Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

1α AN SELMI VINDICATI

quia ipse qui eis animarum Creator , animam suae matris dignam sanctissimo corpori Virginali eius, Angelis ministrantibus copulavit. Si non placet illius celebrare solemnia Coceptionis carnalis, Dominicae Matris , placeat eis colere animae eius spiritualem creationem, ac corporis & animae copulationem. O quanta est dies illa , qua nostrae Reparationis anima digna creatur,& sacratur, & sanctissimo corpori unituri Non est verus amator Virginis,qui respuit colere diem Conceptionis.

Erubescant iterum ' qui hanc diem colere

nolunt, quoniam aliorum Sanctorum Conceptiones, sancta minime consueuit Ecclesia colere. Maximae quidem rusticitatis est, eam aliis Sanctis in hoc comparare, in qua Deus humanam carnem assumpsit; luam super omnes lanctos,etiam & Archangelos in caelis sublimauit. Et quanuis caeteris Sanctis dies Conceptionis non siit concessum ut celebretur, illi tamen ab Spiritu sancto concessum est,quae maior, & excellentior est cunctis. Pulchre & digne hanc dominationem super caeteros Sanctos illa debet habere, quia per eam omnes Sancti beatificantur,& sanctificantur. Quod longius 3 Conceptioncm Dominicae Matris colere, Christi

generationem est commemorare. Celebremus

ergo hodie dignis ossiciis utramque Conceptionem eius, spiritualem scilicet & humanam, ut ipsius meritis & precibus a saecularibus curis,h a cunctis vitiis mereamur eripi, & ad aeterna gaudia paradisi perduci.' Huius celebratoribus

242쪽

LIB. PRIOR Is g. 7. 221 toribus solemnitatis dicitur a silio eius Domino nostro Iesu Christo, pax & longa salus, &post transitum huius vitae requies a terna.

g. 7. Quibus a Ioritas huiussermonis demonstretur.

MVlta sane in hoc sermone reperio scitudignissima: & illud in primis, quod ex eo' habemus satis manifeste, Anselmi opus. cssei germaniam : nam num.q. affirmat author de se, Praesulem fuisse, & in Praesulatu pallium peric-cutionem,sed tamen meritis festi Conceptionis Beatissima: Virginis , minimc a gradu tuo depositum: unde & caeteris Praelatis Ecclesiae eam deuotionem commendauit, futurum pollicens, quod quantianuis a Principibus fuerint perse- cuti, numquam a gradu suo depositi erunt. l aui quis igitur Praesul, vel Abbas, aut Praelatuου es, i recole diligenter eius flemnia, ct cuntitis iube eam colit, uias eam toto corde amaueris,nunquam ora tuo depositus eris. In memeti probaui quod aio. Notarunt haec verba Anselmi Ioannes illi duo celebres, Gerson, & Herolt, de hunc ponunt inter praecipuos fructus celebrationis sesti Co-

ptionis. Vis scire quomodo in semetipso pro- hauerit quod ait Z Audi quaeso Edinerum late Edine

i hic narrantem in lib. r. vitae ipsius. Pridie No- rus., das Decembris Cantuariae consecratus est. D

hinc cum se regali Curia c Londisi P in Natiuitate omini praesenta sit, ct honorifice a Rege susceptus, primos dies festiuitatis circa Regem latus transigisset;

243쪽

116 AN SELMI VINDICATI

post instini tu Diaboli, hominumque malorum, mutatus est animus Regis contra eum; eo quod i θ Latia hominibus suis , mille libras denariorum ei pro agendis munificentiae ae gratiis, dare noluit, ct ita Principe turbato a Curia di sit. Nec dum viginti dies Pontificatus sui sine persecutione trans egit. Post hac paucis diebus interpositis , mandatur ad Curiam ire Anselmus: qui opportunum se tempus nactum existimans , Regem pro Ecclesiarum qua de die in diem denisuebantur reuelatione; pro Christiana legis , qua in multis violabatur renouarione ; pro diuersorum morum , qui in omni ordise hominum quotidie nimis corrumpebantur correctione , .coepit interpellare ; quae omnia Rex cum indignatione fuscipiens, hominem di dere iratus praecepit. Haec sunt primordiapersecutionis Anselmi. Ira ris itaque ac diuersis iniuriis ab illis fatigabatur. Sed quae inde secuta3 Regem trans mare regressum Anselmin adiit, ct ut sibi Romam ad Papam V banum promta sui Archiepiscopatus eundi licentiam daret, humiliter petiit. At ille ad nomen V baniturbatus, dixit se illum pro Papa non tenere, nec sua con etudinis esse, ut absque sua electione alicui liceret in regno suo Papam nominare. Hinc igitur orta quaedassissensio grauis est,sed in aliud tempus disicutienda est dilata. Indicitur ergo, ut totius Anglia

