장음표시 사용
231쪽
tifex Maximus Synodum Oecumenicam Viennae in Gallia convocavit anno supra millasimum trecentesimo undecimo, regnante in Galliis Philippo Pulchro, in quo unanimi Patrum suffragio confixa sunt virulenta Beguardorum & Beguinarum dogmata , sicut latius exponemus in sequenti Colloquio . D. Hi Sectarii Beguardi, de Beguinae, conformes mihi esse videntur veteribus Massalianis, qui Euchitae, ac Enthusiasta dicebantur, de quorum meministi sub finem secundi Colloquii nostri in Historiam quarti Ecclesiae Saeculi . Hi quippe nullam fe
re vina Sacramentis Ecclesiae, virtutumque exercitationibus, maximam vero suis fanat icis orationibus tribuebant, & foeditati promiscuorum concubituum indulgere soliti erant. Certe, nihil peri- lentius, mea quidem sententia, & ad aperiendam viam ad omnia flagitiorum genera commodius fingi excogitarive potest istis Beguardorum,& Be-guinarum erroribus, ad quos detegendos & aspernandos sufficit communis sensus,lassiciunt communissimae pietatis notiones, Christian institution omnibus impresse . Hinc non mirum, quod non ita
pridem Innocentius XL beatae mem. Romanus Pontifex, ejusmodi Beguardorum errores, quos in perniciem Limarum Michael Molinosus .Caesaraugustanae Dioecesis in Aragonia Presbyter, Quietistarum, seu Spuriorum Mysticorum, Antesignanus , suscitare ac propagare moliebatur, confestim damnaverit Constitutione data Romae die xx. mensis Novembris anni millesimi sexcentesimi octogesimi septimi, ac totus ubique populus Christianus, auditis nefandis illis sententiis, horruerit, publicisque illas execrationibus fuerit prosecutus .
232쪽
M. Re die dicis, nec minus, ut opinor , horrebis duas alias infames Sectas , quas impurissimi homines Hermannus Pongilupus,paaria Ferrariensis, Gerardus Segarelli, Parmensis, & Dulcinus , Novarientis, Segarelli discipulus, Saeculo decimo quarto
invexerunt, lateque dissuderunt . Secta ab Herman-- no Pongilupo veterum Gnosticorum, quo--rum meminimus in quarto Colloquio in Historiam trium priorum Ecclesiae Saeculorum, nocturna con venticula, & promiscuam in iis libidinem renovabat . Foetus furtivis illis coitibus conceptus , tandiu per manus in orbem stantium jactabatur , donec spiritum efflaret, & in cujus manibus expirahat , is Pontifex Maximus horumce Sectariorum creabatur . Cremabant etiam unum ex istis infantibus ita procreatis, cineribusque in cadum conje
ctis,ac vino super infuso, inde Novitios spurcissimis suis mysteriis initiabant. Sub specioso summae,
quam affectabant, paupertatis, asserebant,Christianorum nemini licere quidquam habere proprii,nec Respublicas administrare, vel Magistratus gerere . Romanum Pontificem,& omnes Ecclesiae Catholicae Praelatos canino dente proscindebant , eisque obtemperandum non esse pertendebant . Deniquo, . animas Sanctorum non frui Dei visione ante gene
ralis Iudicii diem propugnabant . Hujus propudi
sae Sectae parens Hermannus Pongilupus , cui in Ecclesia fuerat sepultura concessa, eo quod , dum viveret , errores suos verbis tenus esurasset, plurimisque ementita pietate fucum fecisset; jussu Boni- facit Pontificis Maximi exhumatus est, ejusque Ossa flammis tradita anno post ejus obitum trigesimo Primo sicut testatur Bernardus Guido in chroni
233쪽
co manorum Pontificum. Plura de his nefandissimis Sectariis lege sis apud Prateolum, de Bernardum
Luteemburgum in Catalogo Haereticorum . Alteram
Sectam foedis dogmatibus & libidinibus impuram condidit Saeculo Ecclesiae decimo quarto Gerardus Segarelli,vir plebejus & illiteratus, qui, vendita domuncula sua, ejusque pretio non in pauperes, sed in nebulones, qui taxillis ludebant , distributo , Christum , & Apostolos imitari se velle professus , viles homuociones in societatem traxit, qui Apostolorum nomen sibi arrogantes , hac illac mendicando vagabantur, dictitantes, omnia esse communia, etiam uxores. Ajebant insuper, Deum Patrem
