장음표시 사용
241쪽
est. Is quippe ex Hebraeorum Rabbino factus Christianus, execrandos errores Scriptis tradidit, quos accurate recenset noster Nicolaus Estmericus et .parte Directorii Inquisitorum, quaest. Io. Inter illOS errores, hi praecipui & graviores sunt. Primo, docet hic R mundus de Terreta etiam Neopbtus, prava dogmata Almarici, Aris, Sabellii, & quorumvis Haereticorum, per se haeretica non esse, sed tantum respectu illorum , qui ipsa animo pertinaci
eligunt. Secundo , fas esse Daemones adorare , &Sacrificantem Daemonibus aeque & melius ab Id Iolatria excusari, quam Christianum adorantem
imaginem Christi &Sanctorum. Tertio , Laicum non teneri ad aliquem fidei articulum explicite
credendum, ideoque si teneat, vel credat oppositum alicujus articuli ex ignorantia & tentationi Diaboli, non peccare. Quarto , Omnem peccato Tem, dum peccat, voluntatem suam divinar consor mare, & aequd placere Deo bona & mala, atque Iaiada desperationem, ac Petri contritionem . .into, hominem sine charitate infusa posse Deum super omnia diligere & vitam aeternam promereri. SextO,Sectam Mabometi esse perinde Catholicam ac
fidem Jesu Christi. Septimo, perfectius esse Schisematicum esse, quam Catholicum , & Christum , Apostolos, Angelos Coelites omnes esse Schisma ticos. Octavo, solum Deum Patrem esse optimum, Dei Filium esse bonum in primo gradu, Spiritum sanctum in secundo gradu, creaturam omnem in tertio. Hos, & complures alios Radimundi Neopb ti errores,qui legi possunt apud Edimericumine apud Francissum Pegna Commentario set . in Directorium
242쪽
Pontifex Maximus Diplomate , quod incipit:
quid mali propter vicinum malum. Haec obiter o Lervanda elle duxi, ut facilius cavere posses ab errore, in quem lapsi sunt Prateolus , Bernardus Lut aemburgus, & noster Abrabamus BZovius , qui similitudine nominis decepti , Rismundi Meopisti absurdissimos errores, & perniciosos libros, Radimundo Lusio, tanquam notiori, perperam affinxerunt D. Usque adeone Saeculis XIII. & XIV. for tunata fuit Dominicana Familia , ut nullum degenerem , nullum a Fide Catholica extorrem filium
habuerit l M. Etsi Familia Dominicana semper de Ecclesia optime merita fuerit,eamque non mimis doctrina, quam pietate illustraverit, non ideo tamen ejus filii dilatant phylacteria sua, non omnia sua. laudant, non omnia sua extollunt, uec suos omnes. Sanctos dicunt, Doctores, Martyres , Λthletas , dc Heroes; sed potius modeste, ut par est, profitentur.& sincere agnoscunt, nonnullos e suis extitisse , qui ingenio suo plus aequo indulgentes, & ab illibata Sancti Thomae Aquinatis doctrina desciscentes,errhverunt ,&inale astae doctrinae adhaeserunt, quos inter Saeculo decimo quarto reponunt Ioannem de Montesono Hispanum, & Ehardum Teutonicum,quin rum errores pro ea, quam profiteor , sinceritatω . hic supprimere nec possum, nec debeo . Ioanne3 de Montesno Ordinis Fratrum Praedicatorum Proses ser, & Sacrae Facultatis Parisiensis Theologus, graves . ac diuturnas contentiones habuit cum eadem Facultate Parisiensi, quae quatuordecim proposiationes erroneas a. 1oanne Montes o auertas cens c fixit gnao Mcccxxxxv x I. Eas in otiam prom
243쪽
positiones a quovis publicari, praedicari, & doceri