di' huim apud castrum quod Rothin am dicitur,veniant ; Fadium est, ' tertia timava quadragesima iuxta edicitum conuenerunt. Causa in modium ducitur , ct Anselmus diuersis querelis hinc inde concutitur. Siquide multi ct maxime Di pi regia volun-3Wi fauere volentes,strato eruita is iudicio, id probri

244쪽

LIB. PRIORIS g. 7. 227 re nitebantur ; quod Anselmm salua fide, quam Regi debebat,nustatenus postlin regno Vrbanumsedis Apo- 'licae Prasulempro Papa tenere. Buibus cum plura, qua ratio tulerat, obierita fuissent, ct Anselmus eos ex verbis Domini , Reddite quae sunt Caesaris G ri , ct qua sint Dei Deo , penitus in ranasset; illi econtra quid dicerent non habentes , eum in Regem: blas hemare uno strepitu conclamauere , quandoquidem ausus erat in regno eius, nseo concedente, qui

quam vel Deo adscribere. Tunc uniuersi Episcopi ab eius obedientia resilierunt, uno Rosensi e cepto. Anselmus vero, Balduino, eius socio, e tra regnum depulso, hominibusquesuis captis, ct βο-liatis , terri que vastatis in immensim assi Lim est. Vide obsecro, a quanto tempore Angli Papae, aut horitatem sufferre nequierint; & quas eius rei gratia,iam olim, Anselmus, lamitates passe sus suerit. Perstitit nihilominus Anselmus in eiusdem profectionis Romanae facultate , Rege impetranda,quousque tertio pulsatus, & rogatus Rex , turbato animo iubet, ut aut coepto dem at , ct in Oper se numquam B. Petrum vel sedem' eius pro quolibet negotio appellaturum iureiurando promittat; aut sine mora , omnisse remeandi β-blata ,suo regno recedat. Sed quid ad haec Anselmus 3 Rege igitur , ct Curialibus contra virum Dei in iram permotis , ipse ad eum placi, do vultu ingreditur , ct ad dexteram eius ex mo- i re assidens, ait : Ego Domine , ut disposui, vado, sed primo meam vobis benedi tionem, si non abiicitis , dabo, quam cum ille se nolle abiicere responde ret, conquiescentem Regem ad hoc, leuata dextera benedixit, ikque relicta Curia Cantuanam veN; P a Indo

245쪽

8 AN SELMI VINDICATI

Inde verb ab Anglia recessit, & in Galliam,It liamque profectus Vrbano visitato, Lugduni resedit extorris a Sede & patria : quousque Guillermo Rege extincto , sagitta ei in corde, dum venatum iret, immissa , prope festum As

sumptionis B. Mariae, nunti' Anselmo occurrunt, litteras ei cum precibus ex parte matris icclesia Anglorum, ex parte noui Regis Henrici, qui fratri successerat, necnon ex parte Principum regni deferunt , summopere postulantes eum sestinato gressu redire, ct asserentes totam terram in aduentum illimattonitam, omniisue negotia regni ad nutum rimpendere dilata.

En primae persecutionis terminum gloriosum, sed nondum statim finem: nam non minorem passus suit ab Henrico Rege : haec verbin prima colloquutione utriusque coepit oriri. Nam ubi Soberiam ad Regem venit, ct ei quid de Eccisarum inusituris in Romano Concilio acceperit plano sermone innotuit, turbatus est Rex,ac vehementer indoluit, nec nutum eius in aliquo ,sicut nunti' dixerant, expectare voluit. Missus deinde Anselmus , Rege ad Papam de inuestituris cum eo actu rus: Rex autem Hemicin, ut comperiis P pam in suasententia stare, mox Archieps patum insevum dominium redegit, 2 Anselmum omnibus expoliauit Eo temporis perueniens Lugdunum vir sanctus resedit ibi ex more antiquo ; ac tandem Normaniam petiit, ubi post multos labores, dum Becci moram faceret cum suis Monachis,

ira demum Regis sopita est. Sed quo tempore 3 Dehine in Assumptione B.Dei nitricis, ct perpetua

