장음표시 사용
551쪽
tem quandam adeptu impossibilem , necessariis fateri debemus intellectum humanumν ex illius 1ententia, superstitem fore post hanc vitam, ut ea felicitate speculatiua,quam in hoc vitae statu obtinere nequit, potiatur. Itaque non reprehendit Solonem quod aliquam Relicitatem post hanc vitam agnouerit; sed quia Putauit neminem in hac Vita dici posse elicem; licet enim id verum sit,fi agatur de Reis licitate illa speculativa, quae in perfecta Dei Contemplatione posita est ; est tamen falsum si absolute intelligatur , quia Relicitas achiva quae in operationibus virtutu posita est,in hac Vita,iuxta mentem Philosophi,obtineri potest. Instabis ex Arist. I. Ethic. cap. H. mortuoS nullum habere sensum eorum quae apud nos fiunt. Et lib. 3. cap. 6. homini mortuo nihil amplius boni aut mali obtingcre.Verum quid inde concluditur Sane animas hominum post mortem esse superstites, quod intendimus; eas tamen non assici rebus quae apud nos geruntur , siue quia earum nullum habent sensum,fiue quia si habent, ex iis neque beatae,neque miserae evadunt. Verba illius eX I. Et hic. cap. II. accipe. Mara vero fortasse, inquit, hoc oportet
quarere de mortuis , υtrum alacuius boni parraripas faut, an contrariorum. Apparet enim ex his etiam
speruenit ad ipsos quodlibet siue bonum siue contrarium Due id O exile, e simplieiter, siue illis esse.
aliter tantum O tale ut non faciat beatos eos qui non sunt,neque eos qui sunt beati, priuet beatitudine. ET
quibus verbis luce clarius est animas manere post mortem, adeoque non mori simul cum corpore; non tamen ita rebus quae hic gerun tur assici, ut inde beatae, aut miserae etIadantia aeritur a. quid absolute, M secundu rei veritatem sentiendu sit de immortalitate animae.
552쪽
Respondeo &dico I. Animam rationalem,ιuxista Mem Catholicam, Πι morte hominis non extingui;
fea manere postea superstitem, ct in aternum durare. In primis quod anima hominis in morte non CXtinguatur, patet manifeste ex Scriptura sacra: Eccles. I 2. Reuertarur puluis in terram suam unde erat, O 0iratus redeat ad Deum qui dedie illum. Matth. Io. T lite timere eos qui occidunt eo' pus, ammam autem non pupuot occidere. Lucae 27.
hodιe mecum eris in paradiso. Quae & similia o-sendunt manifeste,mortuo corpore hominis, animam illius manere superstitem. Deinde quod non pro aliquo tantum tem pore; sed in aeternum anima rationalis sit duratura, patet ex eadem Scriptura. Sap. s. Iusti
autem in perpetuum υι uent. Ioan . T2. odit antia. mam suam,in υitam aternam custodit eam. Matth. et s. Ite maledicti in ignem aternum. Ex quibus aliisque quae praetereo , constat animas piorum& impiorum in aeternum duraturas, adeoque eatenus saltem esse immortales.Vnde in Concilio Lateran .sub Leone X. sest . 8. damnantur reprobantur omnes afferentes animam intellectivam esse mortalem. Obiicies illud Eccles. 3.υnus interitus est homi
num o iumentorum,ct aqua υtriusque conditis iscua morituν homo ita cer illa moriuntur. Respondeo excommuni Patrum , & Interpretum sententia, ibi agi de interitu quoad corpus, qua in re ae qua est hominum , 3c iumentorum conditio. Idque euidenter confirmatur tum ex eo quoa eiusdem lib.c. I 2. citato dicitur, spiritum rediis re ad Deum,cum corpus in puluerem soluiture tum quia c. 2. dicitur similiter unum esse sapientis & stulti interitum , & statim addidit, non similiter illis in futurum euenire: quia V-
aus pergit ad restigerium, x alter ad poenam.
553쪽
Dico g. Animam rationalem ex natura sua vinimmortalem. Probatur contra nonnullos qui Putant eam tantum esse immortalem ex dono
Dei. Nam illud est ex natura sua immortale , quod uulla vi creata destrui potest; atqui anima rationalis nulla Vi creata destrui potest. visprate colligitur ex verbis illis supra citatis ,
molite timere eos qωι occidunt corpus,ant mam autem
Non pus ne occidere. Ergo anima rationalis ex natura sua est immortalis.
