장음표시 사용
251쪽
enim ut quoties susceptum semen humanum etia ab ipso momento Conceptionis P perit antequa pedi
ueniat ad humanam figuram , toties damnetur in illi anima humana. Hac igitur pars penitus relinquenda
est. Asserit igitur, penitus relinquendam esse ut falsam partem illam sui dilemmatis, videlicet, quod infans statim ab ipsa Conceptione ratio lem animam habeat,quare dubium non est, nihil minus docuisse nomine Conceptionis intelligi, quam animationem ipsani: quinimo absurdissi- mum, ac proinde penitus reiiciendum iudicat, asserere, quod insans in ipsa Conceptione accipiat animam : & manifeste Conceptionem agnoscit in ipso momento susceptionis seminis;
ait siquidem, si statim ab ipsa Conceptione insans animam h bet rationalem,fieri ut pereunte humano semine, immediate post susceptionem ipsius in vulvam maternam, periret quoque,ac damnaretur anima illa. quod est salium , esset
enim aborsus verus ante formationem foetus:
Rursus in Conceptione ipsa sic intellecta nopotest reperiri formale peccatum,cum in ea scelus animatus nondum sit ; sed radix duntaxat, aut debitum peccati.Id quoque ex proselta Anselmus exposuit citato capite, & nos ex ipso s. illo 6. quo lectorem remittimus. Quare relinquitur ut inter Bernardum,& Anselmum dissi- dium non sit de prae set uatione Virilinis ab ori-
gmali peccato in animatione sua, quam nomIne Conceptionis minime significarunt ; nec depraeseruatione , debito peccati, in ipsa Conceptione, neuter enim a debito illam excludit, sed de
252쪽
de sesto,quod Conceptioni celebratur: Anse mus siquidem asserebat celebrari posse & debe-
. re, Bernardus autem negabat; ille quidem mouebatur ex eo ribd tunc temporis ingens humano generi beneficium contulerat Deus,futura: redemptionis tandamenta iaciens; hic vero
ex eo quod Conceptio ipsa sine peccato non
erat. Anselmus diuina reuelatione mandatum nouerat fieri festum , Beria ardus quam non no uerat respuebat: praesertim cum neque reuela
tio, neque sestum ab Ecclesia Romana adhuc: approbata essent; quod tamen Anselmus non credebat tunc temporis necessarium ; quilibet namque Episcopus in sua dioecesi scut sanctos, festa quoque canonizabat, cum necdum id A- postolicae sedi reseruatum esset. Caeterum cum festiuitas Conceptionis, nimirum carnalis , rei vere sanctae non esset, & similis numquam introducta fuisset in Ecclesiis , videbatur Bernardo eo casu omnimodis recurrendum ad Romanam sedem , eiusque iudicium super eiusmodi festiuitate expcch indum. Talis fuit Bernardi &Anselmi discordia; de mysterio autem praeseruationis in animae Sanctissimae Virginis infusione quod nunc temporis sub iudice ac celebritatet est, nequaquam ab inuicem discreparunt. Et de
S. P. Bern. satis supὀrque id superiori tractatu
demostratu est; de S .auto An nunc ostendendii Sanc in sermone hoc de Couceptione, conm ceptis verbis praeseruationem fassus fuit, toto sere num . . Cum enim nonnullos sibi repugnates Anselmus experiretur,festumq; eo quod Conce
253쪽
Conceptionis cuiusdam carnalis esset, viri &soeminae commixtione persectae, respuentes, in id tandem nomen Conceptionis contorsit, Vt Aostim. S. Doctoris. Et licet eius Conceptionem, eo quod cinnalis extitit,illis non placeat hodie celebrare, timen diem illam ct noctem , quanuis Iane multis incognita, ct tempus 2 horam spiritualis Conceptionis rivi hodie celebrare delectari, quia ipsi qui est animarum Creatorianima ua Aratris dignam sane tissimo corpori virginali eius, Angelis mini antibus