246쪽

LIB. PRIORIS g. 7. 09petua Virginis araria Rex Henriciu Beccum adue niens, omnia quae inter se ct Anselmum resederam, moderante Sedis Apostolicae sanctione deleuit. Redit igitur victor in Angliam Anselmus , Rex vero valde larabatur quod fuerat Anselmi pace potitm, &cum victoriam eo temporis i quibusdam rebellibus obtinuisset, omnes qui hausa audiere,eam meritis concordia, quam Rex cum Anselmo fecerat,

Hactenus de persecutionibus S. Anselmi, Oculatus testis Edinertis,qui subdit: Tertio anno postquam a fecundo exilio per Regem Henricum reuocatus est, omnes cibi infastidiu ei ver unt qua vi per dimidium circiter annu vita quoquo modo tran- sigmi, sim corpore deficiebat, ac tadem diem egit extremum anno Domini rio9. Pontificatus suir 3. vitae ver5 76. Ipse igitur Anselmus est qui in se probauit, quod caeteris commendauit, in quiens , In memetipso probaui quod ais. Ipse qui persecutiones multas passus, beneficio tamen deuotionis Conceptionis immaculatae Virgivis

numquam a gradu suo depositus fuit. Cuius vel illud magno argumeto esse potest, quod a duobus exagitatus Regibus, bis exilium passus, bis quoque festo Virginis die, ab exilio liberatus est. Sed & illud memoria dignum,quisd prioris ex iiij tempore , ac morte praecipitii cuiusdam, meritis eiusdem Virginis liberatus fuit; cum nim prope Capuam Apuliae ciuitatem in quadam Ecclesiola hospitaretur, de nocte consu gens,cecidit in cisternam magnae profunditatis, clamosa voce dicedo,Sacta Maria,expergcfacti

247쪽

Σ; o AN SELMI VINDICAT i

soch strepitu, subito accurrunt, & virum Dei praecipitem datum videntes, prae timore timui & angustia cordis exanimati sere sunt. Hoc ipse percipiens,mox leuato capite, vultu iucun-

do innuit, nihil laesonis sese perpessum. De-

scendentes vero quidam eorum ex altera parte

ipsius praecipitij,qua via erat descendendi, eduxerunt eum , loco,sanum omnino, atque inco- lumem. Haec fere ad verbum Edinerus. Quo vi- deas deuotione sanctissimae Dei parae , cuius Conceptionem ubique praedicabat, a periculis cunctis & a persecutionibus liberarum,ut veris- sime dicere posset, Luisquis igitur Praesiui vel Abbas , aut Praelatus es, recole diligenter eiu flemnis, cunctis iube eam coli: quia si eam toto corde am ueris, numquam a gradu tuo depositu eris. & quod expertus loquebatur, In memetipso probaui quoi

cio.

Animaduersione quoque dignissimum est, quod numero tertio eiusdem sermonis festiuitas Conceptionis, eo inter alia niti afferatur, quod necessario praecesserit eiusdem Virginis Natalem. Si enim gaudemus de eo quod nata sit tandiu desiderata Virgo , quae remedium mundo perdito allatura erat, simul etiam gaudere debemus, de eo quod tandem concepta sit,& proxima iam sit salus nostra ; quando quidem qui de s ne adepto laetatur, hon potest non laetari de mediis, quae necessario con ducunt ad eius adeptionem. At ver5 Conceptio Virginis medium necessarium fuit ad re- . demptio

248쪽

LIB. PRIORIS g. 7. a 3Idemptionem humani generis. Hoc sane est quod in epistola dicitur ; Sciendum quod sicut in

Ecclesia Natiuitaου eius colitur,ssic debet ct coli Con- ceptio : sicut enim ad saluandum genu humanum, olim fuit necessaria Natiuitas eius inc fuit necessaria Conceptio eius: nisi conciperetur , minime nasi retur , iussu Dei nasitur, ct concipitur : qua nisi

siceretur, mundi Redemptor ex ea non nasceretur.

