Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

sis PHYSICAE

Uico g. Voluntate in istingui etiam realiter se assutialiter ab oppetitu fensitivo. Ita omnes Theologi, & Philosophi communi consensu, Priorque pars proba cur ex Scriptura sacra, cum emnim dicitur Genes. . Sub te erax appetit tu Maci tu dominaberia illius , clare iis verbis indicatur in homine esse voluntatem appetitui sensitivo dominantem ; quod etiam colligitur a-Perte ex lege illa membrorum quam Aposto lus Roman. 7. sentiebat legi mentis suae repugnare.

Idem etiam ostenditur ex eo quod homo participat naturam intellectualem cum Angelis, de sensitivam cum brutis; ex primo enim capite ut intellectu praeditus est, ita & voluntatem intellectualem habere debet; & ex altero sicut sensibus ducitur , appetitu quoque sensitivo instructus esse debet. Quare sicut negari non potest quin intellectus a sensu in homine realiter distinguatur , ita negari nos debet quin alpetitus rationalis in eo realiter distinguatur a sensitivo. Confirmatur ; quia appetitus rationalis est subiective in anima, sensitiuus vero in corpore ; at r.ugna eandem potentiam esse realiter in duobus subiectis realiter distinctis, saltem naturae Viribus. Posterior pars ostenditur ex antedictis;nam illae potentiae essentialiter iniet sedistinguuntur, quae habent obiecta specie distincta; at praedicti appetitus habent obiecta specie diastincta; licet enim in eo conueniant quod ferantur in bonum , non tamen in idem bonum tendunt; siquidem appetitus sensitiuus non fertur nisi in bonum lingulare & mater' ale,rationalis vero tendit in Donum etiam uniue

sale & spirituale ; quare essentialiter ab illo

dissicit, estque eo longe nobilior: ad ei a

592쪽

clum quo intellectus est longe nobilior sensu,

quia habet pro obiecto adaequato enS Vniuer

sale & singulare, corporeum re spiritualeuectim Lentus non nisi res materiales & singulatea

cognoscat.

Idem praeterea suadetur ex Vario modo agendi Istorum appetituum : Nam rationalis agit cum indisserentia ad utrumlibet, & cum Propria libertate; l ensitiuus vero non nisi imperfectam quandam libertatem, quatenus 1cia Iicet voluntati subditur participat. Rationalis ut pote spiritualis & a corpore independens, potest se supra suos actus reflectere ; talis autem modus agendi appetitui sensitauo, quippe qui est potentia matera ae affixa , minime competit. Denique rationa is habet imperium in alias animae potentiaS, adeoque in appetitum senfitiuum; at sensitiuus non potest imperare voluntati, etsi in eam .calcitrare possit. .

Verum de voluntate latius agetur in Ide Ethicae

593쪽

PHYSICAE

De Anima separata.

- ARTI C V L V S PRIMUS. De modo exseηdi animae separatae. O Vaeritur 1. Vtrum anima rationalis per

parationem a corpore modum altiquem posit. um essendi acquirat. Rre. pondeo negative: cuius ratio est, quia vel irinis modus deberet aduenire animae, ut per ira Ium existeret independenter a corpore, Vel vesubsisterer; at ex neutro capite est necessarius non quidem eX primo , quia illud est discrimen inter animam rationalem, & formas materiales, quod lue existant dependenter a cor pore quod informant; illa vero nequaquam, cum producatur per creationem fitque intrari' fece substantia spiritualis & immortalis; non etiam ex secundo, quia anima habet propriam subsistentiam partialem quandiu est in corpo xe, quare & per illam extra corpus subsistit, neque opus est ut noua subsistentia ei adue . nia ad eum modum quo materia vi sua subsi. steret, si a forma separaretur, Ut alibi diximus. obiicies: anima rationalis, dum est in corpore, habet modum Vnionis cum illo; talis autem modi defectus in separatione supplendus est. Respondeo hoc posterius gratis dies, . quia cum anima, non obstante unione quam