putauit.Si non placet celebraresolemnia Concepti nis carnalis Dominica Matris, placeat eis colere . . anima eius spiritualem Creationem , ac corporis, o animae copulationem. O quanta est dies illa , qua no- si rae Reparatricis anima digna creatur,2 cratur,2
suctissimo corpori unitur. Quibus verbis clariora scribi non possunt. Nec id in Anselmo nouum videri debet,cum eandem praeseruatae Virginis ab originali contagio sententiam expresierit in commentariis tam, cap. s. epist. r. ad Corinthios; dum enim exponeret verba illa Pauli, Si unus pro omnibus momtum est,ergo omnes mortuisunt:ssic ait,Si unus Christus mortuus est pro omnibus, id est,ut omnes visam; ergo necesse est fieri, quia omnes mortui sunt in anima per peccatum, quorum vivificatio quaesita est in morte unius, qui peccato serus carebat, nec mortis ami
particeps esse poterat. Sed nunquid nullus alius fuit absque peccato λ Audi exceptionem generat ,
lub eo quoque animae intano in corpus Virginis intelligeretur, quae ab omni contagione peccati eo temporis praeseruata fuit. En verba
254쪽
LIB. PRIORIS A. 9. 23 Italis regulae. Omnes itaque mortui stat in peccatu,nemi prorsu excepto,dempta Matre Dei, sitie ori ginali Giue etiam voluntate additis vel ignorando,
vel ciendo , nec faciendo quod iustum est. Quibuς manifeste asserit, omnes prorsus mortuos fuisse,siue originali peccato solum ut pueri, siue et- , iam voluntate additis peccλtis, quando non fit quod iustum est,aut ignorantia, aut malitia: δε- pia tamen Matre Dei; quasi dixerit quod inde necessario sequitur ipsa enim numquam in pec- 'mortua fuit, non solum actualibus,sed etiam originalibus. Non me latet hoc testimonium infringere aliquos voluisse, asserendo, commentarios istos , qui in epistolas Pauli sub nomine S. Anselmi circumseruntur, non esset Anselmi,sed Heruari; sed praeterquam qu bd do- istrina de immunitate Virginis a peccato origi- nati, minus redolet Thom istam insignem, qualem suisse professione constat Heruaeum , reluctantur antiquissimi M S. Codices,& fere omnes impressi,qui Anselmi opus esse profitentur. standum autem maiori testium numero nemo negabit.
g. 9. Exstare adhuc bonam partem libri de Conceptione Virginis ab Anses
i si Cripsit quoque eiusdem argumenti specia
leni librum ipse Anselmus, quem ut legitimum eius partum iam olim Ioannes Bacbo' Baebon.
255쪽
nius agnouit, in . sent. dist. 2. q. . art. r. sub titulo libri de Coceptione Virginis,cuius exor- dium est, Principium qu alu , dcc. perlegit quo que inter alios Bernardinus Busti, eiusque refert fragmenta non pauca in serna. . de Con' cepi. p. I. praesertim capitum 3. q. S. 6. 7.&9.
priora autem tria, nimirum cap. 1. 2. & 3.inue
ni in antiquo Breuiario Eborensi , iussu Hemici Infantis Portu galliae, & S. R. C. Cardinalis,& demam Regis correcto , quae omnia hic inserere in gratiam lectoris volui. Hoc unum tomen notarim, capita ipsa breuitate sua satis ad- monere ita forsan diuisa, ut Matutini orich lectionibus inseruirent.