rexisse Mundum in severitate & justitia ab ejus creatione usque ad Incarnationem Filii, tum a Filio gubernari coepisse in gratia & sapientia;jamque a Spiritu Sancto in amore & charitate regi. Ad hoc tertium Spiritus Sancti Regnum praedicandum se venisse dicebant, eoque amoris, seu Spiritus Sancti, vigente Regno, illicitum esse denegare quidquid ex charitate postularetur, subindeque promiscuum virorum foeminarumque carnale Comme cium, cum ex charitate fieret, peccatum non esse ,
sed actum charitatis . Hanc sceleratam, & abominandis flagitiis contaminatam Sectam late propagavit Dulcinus Novariensis, Segarelli discipulus, a quo isti Sectarii dicti sunt Dulcinissae, asserentes , auctoritatem omnem a Christo traditam Ecclesiae Romanae penitus cessasse propter malitiam Prael torum: se solos esse veram Ecclesiam: se nulli obedire debere: omnes Pontifices Romanos a temporeb. Silvestri prae varicatores fuisse, excepto Petro de Murrone, seu caelestino6Papa . Viros absque uxo
234쪽
rum, uxores absque maritorum consensu, posse matrimonii statum deserere, re ad Sectam suam transire, docebant. Omnes ordines Hierarchicos &Religiosos, tanquam Eceletiae perniciosos reprobabant . Laicos a solvendis alicui Romanae Ecclesiae Sacerdoti decimis liberos esse ogganniebant . Perfectius esse vivere sine voto, quam voti religione obstrictum, propugnabant. Perinde esse in stabulo, ac in Ecclesia Deo consecrata orare, impie
garriebant. Demum, ut eorum alios mittam errores, qui legi possunt apud S. Antoniuum parte 3.
coronici titui. a I. cap. I. parag. I. dc apud Estmericum par. a. Directorii requisitorum , quaest. Eo. licitum esse
putabant Dulcinina,Fidem ore negare,ut hoc pacto Inquisitorum fidei industriam fallere, eorumq; potestatem evadere possent. Sed nec fraus, nec dolus Segaresio hujus Sectae Authori,& Dulcino, illius propagatori, patrocinari potuerunt. Captus siquident Segareius a Manfredo Inquisitore ordinis Fratrum Praedicatorum, damnatus, di saeculari Magistratui traditus, flammis addictus es: die xvi II. mensis Julii anni Mccc. sub Pontificatu Bonifaesi Vm In Dulcinum vero, & in sex hominum millia ab eo sedlicta & in Alpibus habitantia, Clemens V. Pontifex Maximus primum Fidei Quaesitores, deinde Crucesignatos Milites direxit Captus tandem Dulcinus cum Scorto, cui Margaritae nomen , & pluribus
aliis nequissimae factionis sociis, qui Vercellas ducti, Saecularis Magistratus sententia membratim prius concisi sunt, postea exusti & in cineres redacti, ut S. Antoninus loco mox laudato, & Bernardinus Corius in Historia Mediolanensi pari. a. ad annum MCCCVII. testasitur. Sic tandem extincta est
235쪽
nefaria illa Pseudo-Apostolorum Secta, quam antehac Summi Pontifices Honorius In sub finem decimi tertii Saeculi, seu anno MCCLxxv. & Nicolaus IV. anno MCCYC. proscripserant. His duabus turpissimis Sectis, tertiam, seu Turispinorum, Sectam , quae Saeculo decimo quarto grassata est, addere non pigebit . Erant porro isti Turispini solo. nomino Christiani, & veri Epicurei, qui, praeter turpes &impias, in quibus volutabantur, Beguardorum haereses, docebant, nihil pudere quemquam debere eorum, quae d natura accepimus. Unde, turpi Cynicorum Philosophorum more, absque verecundia incedebant, & quod est dictu horrendum, & cogitatu pudendum, in publico , canum instar, & jumentorum more coibant; afferentes insuper, non est orandum vocaliter, sed mentaliter . Verum, haec flagitiosa turpium hominum Secta eodem Saeculo decimo quarto erasa ac penitus deleta est, igno
rombustis in Gallia perditissimis illis hominibus ,
qui pecudum vitam degebant, sicut testatur FUbertus Gaguinus ordinis Sanctissimae Trinitatis Monachus libro f. de Gestis Francorum, ubi haec habet: Superstitionis quoddam genus eodem tempore 2 Turiapinis hoc enim erat haereticis nomen, qui se de societate pauperum vocitari gaudebant) ortum , finem fecit, crematis eorum vestibus, σ libris in foro Suillo extra
Sancti Honorati portam. Ioanna autem Dabentona , cum ea alter, cujus nomen HMorici non tradunt , ejus Secta in primis professores comburuntur. Hic au-rςm, quem sine nomine ponimus, cum ante damnationis ejus sententiam in carcere mortem obiisset, dies quindecim in aggere calcis, ne putresceret ejus cadaver, aseservatus es, o die ad Irensicium praescripto crematus.