habet ad corpu4 , existat independenter ab ise

594쪽

Io, & subsistat, nequaquam requiritur vi Vnio illa in anima separata suppleatur ad hoc M. existat, vel subsistat. Instabis : quando accidentia separantur illabiecto cui inhaerent , ut fit in Eucharistias. modus ille inhaerentiae seu unionis aliquo mOdo suppletur ut existant; ergo idem de anima dicendum est. Respondeo negando id sequi,& discrimem apertum est , quod accidentia existunt in nabiecto dependenter ab illo, sicue

dependenter ab eo producunt ili per eductionem; anima autem habet existentiam omnino independentem a corpore, adeoque etsi ab illo sep aretur, non opus est Ut praecedens uni suppleatur Contra adhuc urgeri potest : in separatione 'animae fit quaedam mutatio quoad modum essendi; at talis mutatio dicit modum qui de- Perditur, modum qui acquiritur. Respondeo hoc posterius verum non eme ; nam mutatio quae in anima contingit, dum separatura corpore, non est ab uno modo positivo ad alium modum positiuum; sed a modo unionis ad illius priuationem ; quia quod anima fie .corpori unita,id dicit modum positium uni nis, quod vero ab illo sit separata, id tantum

priuationem unionis arguit. Vnde cum anim. post separationem reunitur corpori,non amittit quendam modum possiiuum quem in separatione acceperit; sed a priuatione unionis transit ad ipsam unionem positivam. Ex quibus collige , animam cum separatur st corpore, nihil amittere praeter modum Vnio HS quo corpus informat. Nam quod neque essentiam, neque existentiam amittat, inde pater , quia manet incorrupta post mortem ho-

ut at corrumperetur si essentiam vel ex

595쪽

PHYSICAE

stentiam amitteret: quod Vero nec subsistentiam amittat, ea ratione ostenditur , quia ficut existentiam, ita & subsistentiam , quae est quidam modus existendi , seu complemen tum existentiae habet independenter a corpore.

Vnde Vlterius sequitur animam nihil reale acquirere per separationem, cum neque essentia, neque existentia, neque subsistentia indigeat. Quare immerito nonnulli dicunt animam separatam incipere esse semipersonam,

cum antea non esset: cum enim Per eandem

subsistentiam & coniuncta & separata subsistat, non magis aut minus in Vno,quam in alio statu semipersona dici potest. Quaeritur 2. an statuS separationis sit anima violentus; aut naturaliS , Vel praeter naturam,

seu neutero

Respondeo & dico I. statum illum non essanim. simpliciter naturalem. Probatur; quia anima est essentialiter forma corporis. δc pars ad constitutionem hominis a natura destinata; ad forma non existit naturaliter extra materiam, neque pars compositi extra compositum: ergo status animae rationalis extra corpus non est

illi naturalis. Maior est peripicua , minor Vero suadetur, quia cum proprium & connatu rate munus formae sit inssii mare materiam, MPartiS totum componere , status sep arationis non potest illi esse naturalis. Neque refert quod anima humana informet corpuS natura sua corruptibile, & aliquando corrumpendum ; unde aliqui colligunt naturale esse animae, cum sit immortalis, manere superstitem post corruptionem corporis. Inde enim non inscrtur separationem

illam esse animae umelicitet nataIalem, se

596쪽

LIBER TERTIUS.

