장음표시 사용
601쪽
hus quae sunt in inferno, etsi istae nihil agerent
Secunda pars ostenditur ; nam dupliciter potest aliquid esse inJoco , nempe indefinite, α definite ; indefinite illud dicitur esse in loco, quod certo spatio ita definitum non est, vi extra illud non se extendat 3 definite verbquod ad certum spatium determinatum est. Itaque perspicuum est animam rationalem, cum sit substantia partialis & incompleta, adeoque finita , non posse habere praesentiam indefinitam & illimitatam ; sed definitam Aterminatam: Eo Vel minime, quia ne quidem Angeli perfectissimi, etsi longe fini no biliores anima rationali , eiusmodi praesentiam habent; sed solus Deus immensus & infinituS. Tertia pars suadetur; nam praesentia defin ea vel est circunscripta , vel incircunscripta; . prior est, qua totum est in toto loco, & pars' an parte, qua ratione corpora existunt in loco et posterior autem est qua totum est in to
to spatio,& totum in qualibet illius parte; qua ratione substantiae spirituales & indiuisibiles, cuiusmodi sunt Angeli & animae rationales,
in loco existunt. Quaeritur' Vtrum anima possit esse in loco
diuinSili, & etiam in indivisibili, si datur.
Respondeo affirmative quoad viramque pa tem ; & ratio prioris est, quia cum anima per totum corpus sit diffusa, adeoque sit tunc in loco diuisibili, nulla ratio est cur a corpbre separata nequeat in loco diuisibili existere.
Confirmatur r quia etsi anima sit indivisibi- Iis , non tamen instar puncti; sed ad modum aliarum substantiarum spiritualium , quaS aa
602쪽
spatium diuisibile, eoque maius quo sunt perfecit ores posse diffundi constans est Theologo-xum 1ententia.
Ratio vero posterioris est, quia cum anima sit in se entitatiue indivisibilis, est tota in toto spatio, & tota in qualibet illius parte , adeoque si in spatio sunt lineae , superficies , dc puncta, dubium non est quin anima in iis tota existat,imo quin ad unicam punctum possit se totam retrahere , ita Vt vltra non e tenis datur; cum ex una parte sphaeram habeat limbiatam in ex alia nullas exigat partes in loco, cum ipsa in se partibus careat: Quia tamen existimamus non dari indivisibilia positiva in continuo, absolute dicendum est animam in iis non existere. Quaeritur . virum anima separata habeat sphaeram suae praesentiae ita limitatam,ut ri queat existere naturaliter nisi in uno loco sibi adaequato, nec in pluribus in adaequatis inter se distantibus. Respondeo habere quoad trumque. Prior pars probatur, quia si locus animae est adaequatus, est maximus quem occupare possit , adeoque anima non est ca- Pax alterius loci non modo adaequati; sed nequidem valde exigui, quia ex illo,& adaequato fieret locus totalis maior maximo , quod repugnat. Posterior pars ostenditur;tum quia cum anima sit quoad entitatem & substantiam una, unum etiam locum naturaliter sibi vendicat; at non esset quoad substantiam Vna , sed diuisa si in pluribus locis distantibus propria vi
Tum quia si anima possiet eo modo existere sequeretur eam possie propriis viribus simulesie in locis remotissimis, adeoque in terras
603쪽
ae supra coelos; imo in locis pene innumeris, quot nempe sunt partes loci continui quem occupare Potest. Ista autem incredibilia ubdentur , & vim finitam animae longe supe
Quaeritur s. an repugnet plures anima esse maturaliter simul in eodem loco. Respondeo negative: ratio est , quia sola quantitas est causa cur corpora non possint se mutuo penetrare , 3c in eodem loco existere naturae viri-hus: at animae cum sint spirituales, quantitate carent, ac proinde nihil impedit quin plures possint esse simul. Imo cum anima simul existat in eodem loco eum corpore quod informat, minuS repugnat quod separata existat simul in eodem spatio cum alia anima. Et confirmatur ex eo quod daemon est realiter intra corpus arreptiiij, adeoque in eodem Ioco cum anima illius.