Sancti Anselmi Archiepsiopi Cantuarie- si de Conceptione B. Uam Liberi
PRincipium, quo Salus mudo processit,inihi
considerare volenti,occurrit hodierna festi uitas, quae de Conceptione Beatissima: Matiis Dei Mariae multis in locis recolitur. Nec ma gni ponderis est, omne quod dignitati, aut honori eius humana laude desertur, si meritis illius,& insignibus comparetur.Tantorum naque bonoru consummatio, quae per ipsam Domini
Matre omni creaturae prouenerunt, videtur admonere Omne humanam creatura,pietatis affe-
ctu exordiu suum considerare, quam sublime, quam diuinu, quam ineffabile fuerit.Nec mirii; tanda i
256쪽
LIB. PRIOR a S g. 9. 239 fundamentum siquide,& quasi quod da sacrariuciuitatis & habitaculi summi boni in ea ponebaturi masio lucis aeternae corporalis,qua corporaliter inhabitaret ille incorporeus , & incircu scriptus,creas simul & vivificas omnia Spiritus, parabatur. Sancta igitur Virgo Maria Mater Dei futura,sicut eu qui supra omnia est incomprehensibilis,veru erat homine ineffabili modo de sua substantia Virgo paritura ac per hoc in Deitate illius quodammodo transitura; ita non absurde credi potest , primordia Conceptionis eius tanta diuinitatis sublimitate pra signata, ut
humanarum conceptio mentiu ea plane penetrare non valeret. Et ideo eius de Conceptionis
dies sestiuis laudibus a multis fidelibus merito
CAPUT II DE ipsa quippe multis saeculis ante ortum
eius Isaia Spiritu sancto affatu dixisse costat: Egredietur Virgo de radice Iesse,s flos de radice eius asendet; requiescet siper ea Spiritus Domini. σHaec itaque virga, quae tale ex se protulit flore, nullo dissentiete Virgo Maria fuit;& sos qui deradice eius ascendit,cius benedictus filius ;superque,& in quo omnis plenitudo diuinitatis et serialiter requieuit. Haec igitur tanti si vj dignissima parens , cum in aluo suae parentis naturali lege conciperetur; quis non concedat Dei sapientiam a fine usque ad sinem pertingentem,ctincta implentem , cuncta regentem, nouo
quodam & ineffabili gaudio caelum & terram,
257쪽
a o AN SELMI VINDICAT i& omnia quae in eis sunt , prosundissima , at- atque ineffabili iubilatione, pro sua reintegra- tione, quam per illam sibi euenturam , diuina, & oeculta inspiratione praeuidebat , per illu
CAPUT III. SEd cum ipsa Conceptio fundamentum fuerit habitaculi summi boni, sit peccati alicuius ex primae praeuaricationis origine maculam co- traxit,quid dicemus λ Vtique diuina voce dici- itur ad Ieremiam, Pri quam teformarm in utero noui te,st antequam exires de ventre san Zificaui te. De Ioanne quoque Angelus qui eum nasciturupraenuntiabat, asseruit, quod Spiritu sancto repleretur adhuc ex utero matris suae. Si igitur Ieremias;qui in gentibus erat Propheta futurus in vulva est sanctificatus; & Praecursor Domini Ioannes Spiritu sancto ex utero matris est repletus; quis dicere audeat, totius saeculi Propitiatorium , mox in suae Conceptionis exordio, Spiritus sancti gratiae illustratione destitutumὶ Testante vero Scriptura, ubi Spiritus Dei,ibi & libertas; a seruitute igitur omnis peccati libera fuit, quae olim peccatorum propitiatori aula , in qua & ex qua personaliter homo fieret, Spiritus ancti praesentia & operatione construebatur.