consentaneam inclinationi illius naturali a quia cum essentialiter , adeoque semper sit forma , nunquam carere potest inclinatione interna & naturali ad informandum corpus humanum, siue corruptibile, siue incorruptibile; sed ad summum,si anima praecise spectetur, ut est substantia immortalis, ei naturaliter competere quod destructo corpore existat; cum ad id non indigeat aliquo modo VeIconcursu extraordinatio ; sed vi sua existere possit. Dico 2. Statum separationis non esse animaism-plieir tr violentum, esse tamen secundum quid. Prior pars probatur , quia illud simpliciter violentum dicitur quod procedit a causa externa,

nullam Vim conferente passo , seu contra naturalem patientis inclinationem; at existentia animae extra corpus non oritur a causa aliqua intrinseca , animam in eo statu per vim detinente: sed illa cum sit substantia spiritualis a corpore independens , ex se & virtute propria hoc modo existere potest. Erso status ille separationis non est simpliciter ammet vio- lentUS, Posterior pars ostenditur: quia illud utcumque est violentum, quod repugnat natiuae. inclinationi; atqui status animae separatae re-pognat illius natiuae inclinationi, ut ostensum est : ergo status ille est ei aliquo modo violentus. Confirmatur: quia cum anima, quatenus est forma corporis humani, habeat nat ratem vim informandi illud ,& per varia il- Iius organa eliciendi multiplices actus tam Vegetatiuos , quam sensitivos , dubitari nequit quin priuatio eiusmodi ossiciorum , quae

ad quandam illius perfectionem spectant sit aliquo modo contra naturalem illius Pedi

597쪽

sectionem , & eatenuS Violenta . . Dico 3. Statum 'arationu non posse diei an masimpliciter praternoturatim. Probatur ; natri ille

status dicitur praeternaturalis, qui neque est debitus naturae, neque illi repugnat, Ied medio quodam modo veluti indifferenti se habet; at status separationis non se medio hoc

modo habet, clim eossit dici debitus animae, quatenus illa praecise est substantia miritu a Iis,& a materia independens ; & dici debeat s altem aliquatenus contra naturam illius, ut habet rationem formae: Ergo status ille non debet dici praeternaturalis. Confirmatur: quia maxime haberi debet ratio qualitatis status, quae conuenit animae, veest essentialiter forma corporis humani, cum se adaequale ae secundum suam rationem dis. ferentialem concipiatur : at status separationis est secundiim quid violentus animae ratio nati, spectitiae Vi est forma corporis humanitergo status ille potius debet denominari aliquo modo violentus , quam indifferens, vel

Praeternaturaliis. Quaeritur 3. virlim anima separata naturaliter appetat reunionem cum corpore siue appetitu innato, siue elicito. Respondeo & dico Iapperitu innato

eam reuuiovem appetere. Ratio est,quia cum anima sit essentialiter forma corporis , habet intrinsecam & ementialem procliuitatem ad illud informandum : adeoque etsi separata sit a

corpore,eiusmodi inclinationem retinet; Maxime cum extra corpus violentiam aliquam patiatur, ut dictum est. Confirmatur exemplo materiae: quae quia habet appetitum innatum ad omnes formas,

semper illum retinet , etiam respectu euuma.

598쪽

quibus priuata est. Nec dicas disparem esse rationem , quia materia porficitur per formam, non anima per corpus, ac proinde etsitIla formam appetat, non s equitur quod haec unionem cum corpore exposcat. NC, inquam νid dicas, quia etsi non tantum perficiatur animma a corpore,quantum materia a forma ; negari tamen non potest quin ex unione cum illo aliquat onus perficiatur , quatenus sic om-cium partis & formae praestat corpus vivificari. do, hominemque, qui est compositum nobilissimum,intrinsecte constituendo: unde quam-u IS anima ex ea unione nullatenus perficeretur , inde non fieret animam non appetere illam Vnionem ; quia cum sit pars , posset eam appetere, vel ob solum bonum totius ad quod naturaliter crdinatur. Ubiicies: appetitus innatus respicit res naturaliter possibiles, atqui reianio animae cum corpore non est naturaliter possibilis, quia alioqui resurrectio mortuorum naturaliter fieri posset, quod fidei repugnat : erso anima non . habet appetitum innatum ad 'illam reunio

nem.