ARTICVLVS III. Risum anima separata possit localiter moueri, O qua ratione.
REspondeo & dico I. Animam separatam
pψδε υi propria naturali seipsam mouere lora. titer. Hoc videtur per se notum, quia cum
anima sit substantia spiritualis , in gradu
vitae perfectissimo , nempe intellectuali conia stituta,& ad perfectionem Angelorum proxi-mh accedens,omnino ridiculum est existimare eam esse certo loco amXam , Vnde nunquam propriis viribus dimoueri possit. sonfiamatur et nam illa corpus mouet α ima
604쪽
de impellit e loco in locum, simulque seipsam
S mouet; ergo potest se mouere dum est. corpore separata:imo eo facilius quo tunc impe di mento ex corporis mole, dc grauitate orto est soluta. Nec resere r. quod Lucae I 6. anima mendi-
ei sit ab Angelis portata in sinum Abrahae, Scanimae damnatorum dicantur in infernum daemonibus deserti; inde enim non sequitur
animas seipsas mouere non posse,sicut non sequitur eos carere Virtute motiua,qui in rhedis, aut curribus,honoris,Vel ignominiae cau- . SA ducuntur. Nec refert 2. quod aiunt aliqui, si anima Propria virtute motiva praedita esset, sequere- tur eam cum Vellet,posse e corpore exire: Hoc
enim non sequitur , quia anima est essentia- Iiter λrma corporis; quare sicut nequit corpus ingredi nisi sub certis dispositionibus, quae sunt necessariet ad obeundas Vitae operationes; ita non potest ab eo discedere quandiu eiusmodi dispositiones durant. χtia tamdiu durae volo substantialis animae cum corpore,quae ab ipsa anima dissolui non potest : sed destructis dispositionibus,perit;tuncque anima, quia noni habet nisi coniunctionem localem cum corpinxe, ab eo propria sponte exire potest.
Dico 2. An ιmam separatam posse moueri motis continuo , non tamen satu constare an ρossi moueri
notis discreto. Prior pars probatur, quia cum spatium sit continuum,nulla est ratio cur anima non possit motu continuo , & minime interrupto illud decurrere. Ad eum modum quo Angelus e coelo in terram descendens, totum spatium interiectum fluxu successivo & continuo pertransit, ut fert communis Theolog eum sententia.
605쪽
obiicies ex Physic. quod mouetur motrieontinuo, partim esse in termino a quo , partim in termino ad quem ; atqui anima cum partibus careat, non potest esse partim intermino a quo , partim in termino ad quem; ergo nec moueri potest motu continuo. Respondeo axioma illud non esse intelligendum hecessariis de partibus mobilis;sed de partibus spatii per quod fit motus,quarum una deseritur, dum alia acquiritur. Posterior pars ostendit nr;nam motus discretus in eo consistere dicitur , quod locum aliquem sibi adaequatum occupans,possit e vest,sio & in unico instanti totum 1llum locum de ferere,& alium proximum aequalem occupa se,ita ut non prius occupet aliquam illius par
tem quam totum. Hoc antem, ut ingenue is rear tarditatem meam . nunquam a me concipi potuit, qui scilicet fieri possit ut anima decurrens spatium a. b. c. non prius attingat b.
quam c. sen medium punctum illius spatij citius quam Vltimum.