Habentur haec verba sub nomine S. Anselmi in vetustissimo Cod. MS. superilis a me citatos. 6. qui fuerat Card. Baronii , tanta vetustate reserto, ut pene characteres in membrana abo- liti sint. Imo verb verba ipsa abunde probant sermonem istum germanum foetum esse Anselini, quippe cum Lugdunenses ea ipsa ratione, simul cum reuelatione niterentur, ad festi ce- lebrationem , quam ab Anselmo susceperant. Quod vero Lugdunenses ea uterentur ratione, ic testem omni exceptione maiorem habemus Bernardum in epistola de Conceptionis festo ad eosdem scripta ; ibi enim cerin Lugdunenses de causa festi rogaret, respondisse refert, cel brandam esse Conceptionem , sicut & Natalem , quia nimirum si conceptus non praecessisset, non esset natasis, qui honoratur. En verba Bernardi: Luid adhuc addendum his putamus ho- Bera. noribus f Qt honoretur , inquiunt nimirum Lura

dunenses cum quibus disputat) ct conceptuε, qui honorandum pratuit partum : quoniam si itu non praecessisset, nec iste e et qui honoraretur. Ve-xum quidem est nullatenus eam Bernardo P ratio

249쪽

asi AN SELMI VINDICAT i

rationem susscientem visam esse ad celebrat dam Conceptionem ; & contra ipsam obiecisse se , tum quod inde sequeretur, quod etiam parentibus , auis . & proauis Virginis festum es.set celebrandum, & toti retro generationi suae, quandoquidem necessario & ipsi praecesserunt Natalem Virginis. uid si alim propter eandem causiιm etiam utrique parenti eius f Zos honores afferat deferendos ' Sed st de auis, ct proauis id sium posset prosimili cao quilibet flagitare, ct sic tenderetur in infinitum, ct festorum non esset numerin. Tum etiam quoniam non ex eo qudd natiuitas

sit saltista, & uti talis in Ecclesia celebretur, st tim sequitur quδd Conceptio quoque sanctant ; Nam quid consequentia sinquit) habet, qu niamsanctum pracessit Natalem Conceptus propte ea reputetur 9 i sumu' Nunquid quoniam praecessit eum fecit eum sancitam'quiasi praecessit ut esset,

non tamen visan Zm esset. Et caetera quae in eam sententia docte & lubtiliter prosequitur. Licet, inquam , verum sit D. Bernardum rationi eius modi contradixisse, & insuis entem ad sestum Conceptionis celebrandum existimasse, hoc tamen non tollit,quin a Lugdunensibus data sus rit; imo ex eo ipso quod Bernardus eam in Lugdunensibus reprehendit, manifeste conuincitur eius testimonio,Lugduneses in fauorem sui festi protul isse rationem petitam a sermone prae-1enti S. Anuelmi. Cuius rei argumento esse po- test, quod , teste eodem Bernardo , Lugdunen- les requisiti, de fundamento nouae festiuitatis,

250쪽

LIB. PRIORIS g. s.

produxerunt itidem reuelationem petitam ab epistola eiusdem Anselmi, inquit enim Berna dias : Sedproferturscriptumsupernae,ut aiunt Lugdunenses in reuelationis. Et tametsi fidem eidem non praestet, eo quὁd talis reuelatio ab Ecclesia approbata non sit ; affirmat tamen, vere Lug- dunenses illi praecipue innitti. Quare dubium non est, S. Bernardi testimoniuo sermonem hunc & epistolam Anselmi canonizari ; quod videlicet,eis uterentur Canonici Lugdunenses.

f. 8. In quo Anselmi se Bemardi de cinceptione dissidis uerit.

CI quaeras vero in quo Anselmi & Bernardi osuit dissidiu ; illud in primis dicendu vide

tur , non fuisse de mysterio immaculatae Conceptionis B. Virginis, prout nunc voce Conceptionis socius animationem intelligimus; quandoquidem uterque nomine Conceptionis carnale matrimonii exercitium intellexit, vi delicet receptionem paterni seminis in vulvam maternam : id quod g. 6. posterioris libri Ber- nardi vindicati euidentissimo S. Anselmi testi monio monstrauimus. Et de Bernardo toto illo libro . itidem ostensum est. Ex co siquidem qu0d homo dicatur concipi in peccatis , inferri inquit) videtur, quod aut infans statim ab ipsa

Conceptione animam habet rationalem, aut in eo non est originale peccatum, mox ut conceptu. s. suo autem mox ab ipsa Conceptione rationalem animam

habeat , nullus humanus Aspicit sensu ; siquisur

SEARCH

MENU NAVIGATION