장음표시 사용
571쪽
Produci lumen aliquod in phantasmatis , per quod illustrata disponuntur ad agendam in intellectum passibilem, per impressionem spe-cisi intelligibilis
. Verum haec sententia facile refellitur , tum ex antedictis cum ostesum sit phantasma non concurrere efficienter ad productionem specierum intelligibilium: tum quia non apparet quomodo intellectus agens , qui est potentia spiritualis, possit agere in tem corpoream, Mquale sit illud lumen quod ab eo produci dicitur in phantasmate; Vel enim est spirituale, vel corporeum: si spirituale, non potest recipi in subiecto corporeo;si corporeum, nequiteleuare phantasma ad productionem rei spiri
Dicendum igitur est , intellectum agentem illustrare phantasmata valde improprie quatenus scilicet producendo speciem intelligibilem in intellectu passibili, facit ut obiectum quod per solum phantasma obscure videbatiar, i am clare percipiatur ; ad eum modum
quo colores illustrantur a lumine externo, quatenus facit ut perspicue videantur , cum. antea laterent.
ARTICVLVS II. De actu interi s. OVarritur i. an intellectio sit actio proe
dens ab intellectu , vel in mera speciei reeeptione consistat. Nonnulli intellectionem in hac passione constituunt; sed immerito,siquidem proprium vivetis est seipsummouere ab intrinseco,seu habete intra se Pri
572쪽
cipium effectivum operationis vitalis; Vt patectum in plantis , quae habent in se principium
esse riuum nutritionis & accretionis : tum in brutis quae effici onter producunt sensationes, ut supra ostendimus. Ergo cum homo per animam rationalem sit vivens intellectivum consequenter habet intra se principium activum intellectionis, adeoque intellectio non consistit ita mera speciei intelligibilis receptione, sed in actione ab intellectu elicita. Obiicies I. Intellectus fit similis obiecto per receptionem speciei; ergo intellectio consistit in ea receptione. Antecedens probatur,
quia species est similitudo obiecti. Sequela patet,quia tunc intellectus intelligit, quando fieobiecto similis. Respondeo antecedonS vertam esse de similitudine virtuali, seu cffcctiua,talis sum autem de formali & expressa. Vnde neganda est consequentia, & ad illius probationem esicendum . tune intellectum intelligere, quando fit obiecto similis formaliter de ex-
Presse, non autem quando tantum Virtualiter,
ut fit per receptionem speciei impressae. obiicies et. Clim intelle His in se recipiat intellectionem, si illam etiam elicit, sequitur
eum simul esse causam materialem . Sc effecti-uam inte lectionis,quod repugnat. Respondeo absurde dici hoc repugnare,cum omnes actio. nes immanentes recipiantur in eodem subiecto a quo procedunt; sicque eadem sit causa activa, & passiua respectu illarum. Quaeritur z. an in intellectione intercedae era & realis actio, Sc aliquis illius terminus. Autores varie hac in re loquuntur: Nonnulli ponunt actionem sine termino, alij terminum siue actione, alij Vtrumque, cum quibus Respondeo & dico I. In interictione interce-
573쪽
dere υeram aliquam ct realom actionem. Probatur,
nam ex supra diistis anima est id quo vivimus, movemur, sentimus & intelligimus: atqui actu viuere moueri , sentire est agere , ergo Scactu intelligere. Confirmatur : tum quia elim triplex sit vita radicatis, nempe vegetativa, senutiua , & intellectiva;triplox etiam est Vita actualis, nempe vegetatio,sensatio. δέ intollectio, adeoque intellectio vera est actio , sicut vegetatio , aesensatio: tum quia intellectio non est meta receptio species, aliave passio; ergo etiam est actio, sie ut supra in simili de ipsa sensatione diximus: tum quia intellectio dicit attentionem aliquam,seu applicationem intellectus ad ob- etum intellectum , sicut sensatio applicationem sensus;hoc autem stare nequit tine actione: tum denique quia si intellectio non dieie actionem, ea includit tantum qualitatem ab intellectu immediate dependentem ; at hoc dici nequit, cum illa qualitas de nouo producatur ab intellectu, quod sine actuali actione, α effectione intelligi non potest. Vnde resiliuntur qui dicunt, intelIectionemel' vitam actualem, haneque per se immediate , adeoque sine ulla media actione, pendere a vita radicati. Illa enim dependentia immediata admitti non debet in actibus vitalibus , cum sint quidam essectus realiter distincti a potentiis a quibus proinde non nisi
media vera effectione procedere possunt. Eo vel maxime, quia si ipsae potentiae Vitales ab anima non fluunt, nisi mediante Vera actione, ut etiam arguentes fatentur;multo minuS Oriti potest actus vitalis a potentia vitali, sine actione media.