Confirmatur : nam primi parentes fuissent immortales ex dono Dei, fi in iustitia perseuerassent, ae tamen Vi extrinsecus ab homini-hus illata potuissent occidi; ergo cum anima humana nulla vi creata destrui possit, fatendum est eam esse ex natura sua incorruptibi- Iem & immortalem. Idem rursus ostenditur, quia substantia spiritualis est ex natura sua immortalis ; atqui anima rationalis est substantia spiritualis , ergo ex natura sua est immortalis. Minor superius probata est : suadetur maior ; nam illud est ex natura sua immortale, quod non habet in se principium corruptionis ; at substantia spiritualis non habet in se principium corruptionis, cum sit simplex & indivisibilis; ergo
ex natura sua est immortalis. Confirmatur . exemplo Angelorum , quos omnes fatentur
esse ex natura sua incorruptibiles, eo quod sunt substantiae spirituales & indivisibiles. Nec refert quod interdum apud Patres Angeli , & animae rationales dicuntur immorta-Ies ex dono Dei; non enim eo loquendi modo intendunt negare substantias illas spiritua-Ies esse immortales ex natura sua, sed tantiunasserere Deum libere eas immortales creasse, gasque eadem libertate continuo induxu
554쪽
conseruare, sine quo statim in nihilum abi
rent. Dico,.Anima immortalitatem ratione aliqua
naturali par se demonstrari po e. Probatur ; nam cum certum sit animam rationalem esse immortalem, idque ex natura sua, hinc sequitur manifeste in natura animae esse Veram causam per quam illius immortalitas existit, & perquam proinde secundum se demonstrari potest: Esto haec vel illa ratio quae ad id demonstrandum affertur, propositum efficaciter non concludat. Confirmatur : nam vel demonstrabile est per rationem naturalem quod anima sit mortalis , vel quod sit immortalis; at prius dici non potest , cum falsum , imo haereticum sit affirmare animam esse mortalem, & repugnetlalsitatem , vel haeresim Vera aliqua ratione demonstrari: ergo posterius affirmandum est. Quaenam autem specialis ratio animae immortalitatem efficaciter demonstret , non plane
certum est. aa. in re dicendum arbitror, cum communiori 1ententia, immortalitatem animae non posse essicacius probari,quam ex immaterialitate illius. In primis enim ostenditur efficaciter ex operationibus animae, eam esse a materia independentem , adeoque esse in sua substantia immaterialem &indiuisibilem. Deinde ex substantiae immaterialitate & indivisibilitate eificaciter videtur concludi animae immortalitas , cum nullum in ea sit plincipium corruptionis. Confirmatur e nam substantia spiritualis neque a se corrumpi potest , cum non constet ex partibus contrariis, & in se mutuo agentibus; neque ab alio , cum propter suam indi-
555쪽
uisibilitatem , Sc independentiam a subiecto qualitates corruptiuas suscipere nequeat. Er-so nullo modo est corruptibilis , adeoque estam mortalis : cum nihil nisi vel a seipso, ves ab alio corrumpi possit. Neque refert quod dicunt aliqui, gratiam di habitus supernaturales etsi spirituales , destrui posse: est enim longe dispar ratio , quia habitus illi sunt acccidentia a subiecto dependentia; anima vero es substantia a subiectomdependens : illi tribuuntur homini ea lege ut ab illius libertate pendeant,ita ut possit eos abiicere cum libuerit. At anima rationalis pro liberrate hominis extingui non potest. Unde argumentum propositum retorquetur,quia seposito illo decreto Dei,habitus supernaturales possent naturaliter in anima perpetuo consertisti , & de facto in omnibus Iustis per totam aeternitatem in coelo , sine miraculo , conse uabuntur. Ergo δc anima rationalis ex natu ta sua intrinseca est incorruptibilis 3c immor
ARTICVLVS IV. De multiplicatione, ta aequalitate animaz
rum rationalium. O Vaeritur I. an tot sint animae rationales realiter distinctae, quot sunt homines,&fuerunt, & futuri sunt. Responneo dc dico I. Hon esse admittendum
vinum solum intellectism communem , per qMam om
nes homines intelligant. Ita omnes Philosophigommuniter contra Auenoem,cui oppositum
556쪽
tribuitur. Probaturque triplici ratione , qua-xum prima sumitur ex dictis supra,cum ostendimus animam intellectivam esse Veram hominis formam; hinc enim aperte sequitur intellectum hominis non esse forma assistentem, ut putabat commentator, sed informantem.
