Idea philosophia naturalis, seu physica, paucis multa complectens de iis quae spectant ad cognitionem rerum naturalium. Pars tertia totius philosophiae. Auctore D. Pietro a sancto Ioseph Fuliensi

발행: 1659년

분량: 700페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

PHYSICAE

gradum entis nobiliorem participant, quam animae ; ita etiam in excellentiori gradu in- helligendi constituti sunt. Qiao fit ut anima separata veluti statum medium sortiatur inter animam coniunctam , & Angelos ἱ quatenus

CXercet operationes nobiliores quam coniuncta, non tamen aeque perfectas ac Angeli, ut ex iam dicendis clarius percipietur.

fecisndrem fa Lyectatam , non omnia intelligere sinacompostrisne is ducum Probatur, quia cum

speciebus hic acquisitis in eo statu Vtatur, C. risimile non est eam sine compositione & discursu rerum omnium cognitionem , quae per species illas intelligi possunt , comparare. Licet enim quod hic obscure cernebat, clarius per species illas intueatur,ob remotionem imis

pedimentorum quae ex consortio cum corpore

allius cognitioni non parum officiebant, non tamen apparet quomodo species sensuum ministcrio acquisitae adeo sint persectae eN natura sua; ut ad modum nobilissimum intelligendi sine compositione ae discursu, qualis com- Eetit Angelis, longe anima nobilioribus sus, licere possint. Declaratur ; nam ideo hic componimus, quia non videmus praedicatum in subiecto, sed concipiendo subiectum per unam speciem, re praedicatum per aliam, hoc cum illo conferimus , & illi inesse iudicamus ; cum AngeluS per unicam speciem, adeoque unico inintuitu, videat praedicatum inesse subiecto. Ideo vero discurrimus, quia ex una cognitione procedimus ad aliam, non quidem ita duntaxae ut inter illas cognitiones sit solus ordo succes- sonis seu temporis;sed ita ut posterior a priori

casisetura adeoque inter illas sic ordo causam

612쪽

LIBER TERTIUS.

litatis. Contra vero ideo Angelus non discurrit , saltem in rebus naturalibus , quia cum cognoscat res clare ut sunt in seipsis , non eget pluribus actibus ut concludat proprietatem de subiecto ; sed id unico intuitu deprehendit : At certe verisimile non est solum illum modum cognoscendi, sine compositionere discursu , animae separatae competere; cum

species intelligibiles hic acquisitae non adeo sint perfectae, ut simul subiectum & attributum , causam & effectum , aliaque id genus animae repraesentent ; neque aliud repraesentare possint in anima separata , quam id quod in coniuncta ex se repraesentare PO-

terant.

Quia tamen anima separata aliqua intelligit per species infulas, quae illi post separationem a Deo infunduntur, hinc probabiliter colligi potest eam nonnulla in eo statu intelliis gere , sine compositione , & discursu: Quia verisimile est ei ulmodi species esse perfectiores iis quae sensuum ministerio acquiruntur, ae aliunde esse proportionatas virtuti intellectitiae animae separatae, quae longe expeditior est ad res tunc comprehendendas , quam cum agit dependenter a corpore. Quaeritur 3. Quomodo animae separatae inter se colloquantur : Quod enim admittenda sit inter eas quaedam collocutio , inde per spicuum est, quod cum sint substantiae intellectuales , aliquam inter se 1bcietatem habentes, necesse est ut suos conceptus sibi mutua manifestenti De modo ergo locutionis est dis ficultaS. Respondeo animas separatas inter se colloqui per mutuam directionem propriorum in

