장음표시 사용
221쪽
surrexit ex parte Generalis eorum Capituli, quod pro tunc Parisius tenebatur, ne in aliquo viderentur
falsis fratribus se favorabiles exhibere, facta , processus, O excommunicationes contra Fratres praedictos
Ordinis eorum per Domnum Papam factas palam, piablicὸ approbavit, depositionemque M. Michaelis quondam Generalis eorum Ministri per Domnum Papam factam , ex parte Generalis eorum Consilii, σetiam Capituli, O Ordinis, justam in laudabilem pro- restatus fuit; factaque . ιipapa Petri videlicet de corbaria in praediisi M. Michaelis , Fratris etiama Bonagratia, σ Fr. etiam Francisci de Ordine Fratrum Minorum , eorum ,si qui essent, consortes vel complices , tanquam falsa σ haretica , in eorum ordini inimica σ contraria reprobavit, de eorum factis mel maleficiis Fratres is ordinem multipliciter excusavit. Hoc pacto, reductis ad concordiam Decretalibus Summorum Pontificum Nicolai III. & Ioan- nis XXII. quae prima fronte secum pugnare videbantur , pax tandem reddita est huic Sanctissimo ordini, qui in ea fluctuum agitatione vere illud Poetae usurpare poterat: soaerebam filios, exceptis scilic/t illis , , Quos suus optaret non genuisse pater. 9 . D. Redieruntne tandem segreges illi Fratres Ninores ad Ecclesiae unitatem, di ad Romani Pontificis obedientiam lM. Segreges isti Fratres Minores suo periculo comprobarunt, hunc esse casuum virorum spiritualium ordinem, ut primo quidem infelix animus per superbiam intumescat, O inde in contentionem , de contentione in Scbisma , de Schismate in hae-rsim , oede haeresi in blasphemias , infelici gradatione i
222쪽
ne , immo praecipiti ruina descendat, sicut ait Ioan nes XXII. in Extravag. Gloriosam Eeessam . At enim , unus inter illos Fratres segreges Minoritas, dictus Fr. Petrus yoannes Olivi, ex oppido Sirignano, Dioecesis Biterrensis , qui inter suos primum eruditionis & regularis observantis fama insignis fuerat , tum postea haereseos laboravit infamia. eumque Fratricelli, Beguardi, O Beguina, ut suum
Patriarcham venerati 1unt. Inter multos errores ,
quos iste Petrus Ioannes Olivi efflidit in sua Postilla, seu Commentario in Apocalypsim , hi praecipui
sunt. Primo , sextum, quem .designat, Ecclesiae statum, & proprium esse Spiritus Sancti asserit, incipientem a tempore Sancti Francisci, & plenius a tempore condemnationis Babylonis Meretricis magnae quo nomine Romanam Ecclesiam ubique intelligit j quique durabit usque ad tempus Antiis christi, quinque prioribus Ecclesiae statibus maxime praee minere docet. Secundo, pertendit, quod siciit in primo Christi adventu nova Ecclesia . rejecta Synagoga veteri, formata est , sic initio sexti status nova formabitur Ecclesia, Christi lex, Vitati Crux erunt renovandae per S. Franciscum, qui ea de causa in exordio illius sexti status Sacris Stigmatibus consignatus apparuit. Tertio, assirmat, Regulam S.Francisci impugnandam & condemnamdam esse ab Ecclesia carnalium & superborum , non secus ac Christus condemnatus fuit a Synagoga reproba Judaeorum. Quarto , per Bestianus ascendentem de terra,vult intelligi Pseudo-Papam cum suis Pseud Prophetis , & Ecclesiam, quam Catholicam nuncupamus, ait esse Ecclesiam carnalem , Babylonem, & Meretricem .magnam, quae
223쪽
publice a Christo sponso suo adulteratur, & se, om
nesque gentes sibi subiectas, foedis carnalitatibus, Simoniacis cupiditatibus , atque terrena hujus mundi gloria corrumpit. Missos facio alios errores, quibus scatet haec Petri Ioannis Olivii in Apocalypsim Apostilla , quam , eiusque Auctorem. yoannes XXII. post maturum & deliberatum examenta, damnavit, ejusque ossa exhumari jussit atque com cremari, sicut refert Francisius Pegna ex tribus prohatae fidei MSS. Codicibus in Commentario M. ia