Neque dicas creatutas immediate a De
574쪽
pendere, non autem media aliqua actione. Etsi enim hoc admittatur,quod tam n certum non est, non inde bene colligit ut actus vitales immediate pendere a potentiis vitalibus: quia eum Deus fit potentiae in finitae,non mirum est quod possit creaturas producere Ion se nobiliori modo , quam creaturae essectus
suos edant. Dico a. In intellectione prater actionem admirrendum esse terminum intrinsecκm 3ssim nempe ver bum mensu , seu θeetem expressam obtem intel-licti. Probatur I. ratione generali , quia actio ex diis is in Metaph. est causalitas agentis, qua aliquid ab eo fit ; at intellectio includi actionem , ut ostensum est : ergo etiam dicit aliquid per illam actionem productum , seu terminum illius. Probatur i. specialiter, quia intellectio , n& quaevis alia cognitio, dicit actualem similitudinem. & expressionem obiecti cogniti, ut omnes Philosophi fatentur: atqui intellectio praecise Vt actio , non infert illam similitudinem; quia agere est producere , non autem repraesentare; sed id proprium munus est qualitatis: quare intollectici praeter actionem, includit qualitatem aliquam effectam, quae est smilitudo expressa obiecti cogniti, Verbumque mentis Vulgo appellatur. Potestque tam haec, quam praecedens assertio condirmari exemplo generationis Verbi diuini: sicut enim Pater seipsum intelligendo generat Verbum , ita ut in hac intellectione, aliquid sit per modum actionis , cum sit vera
generatio & productio , & aliud per modum termini producti, seu speciei expressae obiecti cogniti ; ita cum intellectus noster aliquid: concipit, duo sunt in eo conceptu distinguen.
575쪽
da, alterum per modum actionis, alterum per modum termini quo obiectum formaliter exprimitur & repraesentatur. Obiiciet aliquis; non maior est necessitas speciei expressae in cognitione , quam impressae; atqui impressa non est semper necessaria ad eliciendam cognitionem , tunc videlicet quando obiectum est sufficienter praesens potentiae, eique proportionatum ; Vt contingit in clara visione Dei, quam Theologi communiter dicunt fieri sine ope speciei impressae:
Ergo tunc saltem species expressa non est incognitione necessaria. Respondeo I. hoc argumentum nobis non parum fatiere,cum tacite
concedat speciem expressam requiri , quando obiectum est absens & improportionatum ;cuiusmodi sunt obiecta fere omnia quae in hoc satu intelligimus. Respondeo 2. Maiorem falsam esse , quia species impressa requiritur tantum Vt ad p-pleat absentiam obiecti, illiusque improportionem cum Potentia cognoscitiua ; quare si obiectum ex se sit sum cienter praesens,& Pro-POrtionatum , non requiritur species impressa Per quam cosnoscatur : at species expressa est terminus intrinseeus intellectionis , sine quo haec esse non potest , cum sit fieri illius. Quare etsi intellectio absolute fieri possit sine
specie impressa non tamen sine expressa. Imo quamuis esset actio intellectus sine specie ex
pressa , id non sumceret ad intellectionem ς cum haec dicat formalem similitudinem intellectus cum re intellecta , adeoque speciem il-
Quaeritur Quotuplex sit intellectio , seu
quot sint actus procedentes ab intellectu , Ut
in potentia cognosciti . Respondeo taeS λ-
576쪽
ctus cognitionis in intellectu vulgo admitti, ut supponimus initio Logicae, nempe primam apprehensionem, iudicium, & illationem seu discursum; quorum ratio & differentia ex ibi dictis suificienter intelligi potest. Ad maiCremtamen intelligentiam , Obseruandum I. Nulli intellectui competere tres illos a stus , praeterquam humanor
Non quidem diuino , quia cum luce infinita praeditus sit, unico simplici intuitu omnia pervadit, sine ulla compositione , vel illatione: Non etiam Angelico ; quia etsi finitus sit; est
tamen tantae ei cacitatis ut rerum naturalium connexionem, conclusiones in principiis unico obtutu percipiat , ut intellio potcst ex dictis lib. 3. ideae Theologiae speculat. c. i.