lata sententia prohibuit Petrus de Ordeomonte Episcopus Parisiensis, ad quem Monisnus, qui obstrictam de palinodia cantanda fidem contumaciter fregerat, fuerat delatus. Has inter quatuordecim Ioannis Monte seni propositiones, sunt novem, quas licet ad quaestiones pure Scholasticas pertinere sensum Catholicum nonnullas earum habuisse asserant aliqui Familia: Dominicanae Scriptores,censeo tamen ipse illas jure ac merito fuisse proscriptas Sacra Facultate Parisiensi, quae, ne doctrinam san- . cti Thomae Aquinatis, quem sibi Monisnus num injuste adsciscebat,sua censura incere voluisse videretur, illius honori, & integritati, teste Petrσde Alliaco Theologo Parisiensi , consultum esse voluit his verbis: Salva in omnibus reverentia S. TM-mα, & in litteris, quas eadem Academia Parisiensis scripsit contra Ioannem Montesnum , relatis ab Moo Bulaeo tomo A. Historia universitatis Par siensis, diserte testatur, se in hac contra Montesinum censura doctrinam S. Thomae non attigisse: Nos , inquit celeberrima illa Academia, millesies diximus, ut videmus, non suscit, qualiter S. Thoma doctrixiam in dicta nostra condemnatione nequaquam reprobamus, sed hune, seu Montesonum, ejusque fautores , doctrinam ejus, seu S. Thomae, ad diuortum , fideiquodUnum sensum adaptantes, aut ultra quam fieri debet, eontra ejusdem Doctoris documentum dilatantes , condemnandos audacter asserimus . Idem judicium ferendum esse censeo de quinque aliis proposition, hus, in quibus temere asserebat Montesnus , quod dicere, Beatam Mariam Virginem σ Dei genitricem
244쪽
fidem . praesumptuos assertio, ut ait Petrus de Alliaco in Tractatu, quem contra Montesinum edidit, quique adhuc extat manuscriptus Parisiis in Bibliotheca Navarrici Collegii, non solum Sanctis Doctoribus tenentibus B. Virginem sine macula origia nasi conceptam, injurios est,sed etiam eis , qui tenent oppositum adversativὸ . seam licὸt B. Bernardus in Epistola ad Lugdunenses tenuerit, ipsam inpeccarq fuse se conceptam, propter qu)d ibidem scribit, Concepti nem ipsius celebrandam non esse ; tamen in sine dictae Epistola se concludit: Quae autem dixi, absque pra judicio dicta sint sanius sapientis, Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati,atque examini totum hoc, sicut & caetera, quae hujusmodi sunt, universa reservo,ipsius,si quid aliter sapio, paratus judicio eme dare . unde patet, quὸd illud solum probabiliter Opinativὸ tenuit, nee oppositum tenentes infanὸ sapere asserere prassumpsit, quod tamen dicere potuisset, si i Iud expressὸ contra fidem credidiffset. Hactenus Petrus de Alliaco Theologus insignis, qui ad Camerace sem Episcopatum, & postea ad Cardinalitias Insulas, ob eximiam, qua pollebat, eruditionem pr motus est. Saaerae Facultatis Parisiensis condemna. tioni praevio examine & maturo judicio factae, atque ab Episcopo Parisiensi confirmatae non acquievit Itoannes de Montesono, cumque ab Facultate Parisiensi resecationem & ab Episcopo Parisiensi fulmina ob contumaciam defugere se non posse i telligeret, Clementem VII. qui, perstante schismate. Αvenione sedebat, eique Gallia adhaerebat, apri, lavit. Constanter in sua tuenda Censura perstitit. Facultas Parisiensis, de, ut omnem a se aut inimici-xi 'prnqccupati iudicii suspicionem amolire-
245쪽
tur, de ordine, quem in Ioannis de Montesino condemnatione tenuerat, omnes certiores fecit, datis Circularibus , ut vocant, litteris , quas descripsit tonao q. Historia universitatis Paria sensis pag.6a I. Misit etiam Facultas Parisiensis Avenionem suos Legatos Magistros Petrum de Alliaco, iamidium de Campis, Ioannem de Nova Villa, & Petrum de A invitia , qui, postqvan: coram Clemen- infrequenti Cardinalium consessu saepius
perorassent, Obtinuerunt tandem an. MCcCLxxxvIII.