236쪽
varii licentiam vivendi effraenis sentiendi opinandique libertas, saepeque conciliatricibus mulierum gratiis & popularibus illecebris homines illecti, ac lalsa Religione delusi ad omnia flagiatiorum genera perpetranda impelluntur. Tantism'iugio potuit suadere malorum. Sed hos ex hara Epicuri porcos, sese in coeno libidinum volutantes re-Ιιnquamus, ' paululum, si placet, hic inhaereamus In ancutiendo dubio, quod mihi non nihil negotii
cessit circa doctrinam inmundi nulli, quem Saeculo decimo quarto floruisse , & tertio Ordini Fr erum Minorum nomen dedisse asserunt Minoritae. Audieram quippὰ nuperrime a viro erudito, hunc Radimundum Latium multa scripsisse opera, sed in varios errores impenisse , Musque doctrinam a Romanis Pontificibus ruisse damnatam; & tamen adivi no*e d issimum Minoritam , qui mihi sanctis time Iuravit, doctrinam inmundi Lusii ab omni
Prorsius errore esse immunem , nec ab ullo unquam Monta Rom.proscripta.Cum igitur circa doctrinam altius Authoris adhuc pendulus haeream, tuum de
Rus operibus judicium Iubentissim8 auscultabo. . De wmundo Lusio non una est omnium Scriptorum sententia. Alii eum inter Haereticos recensent. Alii illum suspectum de fide, multisque
Amplicatum erroribus pronunciant, immo ut hi-1trionem, perditaeque memoriae virum infamant. Aut denique non tantum ejus abselutioni subscri- Dunt, ted etiam ut Marorem , Doctoremque Illumina- depraedicant. Tot inter discrepantes virorum eruditorum sententias, consultius esse duco meum
237쪽
sandum , vel ad absolvendum P modum Lalluntamoventur viri eruditi . In primis, hi, qui R mundo Lusio patrocinantur, multa in medium proseruntencomia, quibus Rismundus nullus a viris clarissimis celebratur . Eum quippe P. Caussinus Soc. Iesutomo A. curia fancta, trin. I. sect. 13. Thesaurum absconditum appellat , & a solis invidia & aemulis exagitatum ait . P. Sanjurius eiusdem Societatis ib. . de Christi eunitione in amore ipsum inter ferventiores Christi amatores refert . Alii eum nuncupant Doctorem Ilist,inatissimum, Tubam Spiritus Sancti, organum Dei, Fontem veritatis , Ecclesia restauratorem, inest abilem praeceptorem Praeterea, injustam Romundi Lusii accusationem refundunt illius Apologistae in solum omericum Inquisitorem Dominicanum , qui in suo Directorio Inquisitorum refert Diploma Gregoriι XL Pontificis Maximi, qui multas opiniones-Lulii ut erroneas & --ximam partem haereticas damnavit, omnesq; ipsius libros prohibuit vII. Kalendas. Februarii anni MCCcLxxv I. Porro, hoc Gregorii XI. Diploma ab Umerico in odium Radimundi Lusii confictum ac proculam fuisse ex eo potissimum probant isti Apologistae, quod hujusmodi Diploma licet in Grego- lrii XI. Regesto fuerit diligenter quaesitum, nunquam tamen inveniri potuerit . Postremo, ajunt Romandi Lusii Αpologistae , eum apud Majoricenses pro Sancto & Martyre coli, quod sane haud permitteret Ecclesia, si revera Rismundi Lulli doctrina fuisset ceu haeretica a Romanis Pontificibus confixa . Hae sunt in summa. rationes, quas pro
i R mundi Lusii vindiciis vulgo proserunt ejus ApOlogistae. At , hi , quibus ex adverso non probatur
238쪽
R mundi Lulli doestrina,adductas illas ab ejus Apologistis rationes elevare, & inutiles plane reddere pro viribus moliuntur . Ad primam quippὀ rationem respondent, nihil ex istis egregiis Epithetis ,
quae non satis attenta consideratione viri docti mundo Lusio tribuunt, colligi posse, cum ab his abstinendum esse ultro profiteatur adinIbus,qui MN norum Annales condidit, & Radimundum Lusium tuetur quantum potest: Abstinendum itaque inquievradinghus ab ineptis quorumdam Epithetis,oepara neticis, quae insulsὸ Quuntur , elogiis r temerὸ enim ὰ suis Raymundus Lullus appellatur Sectariis , Doctor Illammati mus, Tuba Spiritus Sancti, organum Dei, Fons veritatis, Ecclesiae restaurator. Ad alteram rationem, quam de conficto ab Estmerico Inquis, tore Dominicano Gregorii XL contra errores Fla mundi Lulli Diplomate afferunt ejus Apologistae , respondent Antillatissa, credibile non esie Druericum, virum clarissimum, qui Ιnquisitoris officio in Regno Λragoniae sub quinque Summis Pontificibus Innocentio M urbano V. Gregorio XLurbano VI. de Bonifacio m. maxima cum laude perfunctus est, voluisse adulterinum & supposititium Gregorii XI. contra Radimundi nulli doctrinam obtrudere Diploma, illudque toti Orbi pro vero ac genuino venditare: Hae Lullissae, inquit Odomus Dynaldus ad a