Obseruandum z. Illud discrimen vulgo poni inter primam, & secundam mentiS operationem , quod per primm simplices tantum termini cognoscuntur, n: hil iudicando de coinxum connexione , siue amrmatiue,sine negatiue ; per secundam vero iudicium fertur de illis, affirmando , aut negando. Hoc tamen non est absolute verum, cum etiam integras propositiones sine ullo iudicio apprehendere Possimus , ut cum audimus aliquem dicentem : Terram in mundi medio esse constitu- 'tam. Tunc enim non modo eXtrema apprehendimus; sed etiam assertam eorum conne Nionem, cui necesse non est ut amensum , vel dissensum praestemus. Neque Propterea apprehensio confundi debet cum iudicio, quia etsi non necessario distinguantur obiecto materiali; habent tamen modum diuersum tendendi in illud. Obseruandum a. Cognitionem qua, audita v. c. illa integra proporsione, Deus est bo-
577쪽
nus, apprehendo connexionem bonitatis cum diuinitate,esse unum simplice actum. Et idem
dicendum de cognitione qua iudico , Deum esse bonum, quia eo ipso quod apprehenditur
connexio extremorum inter se , extrema ipsa apprehenduntur et neque potest actus aliquis unum de altero praedicare; quin utrumque attingat.
Obseruandum 6. dubitari posse an praeter
tres explicatos, alia sint actus cognitionis in intellectu admittendi , nempe attentio , dubitatio, & imperium: verum attentio aut in actus voluntatis antellectum ad aliquem actum applicantis vel si est actus intellectus, non est
octus cognitiunis distinctus a praecedentibus; sed quaedam illorum conditio , aut dispositiood illos. Dubitatio autem vel sumitur pro sus, Pensione assensus, adeoque pro negatione,vel Pro actu intellectus quo positive dubitat, an attributum conueniat subiecto; qua etiam ratione non est cosnitio, sed potius negatio, aut priuatio cognitionis. Denique imperium aut non ein actus intellectus, aut certe non est cognitio, cum explicetur per illas particulas, chae; quae impulsum quendam, sed non cognitionem formaliter indicant.
Quaeritur . Quo medio fiat intellectio. Respondeo intellectionem fieri mediantibus speciebus intolligibilibus, de quibus haec pauca breuiter obseruanda sunt. Primo eas de faricto admittendas esse in intellectu, sicut intemtionales ponuntur in suum: quia cum requi Axaltar unio inter obiectum, & potentiam co . Raoscitiuam, non minus repugnat quod intellectus obiectum aliquod externum sine specie nius percipiari quam sensitu. Secundo eas non esse cum intellectu con-
578쪽
ereatas, sed a lensibus pendere;cum enim anima in hoc statu sit forma corporis, & intrinsece constituat compositum,congruum fuit ut in modo agendi non tantum quoad facultates inseriores; sed etiam quoad intellectum penderet a corpore , adeoque sensuum ministerio species rerum acquireret. Et hoc ita contingere vel ipsa experientia ostendit, cum homines nullam rerum notitiam habeant, nisi quam per sensus hauserunt,de quo latius agetur articulo sequenti. . Tertio species intellectiles omnino distiniactas esse a speciebus intentionalibus,quia cum hae sumantur a rebus corporeis, necessario sunt materiales, adeoque non possunt.recipi in intellectu , quia est potentia spiritualis. Quare species intellectiles debent esse spirituales , M ipsum intellectum intrinsece afficere, Ut cum eo partialiter concurrant in genere causae efficientis , ad productionem speciei expressae, in qua maxime cognitio actu
ARTICVLVS III. De Obiecto intellectus. O Vaeritur i. quodnam sit obiectum adae.