Censurae Facultatis Parisiensis confirmationem , &yoannis Montesioni damnationem, cui iussum est ut Parisios rediret, S: Universitatis correctioni se iubmitteret. Quod cum ille facturum se promisisset, nocte sequenti Avenione clandestina fuga soproripuit, ct in Aragoniam,unde oriundus erat, secessit. Utinam hic tandem funesta illa,infaustisque auspiciis suscepta a Ioanne Monte no controversia finem habuisseti At, proh dolor, Dominicani Parisienses Collegii S.Jacobi,quod ab ipso ordinis exo dio fuit semper illustre virorum eruditorum Seminarium, falso arbitrati , hac Sacrae Facultatis Parisiensis inyoannem de Montesno lata Censura doctrinam Sancti Thoma petitam esse, imprudenter Ioannis de Montesono patrocinium susceperunt,ee Cens rae subscribere detrectarunt. Qi iam ob causam Dominicani e Facultatis Parisiensis gremio abscissi sunt, & docendi, concionandique munere , necnon gradibus Theologicis omnino privati. Hinc magiis in Galliis Dominicanis conflata invidia , ac phirima illata incommoda,quae Vitae .ciementis VILScriptor pluribus enarrat. Hanc luctuosam scissuram, qua per annos viginti quinque integros Do-
246쪽
minicani ab Sacra Facultate Parisiensi fuerunt e clusi, aegre tulerunt Carolus in Galliarum Rex,ejus que Patrui, Duces Burgundus, & Borbonius, qui pro sua pietate, & auctoritate has discordias stulerunt , pacemque sanciverunt. His tamen dissensionibus nullus magis indoluit, aut illis tollendis felicius incubuit Ioanne Gersonis, Sacrae Facultatis Parisiensis Cancellario, ut videre est in Epistola , quam in hanc rem ad Collegium Navarrae scripsit,
in quo haec habet: Cogor, inquit, illam deflere scissuram miserabilem, O mutilationem luctuosam partis non modica universitatis Parisiensis. Fratres Praedia eatores loquor , viderint ipsi quid egerunt Attenderent o utinam omnes,oe benigna recogitatione ρcum tractarent, quanta, qualisve jactura Ipiritualis est Ofuit, tot hactenus sermones, tot lectiones, tos sa lubres Instructiones in uni Oersitate ely alibi exinde
eessasse . Et cum probὰ nosset doctissimus ille Cancellarius, hoc pacis,udium non omnibus placitu rum, subjungit: oblatrabunt, sila , si ad quosdam hosiripta delata fuerint, ferentes indignὸ, immo pro sic' iere vel mutabilitate deputante, , quod pacem bacobim tarum, seu Dominicanorum, videre optasse, aut pra, ea verbum scriptumve fecisse . Sed libera voce fatebor, nee illud unquam pudori deputabo , Me nune in pria olim semper dum modestὰ volui, vel optavi, reconcilia riotiem ipsorum in mediis etiam litibus optavisse. Per eant qui de matris, aut Ustici corporis foeda mutila rione gloriantur, qui non sanationi student, sed med iam quaerentibus crudeliter Dassinitur, Gr qui ad divis em magis, quam pulcherrimantunionem damoniaca impietate pelluntur, que=N-perseratio, si pergunt in pacificol veritatis amatorerfurero, spernenda es .
247쪽
generosae sirtutis pede calc nia, boe proviso , ne damnosius inde nascatur in universitate vel Npublica scandalum . Sed de Ioanne Montesono , S de gravis sima Controversia, quae ejus Occasione Paruiis excitata est inter Academiae Pariliensis Dociores , MDominicanos, plura legesis apud nostrum P.Mallex Doctorem Parisiensem,in libro,quem Gallico idiomate scripsit de Viris illustribus Domus oe collegii
Sancti Iacobi. Alter Dominicanus, qui Saeculo decimo qua to non secundum mensuram fidei, prout in Sanctis
simo ordine fuerat institutus scripsit & docuit fuit
Ehardus, natione Teutonicus, qui licet a Ioanne utero in opusculo De Conviviis , & Beovio ad annum MCCCxxxv II. velut insignis pietate & d ctrina Theologus celebretur, perniciosos tametui errores suis concionibus, Scriptisque vulgavit, ut compertum habemus tum ex quaestione in ipsum habita primum ab Henrico Archiepiscopo Coloniensi, tum etiam ex definitione Ioannis XXII. POntificis Maximi, in cujus litteris, ab Odorico MFnal
dem Pontificis descriptis, viginti octo errores recensentur, ex quibus alios ut haereseos labe insperis, alios a temeritatis & haeresis nota non alienos declaravit Ioannes XXmTestatur nihilominus idem Pontifex , quὸd EDrdus in sine vittae sua fidem Carbolicara professus, praedictos viginti sex Articulos , quos se pradicasse confessus extitit, nec non quaecumque alia
per eum siripta in docta e in scholis, sive in praedicationibus, qua possent generare in mentibus Fidelium sensum bareticum .el erroneum , ac vera fidei inim cum; quantum ad illam msum revocavit m avi etiam
248쪽
reprobavit, effr haberi Ootuit pro simpliciter o totam ter revocatis, ae si illos in illa sigillatim em singular
ter revocasset; determinationi Apostolicae Sedis-n
fra tam se, quam scripta sua σ diata omnia subjiciendo . Unde liquido patet, Ehodum non obfirmato animo errores suos defendisse , sed potius quaecumque docuerat fidei Catholicae minus consona ejiseraste, que Ecclesiae judicio, ut par erat, prompto ct humili obsequio subjecisse. His duobus Familiae Dominicanae Theologis , qui se Duces secuti, a recta sanae doctrinae semita aberrarunt , tertium adiiciam ejusdem Familiae Theologum , qui floruit sub finem decimi tertii Sε-culi, di obiit decimo quarto Saeculo , seu anno
MCCCvII. Is est Ioannes, sive ortu , sive educatione
dictus Parisiensis,qui libru edidit hunc preferentem
titulum t Determinatio Fr. Joannis de Parthis Praedia catoris de modo existendi Corporis Chrisi in Sacramento Altaris alio, quam sit ille , quem tenet Ecelesia. In hoc libro Ioannes de Parisiis explicandum suscipit, non solum per conversionem substantiae panis in Corpus Christi, sed etiam per assumptionem ejusdem substantiae a Verbo Divino, dum, quo Corpus Christi existit in Eucharistiae Sacramento.Hunc librum Joannis de Parisiis ex MS. Codice S. Victoris Parisiensis eruit, & praemissa Dissertatione Hist
rica de DogmateTranseustantiationis anno MDCLxxxv I.