613쪽

6 PHYSICAE

conceptum ad aliam , Velitque ab ea intelliis gi,id sumciat ut ab illa percipiatur. Non enim potest dici quod una anima alteram alis qua tur, nisi vel signum aliquod siue corporeum, siue spirituale lui conceptuS producendo , Vel ad eam suum conceptum dirigendo,&consen. tiendo ut ab illa percipiatur ; at prior modus fundamento caret, tum quia nequit explica, xi quale sit eiusmodi signum , tum quia nompotest intelligi quomodo tale signum sit institutum ad talem conceptum repraesentandum; eo vel maxime quia non potuerunt si gna conceptuum institui,nisi ex consensu mutuo animatum inter se colloquentium,& con sequenter admitti debet locutio quaedam anismatum ab iis signis independens. Tum quia specialiter productio signorum externorum superat Vires animarum I cum, illae nihil possint in rebus corporeis, nisi quoad motum localem : est etiam absurdum existimare animas, quae sunt spirituales, non loci es, nisi per signa materialia , quia sic non possene inter se colloqui, fi omnia materialia a Deo annihil arentur , aut si extra coelum, et in vacuo constituerentur. Non etiam posset. Vna aliam alloqui , nisi sinul ab omnibus , quae praesentes adessent,intelligeretur, quae & fimilia plane absurda sunt. Ergo fatensum est animas separatas posteriori modo inter se coli qui , nimirum per directionem conceptuum.

Confirmatur et quia licet earum conceptus naturales non superent facultatem intelligendi aliarum , congruum tamen non est Vt una, Percipiat alterius conceptum , ea inuita, minime consentiente; quare Deus ex suauit te suae prouidenti aetatis denegat concursum ne

cessarium ad perciyiendos conceptus qui ad

614쪽

LIBER TERTIUS.

ipsas non diriguntur ; posita vero ea directio-De, concurtum 2equisitum exibet, sicque prascitur locutio.

Et modus iste eo libentius amplectendus est; quod facile ae sine ullo incommodo di ficultatem satis intricatam resoluit, & aliunde iuxta illum potest fieri locutio ad quantamcunque distantiam ; 'potcst etiam una anima alteram alloqui, aliis quae praesentes adstant, minime audientibuS.

ARTICULUS V. De obiecto, o speciebus cognitionis animae'

separatae.

OV eritur 1. quaenam sint obiecta quae ab

intellectu animae separatς percipiuntuζω Respond. &dico I. mma eparatam

habere crinitιonem eo tam omnium qua in corpore no-

Remi. Probatur tum ex Scriptura quae Lucae I 6. testatur animam diuitis eorum recordari quae hic nouerat: tum quia cum species intellectiles in anima separata remancant mec minorem Vim habeant reptiesentandi eadem obiecta, dici non potest animam tunc carere cognitione rerum siue uniuersalium, siue singulatium, quarum hic notitiam comparaucrat. Clim tamen illae lpecies non habeant Vim ea repraesentandi qme futuris temporihus gerentur, hinc fit Vt non possit anima per illas Cius-- modi obiecta percipere. Potest tamen aliun de,n ex aliarum animarum hinc abeuntiumst, via Angelorum relatione , eorum cognicio-'

615쪽

nem quae hic fiunt, assequi, aut etiam ex spe ciali prouidentia ais debita ;' quia cum sine formae hominum , & eo titulo quae apud noa geruntur, ad illas quodammodo spectent, ex L videntur exigere , si non omnes, saltem aliquas species eorum quae hic fiunt. Et quamvis hoc a nonnullis negetur , non tamen negari potest, quin de facto animae beatorum,&damnatorum, nonnulla quae post earum separationem hic contingunt, ex speciali dispe satione Dei percipiant. Dico a. Probabile esse anima separata tribui per

se loquendo , scientivi omnel naturales rerum materialium , quaε rn hae flatu non acquisiuit. Proba

tur: quia cum anima ex natura sua sit prςstam tior rebus omnibus materialibus , & habeat suificientem vim intellectivam ad eas omnes cognoscendas, congruum omnino Videtur ve Deus eiusmodi cognitionem ei communicet , etiam spectata rei natura, & abstrahendo Lstatu beatitudinis. Confirmatur: quia cum cognitio illa sit magna , & valde connaturalis animae perfectio dubitari nequit quin naturali appetitu in illam, feratur : at probabile non est animae inditum esse λ natura appetitum, qui nunquam ab autore naturae fit explendus , eamque in perpe tuum priuari aliqua perfectione suo statui proportionata & connaturali. Neque dicas animae,cum sit forma corporis , determinatum esse modum assequendi scientias ministerio sensuum ; id enim verum est pro hoc statu , non autem pro statu separationis : quia cian status ille sit nobilior , 3 ex se sit perpetuus , reetus ordo Prouiden riae naturalis videtur postul are , ut anima no