II. Partem Directorii Inquisitorum . Legendus est etiam CL. Balaaius Tomo I. Miscellaneoru pag. 3I ubi ex Archivo Archiepiscopi Narbonensis edidit censuram , sive sententiam a Magistris in Theologia a 'oanne XXIL deputatis latam contra omnes Petri yoannis Olivi emores, quos maximam partem mereticos , Blasphemos, plerosque ridiculis es fatuis divinationibus scatentes, O temerarios docti
simi illi in Theologia Magistri summo consensu
pronuntiarunt. Dermitiua Thadaeus in sua Nitela Franciscana, & adingbus in Annalibus Minorum ad annum MCCXCvΙΙΙ. Petrum Ioannem Olivi,de alios nonnullos Pseudo-Minoritas purgare, & ab omni haereseos suspicione liberare pro viribus conantur,
asserentes hujusmodi Franciscanos a suis Sodalibus falso fuisse accusatos, eo quod obsolescentem inquit Dermitius Thadaus) Sancti Francisci dissiplinam suo splendori restitui cuperent, maximὸ Petrus Ioannes Olisi , qui sub Nicolao in incurrit aliquorum , quibus vita laxior placuit, indignationem ex sudis vidi me dissiplina . Testem etiam Angelum Clarenum,qui Petri Joannis Oli.i familiaris fuit, appellat loco mox a me laudato adiuhur, ejus ue auctorita
224쪽
probat, praedictum Petrum Ioanne Olisi etiam post
mortem miraculis fulsisse. Verum, ut candide fatear, in purgandis Petro Ioanne Olivi, aliisqui Pseudo-Minoritis , laterem lavant, & Oleu' operamque perdunt Dermitius, O adivbus. De De misio hoc judicium in Annalibus Ecclesiasticis rofert odorisvs R nridus et crediderim, inquit, 'A tborem hune ignorasse Petru Ioannem Olivi resignem porritam, plurium harson inventorem, judiciaria sententia damnatum; neque advertisse, quim longὸ ab-m . Sedis Apostolicae condendis Decretis maturitate , dignitateque, ob leves obtrectatorum susurros , ita Christianum Orbem commovere. Postea , ut nullum pro Petro Ioanne Olivi, aliisque ei adhaerentibus Pseudo-Minoritis , cudendae Apologiae superesse Ioeum . ostendat idem Odoricus Rivnaldus, refert Pseudo-Minorum Apostatarum Sectam contaminatam haeresibus, coelestino M. Pontifice germinasse , in eam Bonifatium Uin. Benedictum XII. Clementem VI. leges distrinxisse , nonnullis , ob haeresim
rogos paratos fuisse , & Massiliae quatuor Pseudo-Minoritas , qui errores a Petro Ioanne Olivi, in sua Postilla super Apocalypsim assertos pertinaciter propugnabant, ultricibus flammis fuisse addictos , ut habet manuscriptum Vaticanum . Haec, de alia id genus momenta contra Petrum Ioannem Olia vi , & alios Pseudo-Minoritas, qui ab ejus partibus stabant, adducit egregius & sincerissimus Scriptor Odoricus Mynaldus Congregationis Oratorii, idest, Baronii familiae alumnus , qui nihil deterritus Ba vii, & Spondani linore in prosequendis & absolvendis Ecclesiasticis Annalibus, ultimus om
nium idem opus aggressus est, quia putaret, Auro 3 nales
225쪽
nales Baronii, quasi jure familiae, sibi absolvendos esse. Denique, quod spectat citatum a Wadlubo
testimonium Angeli Clarena afferentis , PetrumsJoannem Olivi miracula etiam post mortem patrasse, nihil certi ex eo extundi, aut statui potest , tum quia constat,Angelum clarenum fuisse Haereticorum
Fratricellorum signiferum , qui profugit in Graeciam , ut susta: Quaesitorum, & Censorum Fidei severitati se subduceret, sicut Iordanus Historicus
testatur; tum quia etiam, nunquam Joannes XXII. Pontifex Maximus ossa Petri Ioannis Olivi ex humari, & publice cremari edixisset, si revera fuisset homo sanctus, & miraculis post obitum conspicuus. Ea itaque ab Angelo Clareno jactata Petri Joannis Olivi miracula, vel simplicium fuere ludibria, vel pura putaque Haereticorum mendacia. Obiit
Petrus Ioannes Oli*i anno MCCXCvII.