nitudinem operationum diuinae vi tutis , quadam mentis limpitudine pro
258쪽
LIB. PRIORIS g. p. a rposse considerans, videor mihi videre; quod si quid originalis peccati in propagatione eius, &communis viiij exstitit, illud propagantium, &non propagarae prolis fuit. Na si Dominus castaneae confert,ut inter spinas remota compunctione recipiatur,alatur, & formetur non potuit hoc dare humano , quod sibi parabat tem- plo, in quo corporaliter habitaret,& de quo in unitate personae perfectus fieret; ut licet inter
spinas peccatorum conciperetur,ab ipsis tamen spinarum aculeis, omnimode exors reddereturr. Plane potuir,& voluit; quod si voluit, & fecit. Et quidem quidquid dignum unquam de aliquo extra suam personam Voluit, pcrperam est de te o beatissima sceminarum noluisse. Matrem te fecit suam ille rerum omnium factor, & gubernator Dominus,omnium,inquam, intelligibilium, & intellectum transcendentium ; & te
Dominam,ac Imperatricem caelorum,terrarum,
atque elementorum constituit: & ut ita esses,in utero matris tuae a primordiis Conceptionis, operante Spiritu sancto crearis.Nunquid igitur in tanta futura gloria summi videlicet Dei ma- ter unica , & omnium quae sunt, fuerunt, &erunt,post Filium tuum Imperatrix prudens, &nobilis;nunquid in exordio tuo talis esse debuisti, ut omnium quorum te dominium gerere certissime nouimus, aut puritati, aut subiecti
C Α i v T V. Tl le assertor purae veritatis,& a Filio tuo, iam. Icario praesidente, vas electionis cognomina-
259쪽
I ad tus, omnes homines in Adam peccasse fatetur, Sqm vera utique sententia, & cui contradici nefasese pronuntio. Sed cum eminentiam gratiae Dei in te considero , sicut te non intra omnia quae facta sunt, inaestimabili modo contueor, sic nec lege aliorum in tua formatione demeti- ta fuisse opinor,singulari,& humano intellectu impenetrabili Diuinitatis virtute, & operatio- . ne ab omni peccati adiunctione liberrima. Peccatum fuerat quod homines' pace dirimebat; & ut illud Filius Dei evacuaret, sicque ad pa- cem genus humanum reuocaret, homo fieri viniuit, & talis ut nihil in eo aliquatenus remaneret, quod non concordaret ei, unde homo a
Deo discordabat. Quia ergo ita fieri oportebat, matrem de qua talis lis tolleretur, mundam ab omni peccato esse decebat.Aliter quo pacto illi summae puritati caro eius tanta coniunctione uniretur, ut indifferenter quae sunt hominis es sent Dei,& quae Dei hominis essentῖ
AD huc propone tibi palatium, quod spe-
cialiter suis usibus aptum existat,construdire volentem , in quo & ipse frequentiori, & kstiuiori cursu conuersetur;& omnibus ope eius, atque auxilio indigentibus mitiori ,& laetiori . vultu respondeat, & auxilietur. Pateretur ne, quaeso, in principio palatij sundamentum inua lidum, & structurae, quae foret aedificandae, in- congruum, & non cohaerens Θ Non puto si sa-
260쪽
LIB. PRIORIS M. 9. 2 3perct, &propositum tuum ad effectum perducere vellet. Ergo sapientiam ante omnia tacula: proposuisse tibi, habitaculum, quod specialiter inhabitaret, construere, similiter indubitata fide tenemus. Quod autem habitaculum istud fuerit , iam dudum innotuit; hoc enim habitaculum , illud Sacrarium Spiritus sancti esse fate- di, in quo per quod eadem Sapientia hu-i minae naturae coniungi voluit, & incorporari, . &omnibus se pura mente confitentibus parce- re, & misereri ; quod Sacrarium Aula videlicet uniuersalis propitiationis, cum operante Spiri- . tu sancto construeretur, si fundamentum illius, scilicet initium, siue primordium sormationis , beatae Mariae corruptum fuit,ipsi certe constru- cturae non congruebat,nec cohaercbat.Inscia ne fuit de impotens sapientia Dei, & virtus, mundum sibi habitaculum condere remota omni labe conditionis humanae λ Angelis aliis peccantibus , bonos a peccatis seruauit ; & foeminam , matrem suam mox futuram , ab aliorum peccatis, exortem seruare non valuit λ In aeternitate consilij fixum statuit,eam dominatricem,& Reginam fore Angelorum ; & nunc inseriorem Angelis natam, in consortium acceptam esse credamus omnium peccatorum Z Existimet
hoc , & argumentis sitis probet qui vult: ego donec ostendat mihi Deus aliquid dignius excellentia Dominae nostrae posse dici, quae dixi, dico , quae scripsi non muto ; caeterum me &intentionem meam , Filio eius, & illi com- mitto, C AP.