vabori modo tunc intelligat , quam diaut

616쪽

esset in corpore; adeoque recipiat species Perfectiores & clarioreS. Confirmatur : quia alias sequeretiir artim actinfantium qui moriuntur antequam ullam cognitionem acquirant, omni cognitione per totam aeternitat m priuatas manere, seclusa supernaturali Dei prouidentia. Quod si concedas species aliquas iis communicari, quibus quandam rerum naturalium cognitionem ob tincant, dicam ego omnium species iis infundi ; cum omnium sit par ratio , supposita capacitate res omnes intelligendi, quam diximus vigere in anima separata. Eo vel maxim quia cum fatearis animam separatam perfecte seipsam cognoscere, consequenter admittere debes eam a fortiori posse perfecte intelligere res omnes materiales , cum iis longe sit no- bilior. Dico, ninuti separatM seip natu'aliterra

rnoscere. De hoc non est difficultas; nam si anima simn isto statu utcumque cognoscit, multo magis in alio , cum facilius id possit. Imo probabile est eam se in eo statu intuitine δ perfecte cognoscere ; cum vis cognoscitiua adaequet illitas cognoscibilitatem , & illi insit appetitus naturalis se modo nobilissimo cognoscendi , quem dici nequit per prouidentiam naturalem compleri non posse, aut nunquam complendum. Quomodo autem anima se cognostat dubitari potest. Verum dimissis controuersiis affir-l mandum videtur eam se cognoscere per suam-m et substantiam, non autem per speciem aliquam ab ea realiter distinctam. Cuius ratio est, quia ideo species requiruntur ad intellectionem alicuius obiecti, quia illud non est: aer se lassicienter unitam a & Proportionat v

617쪽

potentiae intellectivae ; atqui substantia animae est sufficienter unita & proportionata illius intellectui: ergo per illam potestse intelligere fine ulla specie intermedia. Confirmatur: tum quia si species ad id essee

necessaria, ideo esset, quia repraesentaret animam et at anima melius per seipsam repraesentatur,quam per accidens ab ea realiter disti

ctum ; ergo id sufficit. Tum quia ex communi Theologorum sententia , Angeli se cognoscunt per propriam substantiam , & beati Deum vident per substantiam illius fine speciα

impressa , ut alibi dictum est. Neque putes hinc sequi, animam rationa- Iem etiam in hoc statu se cognoscere per pro priam substantiam ; est enim discrimen , quia cum in corpore nihil cognoscat, nisi ministe xio sensuum quibus alligata est, non etiam seipsam nisi ea via , adeoque per species alienas , ae valde imperfecte cognoscere potest.

Cum vero in statu separationis non amplius , munus formae exerceat, & existat in se ad modum Angelorum , mirum non est quod etiamaeodem modo, id est per suam substantiam, secognoscat. Dico . Animam separatam alias animM , Amaetor . O Seum ipsum aliquo modo . spectara rei matrem, cognoscere. Prima pars est certa; quia .

Cum animae omnes separatae sint eiusdem spe ciet, & societatem quandam inter se constia tuant , dubitari nequit quin eae se mutuo cognoscant. Eiusmodi autem cognitio cum sie clara & perseeta , requirit species aliquas animae infulas et quia etsi cognoscendo seipsam, . possit simul cognoscere gradum essentialemae specificum omnium animarum, eo quod

omnes sunt eiusdem speciei, ut tamen di

618쪽

LIBER TERTI US.

rentias . earum indiuiduales perfecti intelliingat , erigit species aliquas quibus illas cognoscere possit , cum per seipsam eas cognoscere nequeat: maxime inferior superiorem sti quaedam sit inaequalitas indiuidualis intex

Secunda pars ostenditur e quia etsi anima sint essentialiter ignobiliores Angelis , id nomimpedit quin cum iis conueniant in gradincommuni substantiae spiritualis & intellectua- Iis , & societatem aliquam cum illis habeantgquare negari non potest quin naturaliter aliquam eorum cognitionem habeant: Maxim cum quidquid participat rationem entis , a substantia intellectuali, cuiusmodi est anima scognosci possit. Imo ad rectam & suavem dis-Positionem societatis,quam anima habet cum Angelis, pertinet, ut distincte fingulos, qua tales sunt, cognoscat, & non solum confusae sub ratione generali intelligentiarum , Vel

Angelorum.