D. Quinam erant isti Fratrice Ecqui, ut mox dicebas , Petrum Joannem Olivi, tanquam suum Patriarcham venerabantur ἰM. Fratricellorum Sectar initium dedere sub finem Saeculi XIII. Petrus de Macerata, Sc Petrus de rosempronis , ordinis Minorum Apostatae, qui, frictioris observantiae specie, secessionem ab Ordine facientes , a Caelestino V. Pontifice Maximo facultatem obtinuerunt Eremitarum cultu vivendi , di Regulam Sancti Francisci ad literam observandi. Hanc facultatem postquam impetrassent, in parvam quamdam Graeciae Insulam perrexerunt, ut a vexatione Generalis Ministri, qui hoc Schisma Ο dini funestum pati nolebat, tuti esse possent. Hanc invalescentem Eremitarum Congregationem , ac plurimos errores publicantem abrogavit ac dam-
226쪽
vii Bonifacius Vm. eisque jussit, ut , relicto illo
Anachoretarum vivendi cultu, ad Ministri seneralis Ordinis Fratrum Minorum obedientiam redirent . Litteras eiusdem Pontificis ad Matthaeunis de Ordinis Fratrum Minorum, Inquisitorem haereticae pravitatis , datas exhibet Odoricus Mynaldus ad an. MCCxCvII. quibus Bonifacias VIAE Inquisitoribus Fidei praecipit, ut in eos Fratricellos, si mandato Pontificio morem gerere, & a suis erroribus resipiscere nolint, tanquam in Haereticovagant, & poenis canonicis animadvertant. Λt isti Fratricelli, damnationis Pontificiae nulla habita ratione , palam asserere coeperunt, se a nullo mort lium cogi posse ad deponendos habitus, quos cum parvis caputiis gestabant, curios , strictos, squallidos , & nimia brevitate difformes ac ridiculos . Alios Fratres Minores , qui his inusitatis caputiis , & habitibus non utebantur, vel qui ad praeceptum Romani Pontificis victui necessaria congregabant.&in crastinum servabant, diversis conviciis lacerare , procaci imprudentique versutia praesumpserunt, ut videre est in Tractatu contra Beguinos Fratres Minores , qui dicuntur Spirituales , edito a Clarissimo Balugio ex Archivo Ecclesiae Narbonensis , Tomo I. Miscellaneorum, pag. 276. Quin,quod gravius est, isti Fratricelli, spretis mandatis accensuris clementis V. Pontificis Maximi, qui per . suam Clementinam,exivi de Paradiso, Tit. De Verbo rum significatione , in qua nonnulla dilucidat dubia, quae circa sensum & observantiam Regulae S. Francisci emergere poterant, eos ad meliorem frugem,& obedientiam Ministri Generalis Ordinis Frauum Miuorum revocare satagebat; perfricta ston-
227쪽
te approbarunt, ac publicd propugnarunt doctrinam insanam , superius a nobis expositam, Petri Ioannis Olivi, ede a Spiritu Sancto revelatam , &nullam haeresim , vel errorem continere. Damnatos etiam & combustos Massiliae quatuor segreges Minoritas, propter supra recensitos errores Petri Ioannis Olivi, iniuste damnatos esse pro veritati Evangelicae Regulae Sancti Francisci defendenda aemere effutiebant, & ipsos ut Martyres colebant, ac praedicabant, sicut constat ex opusculo de Belna Inquisitoris Carcas nensis, contra eosdem edito, quod extat Tomo I. Miscellaineormn Baluati, pag. a 83. Inter illos Fratricellorum errores,quorum praecipuos superitu indicavimus, quosique a Ioanne XXIL proscriptos noster Estmericus , vir, teste odorico Resnaldo, maximae fidei & authoinritatis, utpote qui eo tempore, quo adhuc vigebat Secta Fratricellorum , Summorum Pontificum jussu, in eos in ditione Regis Aragonum animadvertit , accuratissime refert Parte a. Directorii D-fuisitorum, quaestione decima quinta, inter illos ,
anquam , Fratricellorum errores, unus erat, quo
isti hypocritae paupertatis Evangelicat speciem sibi
arrogantes , seque orationi & contemplationi addictissimos mentientes,perpetuo otio indulgebant, Δ a labore omnino abstinebant, quo factum est, ut brevi ignavorum hominum colluvies, porcarii, armentarii, pecorarii, cementarii, carbonarii, fabri, aliique id genus e sellulariorum faece ad e rum Sectam certatim confluxerint, eo potissimum sine 'ut panem otiosi comederent, & mendicitate
ut ipsis quidem videbatur) non indecora, vitam sustentarent, sicut testatur Avarus Pelagius, Sit -
228쪽
vensis Episcopus , ex ordine Fratrum Minorum assumptus, qui sub Ioanne XXIL Pontifice Maximi, florebat, in Libro II. De Planctu Ecelesia Cap. xr. Variis nominibus isti Fratricelli erant insignituΑ pellabantur quippὰ Bizoebi: Fratres de paupere vitae Fratres Spirituales, sed postquam a Fidei Quaesitoribus exagitati d Sicilia in Germaniam secesserunt, dicti sunt Beguardi, & Beguini, eo quod sese
adiunxerint ad Beguardorum,de Beguinarum Sectam,