Londini edidit Pseudo-Minister Petrus . ilix,eumque Scriptorem in suas, seu Haereticorum partes traxit, Sed non animadvertit Pseudo ille Minister, se ex eo Ioannis de Parisiis libro nihil praesidii ad suum contra augustissimu Eucharistis Sacramentum errorem suffiiiciendum accersere posse, tym quia
249쪽
certissime constat, Ioannem de Parisiis realem Corporis Christi in Eucharista praesentiam, quam P trus Allixius , aliique ejusdem farinae Haeretici explodunt, nunquam negas e ; tum quia etiam, Ioannes de Parthis novam dc peregrinam opinionem suam , qua par est reverentia, Ecclesiae judicio subjecit; tum quia denique, Ioannes de Parisiis, a Gulia ulmo Parisiensi, M idio Bituricensi, Guillelmo Λmbianensi Episcopis , & a Magistris Facultatis Pari siensis diligentius examinata ejus doctrina , damnatus est , & prohibitus praelegere , docere, praedicare & disputare Parisiis. Inepte ergo Petrus Alixius in sua laudata Dissertatione , & Ioann clericus Tomo III. Bibliothecae universalis , existimarunt, eam de Parisiis opinione evinci pos. se , Dogma Transubstantiationis, seu Conversionis
substantiae panis & vini in substantiam Corporis de Sanguinis Christi Domini in Eucharistia sub finem decimi tertii , & initium decimi quarti Ecclesiae
Saeculi necdum apud Catholicos fuisse communiter receptum. Haec siquidem frigida ac tyanis utriuiaque Haeretici conjectura nullo negotio falsi cou-
vincitur ex perpetua SS. Patrum tam Graecorum , quam Latinorum traditione , & ex consensione omnium aetatum, Nationum , & Ecclesiarum , quae
ab ipsis Apostolorum temporibus ad hanc u u aetatem Dogma de Reali praesentia Corporis Christi in Euoharistia, & de Transubstantiatione costan rer propugnarunt, de illos , a quibus universalis Ecclesiae fides oppugnata fuit,aut diris devoverunt, aut ad canendam palinodiam adegerunt , sicut in suo aureo opere de Perpetuitate fidei pluribus probat doctissimus intonius Arualdus Doctor Sorbo in
250쪽
nteus . Sed haec de Ioanne Parisiensi ord. Praedicatorum, de quo in quinto Colloquio iterum redibit sermo , obiter dicta sint. D. Narrasti in Colloquio superiori Schisma,
quod Ludovicus Bavarus Imperator Saeculo decimo quarto contra Joannem vulgo dictuin vigesimum , secundum, conflavit: nunc autem scire velim , an
illi , qui a partibus Ludovici Bavari steterunt, in
aliquos errores impegerint, de an fidem aliquam mereantur in his quae adversus Ioannem XXII. Pontificem Maximum scripserunt. M. Postquam Ioannes XXII. sententiam exincommunicationis anno MCCCxxIv. tulistet in Ludo- .ieum Bavarum, Imperatorem in sua malitia obstinatum , in rabiem actus perduellis ille Imperator, conductitia nonnullorum Theologorum doctrina&calamo fretus Epistolam vulgavit,qua Joannema XII. ut injustum innocentum perseeuto iam clavium Ecclesiae subversorem , Canonum violatorem , Sacramentorum prophanatorem , Terrae Sanctae desertorem , Ecclesiae temeratorem , denique incorrigibilem , & haereticum notorium declarare , seu potius infamare ausus est. Inter illos Scriptores , qui Bavaro, Schismatico Imperatori . adversus XXII. Pontificem Maximum, & Ecclesiasticam authoritatem venales calamos, commodarunt , recensentur Marsilius de Menandrino P tavinus , & Joaηnes Jandunus, Perusinus, Viri Politici magis quam Christiani. Hi quippd impii ac male feriati homines pestiferum librum de juriae,ctione Imperiali &' Pontificia consarcinarunt quem inscripserunt , Defenfrem Pacis , eumque