Dubitatur autem de modo quo fit haec coingnitio. Qua in re certum est I. animam non posse per tapsam habere cognitionem Angelorum , nisi valde confusam & imperfectam s. Cum ne quidem alias animas longe Angelis

inferiores, fic perspicue & distincte cognosces

re possit, ut ostensum est. Certum videtur 2. animam non cognoscere

Angelos per eorum substantiam, sine quia . proprium est solius substantiae infinitae , interulectui animae, vel Angeli illabi, eumque actua re ; siue quia ad dignitatem animae spectan posse Angelos cognoscere , etiamsi prς sentes non sint; quod tamen non Posset, si eos nomicognosceret nisi per eorum substantiam. Vnde concludendum animam sep aratam cognom

619쪽

scere Angelos per species a Deo infusas , quingorum naturam quoad lationem specificam ,& numericam distincte repraesentant. Tertia pars suadetur:quia cum Deus sit Obiectum intelligibile , potest quaecunque creatura intellectualis, adeoque anima ipsum n turaliter, modo saltem imperfecto intelligere. Hanc autem cognitionem potest animal assequi per cognitionem sui ipsius , vel aliarum rerum creatarum ; quia cum se intuitiue cognoscat, videt se esse creaturam essentialiter finitam , & dependentem a causa superioris ex quo arguit Deum necessario existere. Verum

per dona gratiae, & gloriae ad supernaturalem& intuitiuam Dei visionem potest eleuari, Ut sit in fidelibus & beatis.

aeritur a. per quas species anima rationalis intelligat in statu separationis. Respondeo animam tunc habere species duplicis generis, nempe eas quas in hac vita sensuum ministerio comparauit, & alias quas Deus illi infundit. Priores quidem , quia eadem obiecta cognoscit ; ergo per easdem species ; non quod non possit ansoluto per alias ; sed quia maris

congruum est quod eaedem remaneant, quam quod similes producantur ; maxime cum illaeo natura sua sint immortales, neque ulla sit causa , cur, denegatione concursus diuini eas .in anima conseruantis, destrui debeant. Posteriores etiam; quia anima multo plura cognoscit separata , quam coniuncta : at non conoscit ea omnia sine nouis speciebus,quia priores non possunt ad tot obiecta extendi ;ergo aliae species in ea admittendae sunt. quihus nouae cognitiones perficiantur. Confirma tur ; nam per species acquisitas anima ut plu-

non cognoscit rea nisi componendo r

620쪽

LI AER TERTIUS.

aut discurrendo ; at animae separatς competit alius moduS cognoscendi,nempe sine compositione & discursu , ut supra dictum est; ergo Se aliae species ad talum cognitionem in ea admitti debent. Dubitatur autem I. quomodo anima acquirat tales species. Respondeo eas accipere per infusione I nam quae repraesentant obiecta materialia . non possunt ab iis sumi; adeoque debent accipi per infusionem. Eae vero quae repraesentant obiecta spiritualia, eodem modo sumi debent; cum non constet substantias spiritualos habere vim producendi species intelligibiles in intellectu animae ; δc congruentius sit species rerum spiritualium , & materialium codem modo animae communicari. Dubitatur 2. quandonam species illae infundantur animae separatae. Respondeo hac in re

nihil ccrti assirmari posse; congruentius tamen videri ut in instanti separationis omnes simul infundantur. Quia anima separuta, ex vi sui status , Videtur exigere ut quascumque creaturas , siue corporeaS , siue spirituales , cum libuerit , cognoicere possit: quod non ita esset, si suecessive alias & alias rerum imagines acciperet.

SEARCH

MENU NAVIGATION