num McCCLxxII. Num. xxxv. eonfissa ab Dmerico, mel subreptilium esse diploma contendunt. At virum gravem egregia de Religione catholiea meritum,nullius
utilitatis illecebra pellectum, id facisus perfris a fronte ausum vix credi potes , cilm facillime eoargui me dacii potuisset. Addunt etiam Antilullistae, Petrum Aragoniae Regem in Epistola data ana,Ms CCLXxVIR P a acl
239쪽
ad Gregorium XL istud de R mundi Lulli damnatione Diploma ut legitimum agnovisse , & in suo Regno proin ulgatuna; quod certὰ improbasset Gregorius M. ipsuinque Regem de suppositione Diplomatis admonuisset, si supposititium millet , & D- meritum hujus criminis convictum non impunitum reliquisset,sed illum Inquisitionis ossicio abdicasset, quo tam insigniter fuisset abusus . Nihil tamen horum fecit Gregorii XI. Quin, Franciscus Pegna Directorium Inquisitorum umerici nuncupavit Gregorio MIL. Pontifici Maximo, Notis doctissimis ill s ravit, & litteris Apostolicis locupletavit,quas inter extat laudatum Gregorii XI. contra Mymundum Lusium Diploma,quod tamen Franciscus Pegna Omni procul dubio expunxisset, si illud pro spurio de supposititio habitum fuisset. Fatentur quidem Antii ullistae, hoc Gregorii XI. contra Asmundum Lui. Ium Diploma datum anno illius Pontificatus sexto,
seu anno MCCCLxxv I. non amplius extare in Regesto illius Pontificis. Sed id accidisse aiunt, quod
Regestum anni sexti Pontificatus Gregorii XL pe ierit, incertum an casu, an dolo, vel, quod verosi milius est, mutatione Sedis Apostolicae , tunc Αvenione Romam translatae. Sed etiamsi extaret adhuc Regestum anni sexti Pontificatus Gregorii XI.& in eo deesset Diploma, quod eodem anno edidit contra MFmundi Lusii doctrinam, non inde tam ea consequeretur, illud ab Diserico misie confictum nam praeterquamquod plures ab Authoribus Bullae Pontificiae citantur authenticae, quarum apud aliquos authographum habetur, quae tamen e Rege. stis, nescio quo casu, exciderunt, constat etiam
apud omnes, Binmundum Lusium apud Gregoriu XL saepius
240쪽
tificem uno Diplomate dato anno MCCCLXXII . prae
cepisse Dinerico, ut in Romundi Lusii errores in quireret, & ejus libros igni addiceret, si qui in illis errores deprehenderentur. Idem altero Diplomain te dato anno MCCCLxxIv. Francisco Vitali praecepto Summus ille Pontifex. Unde nec adlubus ipse , acerrimus licet Lusii defensor, sibi temperare potuit, quin cogente veritate fateretur, flpicionen
ingerere duas praefatas Extravagantes, Summum Pon
timem Gregorium XI. circa Lusii doctrina damnatione' aliquid escisse. Ad postremam Luilist
Tum rationem petitam ex sanctitate, Martyrio, α cultu , qui R. mundo cullo apud Majoricentes desertur, respondent is titullistae , nihil indὰ ad pum gandam Romundi Lulli doctrinam extundi post quia propter errores, & propositiones nonnullas haereticas, haereticum nemo dixerit R mundu Lusium , cum Omnia opera sua Ecclesiae Romanae censurae ac judicio subjecerit, sicut multis probat disgbus, totumque illud errorum virus Martyrio pro fide Catholica tolerato , seu passionis falce purgaverit; quod tamen certo affirmari haud p test, quia Ecclesia Romana, omnium Ecclesiarun Mater & Magistra, ejus Martyrium necdum vindi-Cavit. Haec momenta circa doctrinam Romana
Lusii hine inde historice produximus, plura de ejus Patria, .vita & ineribus dicturi in quinto Coli quio, ubi agemus de Uiris illustribus , qui Saeculis ΡΙΙ. & XIV. floruerunt. Hic tantum velim sedulQhunc Radimundum Lusium confundi non debere cum altero R mundo cognomento De rimrua, qui etiam A mundiu Neopistuι nuncupatua