quatum intellectus humani. Respondeo & dico I. Intellectum humanum apprehendere res spirituales. Probatur: nam
in hoc statu tractamus de Deo, de Angelis, αde anima rationali, non Vtcunque 3 1ed tanquam de substantiis quas discurrendo spirituales esse intelligimus. Nec refert quod tota nostra cognitio pen-
579쪽
deat hic a sensibus, qui ciun nian nisi res seu sibiles percipiant, non videntur posse intellectum ducere in cognitionem spiritualium. Hinc enim tantum sequitur, nOS cognoscere spiritualia per specieS alienas , adeoque non plane accuratam eorum cognitionem hic asi isequi, quod non impedit quin saltem imperis
sectam assequamur , Ut ex eo manifestum est, quod per cognitionem creaturarum quantumuis materialium & Imperfectarum, assurgimus in cognitionem omnipotentiae, aetcrnItatis, immensitatis, aliorumque attributorum Dei. - lEx quo patet, etsi in hoc statu habeamus proprium conceptum Dei, dc Angelorum, quatenus PropriuS conceptus ille dicitur qui
aliis non competit; non tamen quatenus promptius ille est, qui habetur per propriam speciein, & sine analogia ad res alias: Quia cum intellectus noster pendeat a Phantasmatibus, quae sunt corporearum rerum simulachra,non potest formare conceptum rei spiritualis, nisi Per ordinem ad res corporeas. Est autem dissicultas, Utrum anima rationa
lis seipsam in hac vita cognoscat per propriam substantiam , gerentem vicem species lintelligibilis, ad eum modum quo ex communiori lententia , Angeli seipsos per propriam substantiam cognoscunt. Respondeo negatiue,quia cum anima sit ita corpori amxa, ut nihil cognoscat nisi sensuum ministerio, & verissimum sit intelligentem debere speculari phantasmata , hinc sequitur animam non posse seipsam cognoscere,nisi destpendenter a sensibus, adeoque per speciein rea alicuius materialis. Quo etiam modo intelligit porentias , habitua re species intelligi-
580쪽
biles quibus praedita est, ex notis ad ignota lPer reflexionem & discursum tendendo. 4Dico et . Intellectum nostrum egnoscere in hae statu substantsαι materiales,non quidem per propriaε ea
σώm Lyerier, sed per oeciei accidentium sensibilium. Prior pars probatur ; Physica enim versatur circa considerationem reram materialium,non modo quoad accidentia;sed etiam quoad materiam in formam substantialem spectatarum. Neque id mirum,quia cum sint visic entia vera sunt etiam intelligibilia, adeoque sub obiecto intellectus continentur. Posterior pars ostenditur, quia nihil hie directe intelligimus , nisi quod per phantasma corporeum repraesentatur; atqui per Phantasma corporeum non repraesentatur substantiae, sed tantum accidentia:ergo non intelligiis mus directe nisi accidentia, & consequenter substantias materiales non intelligimus nisi per species accidentium. Neque refert I. vulgatum illud : Intellectis si quodammodo omnia;non enim necesse est quod fiat repraesentative aliquid, per propriam speciem illius ; sed lassicit quod id fiat per spe Ciem alterius, adeoque fiat substantia per speciem accidentis. Neque refert et . si dicas, substantiam esse Priorem accidente, non modo natura; sed etiam cognitione , ex quo sequi videtur subinstantiam non posse cognosci per species accidentium, quia sic accidentia essent prius cognita. Hoc enim facile soluitur, apposita distin.ctione ; nam substantia ex natura sua prius est cognoscibilis accidente , cum prius & nobiliori modo rationem entis participet; accidens tamen est prius cognoscibile quoad nos;