Secunda ratio est , quia Vel quilibet homo hahet intellectum sibi proprium,vel non; p sterius dici non potest, quia cum quilibet homo sit animal non modo Vivens ,&sentiens; sed etiam rationale independenter a quouis alio homine , necesse est in quolibet homine esse specialem intellectum sibi proprium, Ut e-.tiam fatetur Averroes. PriuS ergo Verum est, ex quo sequitur intellectum illum communem omnibus hominibus esse superfluum e sequela Patet, quia non potest. esse necessarius nisi vehomo intelligat, ae constituatur rationalis; ad hoc autem necessarium no esse iam probatum est. Imo cum intellectus ille ponatur separatus ab omnibus hominibus, tanquam forma quaedam assistens, non informanS,repugnat quoahomo per illum formaliter intelligat; sicut re- Pugnat quod oculus Videat per facultatem visivam, in eo non receptam.
Secunda ratio est , quia non miniis distinguuntur inter se duo homines , quam duci
equi, duo ignes, duo lapides: atqui isti equorum, ignium , lapidum binarii habent duas
formas numero distinctas, non autem formam quandam communem; ergo idem de binario hominum numero assirmandum est, cumpat sit latio. Confirmatur: nam sunt duo numero homines, sicut duo numero equi, Vel i3neS,&c. habent corpora numero distincta,hanent pro
pti ates ab essentia manantra , numero dis
557쪽
nini has , habent intellectiones & appetitiones
distinctas , imo & interdum contrarias. Ergoae singuli habent suas peculiares animaS rationales & intellectus ab eorum intellectibus distinctoS.
Dico z. Tot ponendad esse animal rationales n.
mero di Anctas, quot homines hactentas fuerunt. μυο erunt. Ita communiter omnes Philosophi, contra Pythagoram, Platonem,& alios qui o-'lim metempsycosim seu transmigrationem an, marum admittebant, ita ut etsi crederent om nes homines eodem tempore existentes habere animas distinctaa; putarent tamen quolibet homine mortuo, illius animam transite in corpus alterius hominis nascentis, aut eciam in corpus alicuius bruti. Probatur 1. ex Concilio Lateran. in Comstitui. quae incipit: ρομυci regi inu, ubi Leota. non modo damnat asserentes animam i tellectivam esse mortalem, &Vnicam in cunctis hominibus;sed etiam statuit eam pro eo forum quibuS infunditur multitudine, finguis aliter multiplicabilem , & multiplicatari, aemultiplicandam, quibuS Verbis non modo ex ror de quo iam agimus,sed etiam duo alij a
te reiecti damnantur. Probatur et . quia etsi omnes homines in hac vita simul non existant omnes tamen ex stent eodem tempore post resurrectionem ;adeoque tunc saltem omnes & singuli habebunt animas proprias & distinctas. Ergo idem de iis in statu huius vitae dicendum est, quia
alias tunc de nouo innumerae animae egeat
creandae; quod cum aliqua verisimilitudine, etiam stando praecise in lumine naturali,amdimati nequit.
Probatur 3. nam ciun anima sit vera corpo
558쪽
dis forma , debet multiplicari iuxta numetum corporum, Ut patet in omnibus aliis compositis substatialibus. Nec refert quod anima post mortem corporis sit superstes: non enim dicit ordinem formae nisi ad proprium corpuS; quare alteri uniri non debet, etsi forte id non re Pugnet, maxime cum Deus aeque facile possienouam animam corpori recens producto ia-
fundere, quam ante productam ei unire. Caeteriim quamuis transmigratio animarum inter homines utcumque toleranda esset,nulla tamen rationis verisimilitudine sustineti posset earum transitus a corpore hominis ad corpus bruti, aut vice versa ,ob discrimen specificum quod inter hominem & brutum reperitur. Quaeritur 2. Vtrum anima sit eiusdem spe
ciei, M aequalis perfectionis in omnibus h
minibuS. Respondeo & dico I. Omnium hominum antis maM eqse eiusdem speciei, probabiliter tamen alivi diis utro Jeciaι diuinitvi produci posse. Prior pars probatur; nam inter omnes homines de facto est conuenientia specifica;ae non esset nisi corum animae essent eiusdem speciei; orgo fatendum est eas csse eiusdem speciei. Minor perspicua est, quia unitas & distinctio petitur a forma.
