergo intellectus agenSνα patiens sunt potentiae distinctae realit r. Maior probatur exemplo sensuum; nam ideo
Vnum tantum visum constituimus ; quia omnes visiones fiunt eodem modo, tenduntque
in obiectum visibile,& sic de aliis r contra vero , ideo visam ab auditu distinguimus, quiis eorum operationes fiunt modo lonse diuerse. Μinor vero ostenditur, quia effective producere speciem intelligibilem,quod est proprium intellectus agentis , dc obiectum intestigere,
quod spectat ad ina nectum possibilem , fune
duae functiones adeo diuersae, ut minimo uniri Posse videantur in una aliqua communi , S ad aequata ratione operationis eidem potentum conuenientis; ficut duae visiones, aut duae alias sensationes eiusdem potentiae inter se conue
niantic in intelligere sit Meae vitaricis μ'
566쪽
ducere vero speciem uitelligibilem sit agere
Confirmatur et nam producere speciem , &obiectum cognoscere , non minus inter se distinguuntur,quam obiectum cognoscere,& illud amare; imo maior videtur admittenda inter illas operationes distinctio, qua inter istas,
cum earum altera non fit vitalis , istie verta
ambae sint vitales: atqui obiectiam cognoscere, ae amare arguunt potentias realitervistinctas; ingo productio speciei intelligibilis,&intellectio a diuersis potentiis emanare debent. Probatur 3. quia etsi varii sint lenius externi in homine,nullus tamen habet Vim producen di Physice speciem intentionalem per quam percipit obiectum. Ergo similiter non est tribuenda intellectui virtus producenda species intellectiles, per quas obiecta percipit. Neque dicas esse diserimen , quia chim obiecta externa immittant species intentionales in sensus externos , frustra poneretur in sensibus vis illas produceri;intellectus autem cum sit spiritualis , non potest recipere species ab obiectis materialibus , adeoque Ipsemet eas
producere debet: hoc enim non sequitur; sed ad summum delactum obiecti intelligibilis aliunde supplendum esse, quoad productionem specierum: cum perinde sit ad intellectionem, .fiue species intellectiles ab intellectu cognoD-
cente producantur, siue ab alia causa. Confirmatur et quia sensus non potest sum.
Here defectum obiecti, quando hoc non immittit speciem in illum ; quo fit ut res inna- 'metae sint nobis ignotae, quia sensus nequit e tum speciem producere. Ergo similiter dicen dum est non spectare ad intellectum produ
567쪽
iecti cas immittere non ValentiS. Probatur Φ. quia cum obiectum debeat uniri per speciem potentiae cognoscitiuae, ad eliciendam coanitionem actualem , tanquam causa partialiS eXtrinseca, ex qua & potentia cognoscitiua Vna causa totalis cognitionis integrari debet: congruum non Videtur Vt PO
tentia cognoscitiua vim habeat in se producendi eiusmodi concausam, siue speciem quae
vices illius gerit: ut patet ex aliis concausis ad eundem effectum concurrentibuS, quarum altera ab altera produci non solet. Confir matur; nam quod potentiae pendeant ab anima, id non mirum est, cum sint instrumenta illius: at species non est instrumentum potentiae cognoscitiuae; sed concausa ad illius operationem absolute necessiaria et ergo non est ratio
cur ab illa effective pendeat. . Obiicies I. non minor est distinctio inter in tellectum speculatiuum & practicum , quam inter intellectum agentem & patientem: atqui priores non distinguuntur realiter, ergo nec Posteriores. Respondeo maiorem falsam esse; nam intellectus speculativus,& practicus in eo conueniunt, quod uterque obiectum cognoscit,cum eo solum discrimine,quod prior quiescit in contemplatione illius , posterior vero eam cognitionem ad praxim dirigit, quod non sufficit ad distinguendos realiter intellectusseo quod idem utrique obiectum formale com Petit, nempe ens quatenus intelligibile & verum, cui accidit quod sit operabile , vel non operabile. At intellectus agens nBn cognoscit
obiectum; sed tantum 'eciem illius producit; quare debet distingui ab intellectu passibili,
curii. proprium munuSserti in obiectum. est per cognicionem
568쪽
- obiicies et. si intellectus agens distinguitur realiter a p. bili, fatendum est eum non esse
Potentiam vitalem,cum productio speciei non sit actus vitalis, ut manifestum est ex productione specierum sensibilium: at absurdum est: quod intellectus aliquis non sit potentia Vita Iis, maxime cum procedat ab anima quae est radicate principium Vitae. Nonnulli negant sequelam maioris, quia non obstante distinctione sufficit quod intellectus agens fluat immediath ab anima, ut dicatur potentia Vitalis. Ea tamen concessa, minor neganda est , Mad illius probationem dicendum , non mirum