Dico 3. Animam separatam non posse motu comis sinus moueri ab extremo in extremum , si transeun- ἀο per medium; non tamen eo are an id posit moris discreto , agendo de medio communieante. Prior
Pars vrobatur , quia motus continuus dicitur qui ni tempore continuo , per partes spatii continuas. Quod autem sic mouetur , debet prius attingere partes spatij proximas quam remotas, adeoque tendere ad extremum per totum medium, quodcunque fit. Vt autem posterior pars intelligatur,obseruandum est, duplex assignari posse medium in spatio per quod fit motus , aliud participans de Utroque extremo , Ut si in spatio duorum Pedum assumas secundam medietatem primi
606쪽
pedis, & primam secundi; aliud minime participatis, ut si in spatio trium pedum pes medicis inter duos extremos assignetur. Itaque certum est animam non posse motu discreto transire ab extremo ad extremum, non transeundo per spatium medium non
communicans , quia si id posset, aeque facile posset transire in instanti ad quamcunque distantiam, quod dici non potest. Nam cum duo extrema spatia nullam tunc inter se connexionem habeant, eo quod non est necesse ut ab uno ad aliud transeatur per medium, perinde est siue anima moueatur ad locum valde distantem, siue ad alium parum remotum: Vnde posset anima existens in terra immediate tram site viribus naturae ad coelum,non transeundo Per aerem medium; quod sane fidem omnem
Vetum maior est difficultas , an possit anima transire de loco in locum , siue transitu Per medium communicans. Et quidem illi qui putant anima per motum discretum posse se immediate , & in instanti constituere in spatio contiguo aequali , consequenter existimant motum illum fieri sine transitu per
medium non communicans; quia sic non potest assignari in mota animae instans medium in quo partim recesserit ab uno extremo, partim accesserit ad aliud , dc alteram utriusque medietatem occupet. asa tamen sententia illa de motu discreto animae nobis dissicilis apparet, Vt visium est , consequenter dicimus nobis incertum videri, an possit anima transi re de extremo in extremum, siue transitu per i medium communicariS. Quaeritur 3. virum anima separata habeat vim. aliquam naturalem mouendi res corpo-
607쪽
xeas. Respondeo amrmatiue , cum enim anima possit in eo statu seipsam mouere , negari non potest quin possit simul aliquid corporeum mouere & impellere ; ad eum modum quo omneS fatentur reS corporeas posse ab Angelis localiter moueri. Vnde etsi animaiatum apparitioneS, quae a plerisque narrantur, peculiari Dei dispensationi tribuendae sint, nil vetat quin credamus eas ipsis animabus per vim naturalem executioni fuisse mandatasata vi corpora quaedam en aeIe aliave materia emnxerint, & in iis se hominibus visendas exhibuerint. Obiicies t anima dum est in corpore , non potest rem ullam externam mouere, nisi per membra corporis , Ut eX eo manifestum est, quod si membrum aliquod motu destituatur, anima nihil per illud mouere potest : Ergo dum anima est separata a corpore, nullam retinet vim mouendi reS eXternas. Respondeo
non sequi, quia quandiu anima est in corpore, unio intima quam cum illo habet, impedit ne seipsam , vel alia possit mouere independenter a membris illius; sicut autem hoc vinculo soluta seipsam mouere potest , ita aequaedam alia. Nota I. potentiam motivam animae distingui ab illius intellectu & voluntate; quia aliud est intelligere & velle , aliud motum exequi, quod fit per potentiam motivam et potest hoe confirmari ex supra dictis de motu locali animalium. Nota 2. animam non modo posse corpora mouere localiter; sed etiam ex varia eorum mixtione & applicatione multos effectus naturales , non tantum ordinarios ; sed etiam insolitos producere: cum rerum vises
608쪽
ae proprietates longe perfectius cognoscat quam in hoc statu. Nota 3. non repugnare quod anima per se loquendo aliquam substantiam spiritualem impellere possit,cum similis impulsus tribuatur Angelis. An tamen de facto , & positis rebus ut lunt, vis illa ei competat, dubitari potest. Nam imprimis clim Angeli omnes sint Ionge nobiliores anima ,dici nequit alique An. elum posse inuitu ab anima impelli. Deinde verum est omnes animaS esse aeque perfectas, i multi existimant, fieri etiam nequie iuxta illam sententiam, ut una anima possit aliam vi impellendo localiter mouere: Si tamen aliae aliis sint nobiliores . quoad rationem indiuidualem. ut probabilius supra existimauimus, iuxta hoc dici potest. eam quae ignobilior est, polite a perfectiori impelli.