quae in Germania sub auspiciis Luctoici Bavari Imperatoris, Sedis Apostolicae insensissimi hostis, impune grassabatur. Haec varia Fratricellorum nomina exprimit Ioannes XXIL in Extravagante,quae incipit his verbis. Socta Rimana σe. in qua de his sic legitur: Nonnulli prophana multitudinis viri sunt, qui vulgariter Fratricelli, seu Fratres de paupere vita, Bizoebi, sive Beguaria, vel aliis nominibus nuncupantur , in partibus Italia, necnon in Insula Siciliensini qui contra Canones habitum nova religiovis sumpserunt ,
sub quo habitu, quasi sub ovina pelle lupi, varios
D. Expone, quae , clarius, quaenam esset haec Beguardorum, & Beguinarum Secta φ Quinan vero praecipui errores, quos istiusmodi profitebam tur Haeretici lM. Cur isti Haeretici fuerint appellati Beguardi, incertum omnino est , & altum apud Scriptores Ecclesiasticos silentium. Beguina vero erant quaedam Mulieres, quae ita nuncupabantur ab earum Institutore, seu a pio quodam, sanctoque Pres bytero Lamb erto , qui Gallice cognominabatur is Begue, quia balbus erat, indeque puellae, quae ab eo in societatem ad caste vivendum sub finem duodecimi
229쪽
cimi Saeculi fuerant congregatae, dictae sunt Gallied 'Beguines, sicut ostendimus in Colloquio sexto in
Historiam baeculi XII. Complures huiusce Beguinarum Instituti Puellas ineunte Saeculo decimo qua to in errorem induxit fanatica quaedam mulier de Hannonia, nomine Margareta Porrete, quae annoMcccx. cum in Galliis pestiferam doctrinam disseminare Conaretur, igne damnata est, teste Guille mi Nangit Continuatore ad hunc annum , ubi haec habet: circa Festum Pentecostes accidit Parisius, uod quadam pseudo-mulier de Hannonia nomine Margareta, dicta Porrete , quemdam librum ediderat , in quo omnium Theologorum judicio, qui ipsum diligenter examinaverunt, multi continebantur errores-buere inses,stinier cateras, quod Anima adnibilata in amore cinditoris sine reprehensione conmentia vel remorsu potes O deber natura quidquid appetit O desiderat concedere, quod manifeste sonat in baeresim . Dum libellum hunc, aut in eo contentos errores abjurare nollet , quinimo latam in se excommunicationis sententiam ab Inquisitore haereticae pravitatis contemneret, quia coram Episcopos cienter monita comparere nolebat, per annum σ amplius pertinaci sustinuisset animo insua malitia finaliter indurata, tandem in communi fplatea Gravia coram Claro ac populo ad hoc specialiter evocatis de peritorum consilio exposita est O tradita curiae saeculari; quam Parisiensis Praepositus in sua potestate statim acestens ibidem in crastino incendio fecit extingui. His pravis Dogmatibus Margareta Porrete complures insectae Beguina societatem inierunt cum haereticis Beguardis, qui per Germaniam multos sPargebant errores , quorum primus erat ,
quod homo in ista mortali vita usque adeo sublimem
230쪽
mem persectionis gradum assequi potest, ut nec amplius peccare, nec ulterius in gratia progredi queat. Secundus; quod neque jejunare, neque
aliam exercere corporis aut animi mactationem Masperitatem debeat ille, qui versatur in eo perfectionis apice. Tertius; quod ille, qui est in praedicto perfectionias gradu, & spiritu libertatis constitutus, non adstringatur humanorum praeceptorum, aut Ecclesiasticarum legum Saeculariumve observatione, quia supremum libertatis filiorum Dei cub. men attigit. artus; quod homo in praesenti vita possit ea potiri felicitate, qua major in Coelo futura sit nulla. Quintus; quod perfecta consummataque Beatitudo ex natura & hominis arbitrio ita pendeat, ut nullo sit opus lumine gloriae infuso . Sextus; quod virtutum exercitatio est adhuc hominis imperfecti, quam proindὰ lono a se abdic re debet quisquis jam est perfectus. Septimus;
quod libidinum actus, ad quos natura inclinat,nul-l a involvantur culpa, subindeque mulieris oscula eile peccata mortalia , quia ad illa non pellicit natura, sed coitum cum muliere esse inculpabilem asiserebant, quoniam ad illum naturae libido propensione sua fertur. Octavus; quod dum elevatur, aut fidelium cultui exponitur Sacrum Christi in Eucharistia Corpus, non debeat ille, qui sublimem persectionis gradum assecutus est, vel assurgere , vel go nibus provolvi, quia sic agens de illo sublimi contemplationis fastigio se dimitteret, si vel de Christi
Sacramento, vel de vita ejusdem aut passione dignaretur tantisper cogitare. Hos ut damnaret Beguardorum & Beguinarum errores,& iinpurillimas evelleret nequitiarum propagines clemens V. Pontifex