esse quod ille intellectus qui nullum producit
actum vitalem, non vere sit potentia Vitalis. Neque haerendum est in voce intellectus; fateor enim illam vulgo denotare potentiam Vitalem & cognoscitiuam,adeoque satis improprie tribui facultati specierum intelligibilium imo ductivae,quae ut sic ,vitalis non est. Neque ut intellectus agens dicatur potentia vitalis, fatis est quod fluat immediate ab anima ; cum enim potentia respiciat intrinsece actum propter quem datur, ab ilIo potius deis nominationem accipere debet, quam a principio a quo fluit. Quare cum actus elicitus ab intellectu agente non sit vitalis , neque ipse Potentia vitalis dici debet; esto fluat ab anima, quae est vita radicatis. Accedit quod solide probari nequit, intellectum agentem fluere ab anima formaliter , t est vita radicatis; quia cum anima non tantum habeat rationem vitae radicalis;sed etiam formae substantialis & spiritualis, non incongrue dici potest aliquam proprietatem ei com- ipetere sub ratione formae,qua ab ea non pendet, quatenua est anima, seu vita Iadicia 4 ,
569쪽
. Obiicies 3. Si intellectus agens realiter diastinguitur a patiente, dicendum rit eodem modo ponendos esse duos sensus internos, agentem stilicet & patientem,qui interserealiter distinguantur. Respondeo hoc sine in- , commodo admitti posse, iuxta probabiliorem, sententiam quae existimat, species sensibiles quae concurrunt ad sensationes internas , ab ipso sensu interno essective produci, ut suUὲ visum est. - Quaeritur 3. Quomodo se habeat intellectus agens in productione specierum intelligibilium. Nonnulli in ea sunt sententia ut putenr, , intellectum agentem simul cum phantasmate
concurrere, tanquam daaS concausa Partia- .les ad productionem specierum intelligibi
Verum, ut ingenue dicam , hic modus sentiendi mihi semper displicuit:quia cum phanistasma fit corporeum, concipere nequo quomodo naturaliter possis cocurrere effective ad
productionem specierum intelligibilium,quin omnium consensu sunt spiritualeS. Eo vel maxime quia Theologi illi qui existimant agens corporeum posse saltem diusnitus, eleuari ad agendum in spiritum, non parum laborant in hac causalitate explicanda, quae aliis plerisque videlut impossibilis. Quare non modo ii refelluntur qui put ei intellectum , M phantasma tanquam causas psrtiales immediate producere species intellectiles;sed etiam illi qui existimant phantasma,
solum promime , tanquam instrumentum intellectus agentis in eas influere, intellectum ἰvero agentem esse causam earum remotam; cum agem corporeum non sit suffcienter min
570쪽
rei spiritualis , siue ut causa partialis , siue ut instrumentalis physice attingere possit. obiicies e duo sunt in specie intelligibili quorum tespectu cahsa efficiens illi assignanda est, nempe quod sit spiritualis,& obiecti similitudo; at primum tantum habere potest ab imtellectu agente , ergo posterius per phantasma, quod est similitudo obiecti,illi tribui deia het. Respondeo I. minorem falsam esse, quia cum intellectus agens , & phantasia radicentur in eadem anima,nil vetat quin anima obiectum corporeum Percipiens per phantasiam, illius similitudinem spiritualem effingat per
intelIectum agentem. 2. negandam esse consequentiam; nam cum species intelligibilis fiefimilitudo entitatiue spiritualis, ea nequit produci a phantasmate , quod est similitudo
Itaqne eorum sententia magis probanda est qui docent I. intellectum agentem,cum sit earse indeterminatus ad efficiendam hanc vel illam speciem,illius tantum obiecti speciem pro. ducere quod per phantasma repraesentatur. 2. intellectum non determinari ad profluistionem talis speciei per efiicientiam phantasmatis;sea occasione illius 4 quatenua anima excitat 'per phantasma ad productionem speciei similis , beneficio solius intellectas agentis Perficiendam.' Quaeritur Φ, n Jesar ad intellectum agentems . illustrare phantasenaea. Nonnulli affirmant,occa, sone quorumdam verborum Arist Iib. 3. de anim. c. s. to. I 8. Vbi ait, intellectum agentem se habete ad intelligibilia, ficut lumen se habet ad colores quos facit astu vifibiles cum ex se sint tantum visibiles in potentia. Vnd