O VM ritur r. Vtrum in anima separata fuistur' sit aliqua cognitio intelleis tua. Respond. amrmative, ut ex eo manifestum est , quia frustra emet status ille anima separatae, ideoque naturaliter impossibilis , si anima in eo nihil possiet operari: at nihil posset operari si careret cognitione , cum nihil sit volitum quin praecognitum,& motus localis quem animae tribuimus, non nisi ex praeuia illius cognitione oriri possit. Quare nec possiet anima separata aliquid velle , nec loco mo e .
609쪽
ri; sed ad modum statuet sensu & vita carentis,
immota semper in uno loco haereret, quod plane ridiculum est, & incredibile. Obiicies I. Paulum dicentem I. cor. I 3.scie tiam post mortem destritendam , & apud E cles. c. 9. mortuos nihil nosse amplius, nec OPUS, nec rationem, nec sapientiam apud ins ros manere. Respondco Paulum loqui de cognitione fidei obscura , quae adueniente clara Dei visione,extinguetur, sicut sole exorto, tenebrae dissipantur. Ecclesiastem vero loqui in persona impiorum suadenti uin aliis ut voluptatibus se ingurgitent , quia nullus superest sensus in alia vita. Obiicies z. anima creatur eo fine ut corpus informet, & in eo operetur; ergo corrupto corpore , nulla cst ratio cur anima intelligere, vel aliquid aliud operari debeat. Respondeo hoc argumento aeque cocludi animam cortum. pi cum corpo e quia cum sit forma illius sicut fine eo opcrari, ita nec existere debet: inrod. si tamen existit. ut fides docet debet etiam habere vim operandi, cum esse sit propter operari:& quia est substantialiter intellectiva necesse est ut intellectioncm actuale eliccre possit.
obiicies anima separata nihil potest intelligere nisi per species quas hic acquisiuit; at repugnat quod tunc per eiusmodi species aliquid intelligat: quia cum ex scnsibus haustae sint non nisi dependenter ab illis, & per conuersionem ad phantasmata corporea usui esse possunt. Respondco maiorcm fallam esse, quia aliae species animae infunduntur in separatione Per quas potest intelligere: & quamuis verum contineret , minor falsitatis arguenda esset; quia etsi anima quatenus corpori Vnita, non
intellisat nisi: dependenter. a c PQTe I noni
610쪽
sequitur quod separata nihil possit intelligere, cum sit substantialiter intellectiva , 8e ut sie, non indigeat corpore ad intelligendum ; sicut
nec eo indiget,ut seipsam moucat.
Noc refert quod species intellectiles ex senis suum cognitionc haustae sint; illa enim dependentia non tam ex conditione specierum, quam ex alligatione ad corpus corruptibile Procodit; ut ex eo non obscure intelligitur, quod anima corpori glorioso unita post resurrectioncm, non amplius intelligit per conuersionem ad phantasmata. Quaeritur 2. Virtim anima separata persectius res intelligat, quam coniuncta. Respondeo & dico I. Negari non pilo quin tune perfecti itas intestii t. Ratio est, quia modus
intelligendi independenter a corpore est nobilior ,& eleuatior modo intelligendi dependenter ab illo, cum Deo S Angelis competatratqui animae separatae competit modus intelligendi independenter a corpore, coniumstae
vero modus intelligendi oppositus : ergo ille modus intelligendi isto est nobilior , adeoque anima per illum perfecti iis intelligit. Deinde, anima coniuncta non intelligit nisi per species acquisitas; separata vero & per acquisitas, & per inlatas intelligit, ac proinde nobiliori modo; tum quia intellectio fit in hoc ristatu eum multis defectibus , ex coniunctione cum sensibus corporeis procedentibus, qui in statu separationis locum non habebunt; tum quia species infusae sunt nobiliores acquisitis, δd efficacius iuuant intellectum ad cognitionem eliciendam. Neque propterea aequamus animas separatas Angelis, quoad modum intelligendi r sicut entin Angeli sunt substantiae completae,ae