Maior vero probatur; tum quia omnes homines descendunt ab Adamo per naturalem generationem, quam negari non potest esse ori .ginem viventio a vivente coniuncto,in similitudinem naturae specificae: tum quia in omnibus hominibus reperiuntur pdoprietates clusedem ratio ais. quae certa sunt indicia eiusdemnarurae specificae; ut exemplo brutorum, alia Iumque rerum late confirmari potest.
559쪽
aliis valde dissimiles reperiantur; illa enim dinsimilitudo ex aliis causis oriri potest, ut ex eo manifestum est quod bruta eiusdem 1peciei 1unt interdum valde inter se dissimilia r saepe etiam contingit homines ex iisdem parentibus proximis procreatos in multis dilcrepare. Imbidem homo tot subit successu temporis in cor
pore & anima mutationes,Vt vix credas ipso met esse que ant ea vidisti. O uare cum nequeavidem a seipso differre specie , hinc euidenter colligitur totam illam diuersitatem quae inter homines contingit, non sumcere ad constituendam inter illos distinctionem specificam. Posterior pars ostenditur; nam nihil est denegandum diuinae potentiae , nisi quod implicat contradictionem; at non implicat contradi
elionem quoa animae rationales multiplicetur specic , ergo id admittendum est vi possibile. Maior apud omnes Catholicos recepta est :mLnor vero suadetur,quia sicut species multipli. cantur intra gradum animae vegetatiuae,& intra gradum animae sea sitiuae, ita possunt multiplicari intra gradum animae rationalis;cum
sit par ratio. Cur enim non. poterit DeuS crea re plures animas rationales, quae in grada ali
ruo essentiali inter se discrepent; ad eum mo-um quo creauit plures arbores, & plura bruta inter se essentialiter distincta Z Nam quod anima rationalis sit substantia spiritualis , id non obest multiplicationi specificae, quin potius illi fauet,cum constet dari plures Angelos specie distinctos,etsi sint substantiet spirituales.
Obiicies r etsi non repugnet animam ex eo capite multiplicari specie, aliunde tamen repugnare,nimirum quatenus est intrins e --ma; sic enim dicit ordinem essentialem, admateriam: quare ut multiplicetur quoad speciem
560쪽
debet dicere ordinem ad plures materias specie distinctas; at hoc repugnat , cum non den tur materiae specie distinctae. Respondeo neque ex hoc capite repugnare dari animas specie distinctas. siue quia possunt ita distingui, etsi dicant ordinem ad materiam eiusdem rationis; Vt patet ex speciebus omnibus brutorum,& plantarum, quae simul cum homine, rebusque omnibus sublunaribus habent materiam eiusdem speciei. Sive quia non potest ostendi cur repugnet dari plures materias specie distinctas : maxime supposita sententia nostra quae materiam coeloruin a materia rerum sub lunarium cssentialiter distinguit. , Nota ex hypothesi quod darentur plures animarum rationalium species, eas non fore necessario inaequales : cum ex diuersitate rerum emcaciter non colligatur earum inς qualitaS:
ut ex eo patet, quod relationes diuinae sunt inter se omnino aequales. etsi sint diuersae: & ita creatis color viridis , & rubeus specie distin guuntur,nec tamen dici potest quis eoru praestet alteri: idemque de multis speciebus brutorum,plantarum, aliarumque rerum dici potest. Eodem ergo modo et si darentur animς Iutionales inter se specie distinctae, id non impediret quin esse sit inter se ς qualis perfectionis. Nec refert vulgatum illud :speries sunt sicut
m mera: non enim est sensus, species omneS eo ipso quod sunt diuersae,ella inaequales,Vt con tingit in numeris; sed speciem mutari, additione gradus essentialis: sicut mutatur species numeri, additione Unitatis.
rationalium de facto creatarum , solide probari non posse. Probatur ; nam ideo maxime ponunt ut