Respondeo appetitum naturalem ferri in res possibiles, vel quoad substantiam, vel quoad modum, re unionem Vero animae cum cor

pote esse possibilem quoad substantiam , quia iubstantialiter non differt a priori Vnione quae erat mere naturalis, sicque naturaliter appeti poss): esse vero impossibilem quoad modum,& eatenus naturaliter non appeti. Dico 2. animam secundum naturam mam Jecta

tam , non appetere reunteuem cum corpore, αppetitu

elicio. Ratio est, quia eiusmodi appetitio, cum sit actus elicitus voluntatis , non potest exci

tari , nisi praecedente cognitione intellectua ,

599쪽

372 PHYSICAE

qua reunio illa vi naturaliter possibilis iudicetur: at anima separata non potest per ratio nem naturalem indicare reunionem ciam coseipore esse viribus naturae possibilem , quin potius eam sic ut impossibilem cognosci. Quare appetitu elicito in eam ferri non potest , nisi Drte inem caciter & per modum Velleitatis. Supposita tamen reuelatione , qua animae separatae cognoscunt resurrectionem futuramν certum est animas iustorum actu clicito appetere reunionem cum suis corporibuS,Vt Patet ex cap. 6. Apocat. Eo Vel maNime quia cum earum corpora futura sint gloriosa M incorruptibilia, sciunt se iii iis modo perfectissimo operaturas. duod vero attinet ad damnato is rum animas , probabilius cst re unionem cum suis corporibus ab iis non appeti , sed potitia perpetuam ab illis separationem ; cum sciant poenas quibus plectuntur, eX ea unione a gendaS.

ARTICVLVS II.

De loco animae separatae.

OV ritur I. Vtrum anima separata sit ii,

loco. Respondeo absolute negari non posse quin anima separata sit aliqua ratione in loco. Probatur , tum ex fide quae docet animas beatorum esse in coelo, x animas damnatorum in inferno , itemque animam Christi descendisse ad inferos. Tum quia ratio naturalis demonstrat quidquid existit, alicubi existere, hoc est in locis

aliquo vel spatio. Sicut enim quidquid Prom

600쪽

. LIBER TERTIUS. m

e ucitur, in aliquo tempore vel reali, vel saltem imaginario producitur; ita in aliquo loco, vel spatio produci debet : neque a tempo-xe, aut loco absolui potest , quamdiu existit, ut diximus in Me physica. Vbi ad uelle I. duplicem esse locum e alium xealem & positiuum , alium negativum seu imaginarium, t Vocant: animam vero in viro que esse posse,in priori quidem, ut in aere, in eoelo, &c. in posteriori etiam, ut si extra coe

los tranSferretur.

Aduerte g. locum realem dupliciter sumi posse, primo pro superficie corporis ambien-US , secundo pro corpore intra illam superfierem contento ; animam autem in utroque essΘ posse ; in primo quidem , quia cum non postit nisi ad certum spatium extendi, necesse est ut allius praesentia aliquo termino definia tur. In secundo etiam, quia cum sit spiritualis, potest existere intra illum terminum , non excludendo corpus interiectum. um itur a. quomodo anima separata sit in loco. Respondeo eam esse in loco per suam substantiam independenter a quacunque Op xatione, idque modo definito, & incircunscri-Pto. Prima pars probatur, quia prius est animam per suam substantiam existere, quam operari; atqui anima est in loco eo ipso quod existit, Vt dictum est: ergo anima est in loco per suam substantiam independenter a quacunque operatione.

Confirmatur : tum quia anima potest esse

alicubi, etsi non agat; tum quia etsi alicubi agat, non ideo ibi est ; sed potius quia in es Ioco est, ibi agit. Vnde animae beatorum eia seni tealiter in coelo , etsi nihil ibi agerent, valde etiam quoad locum distarent ab anima-

SEARCH

MENU NAVIGATION