장음표시 사용
261쪽
CAPUT VII. NIhil tibi Domina aequale, nihil comparabile est ; omne enim quod est, aut supra te est , aut subtus te est , quod supra te est, solus Deus est ; quod infra te , omne quod
Deus non est. Ad tuam tantam excellentiam quis aspicietὶ Quis attingetΘEt certe ut ad hanc excellentiam peruenires, in humillimo loco, id est , in utero matris tuae purissima oriebaris. Quod sit tali modo concepta & ordinata non fuisses, ad tantam celsitudinem non succreuisses. Aliquid huiuι capitis,deesse videtur,ct totum
DE Domina nostra, quam in tantum culmen praedestinauit, & extulit diuina potentia , quam tot praerogatiuis dotauit cuncta disponens Dei sapientia, quam sibi Matrem elegit ad mundo subueniendum , ipsa omnium salvandorum ineffabilis Dei misericordia, dicere , morte peccati, quae per inuidiam Diaboli
occupauit orbem terrarum , in suo conceptu praegrauari, ut taceam interim ipsas,quas commemoraui rationes,animus euitat, intentio abhorret , lingua fateri non audet. Qui aliter sapiunt, & melius approbant credant; ego piis sima Domina, qualiscumque seruulus, credo& fateor , quod tu ex radice Iesse pulcherrima, ac per hoc ab omni, quod te decoloret, pecca- ti vulnere aliena, integerrima permanens , fio rem pretiosissimum protulisti , non qualemcumque
262쪽
LIB. PRIORIS g. ro. 24scumque, sed super quem septiformis Spiritus
g. Io. Altera pars epistolae S. Anselmi ad Episcopos Angliae preponitur. HAEc de s. Anselmi libro, quae ad manus
meas venire datum est, ab obliuione in qua iacebant,vindicare placuit; tametsi credam nullatenus hic integrum de Conceptione li- brum adesse, reperire tamen plura non valui. Ne tamen labori meo deesse videatur, aliquid ab Aristimo in gratiam Conceptionis scriptum, quod pret manibus sialibet nunc pro huius primi libri coronide inserere reliqua partem epistolae, quae vulgo eius nomine circumfertur ad
'piscopos Angliae; superius siquidem pro loci
commoditate solum transcripsimus reuelationem Herluino Abbati factam , nunc vero duas alias apponimus , quibus integra manet epistola, ut vulgo circumfertur.
Epistoli S. Anselmi de festo Conceptionis
B. Virginis Mariae. Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus re Pastor Anglorum Coepiscopis suis, cunctisque Orthodoxis , salutem &perpetuam in Christo benedictionem.
C Onceptio venerandae Dei genitricis perpetuae virginis Mariae , J cum reliquis de re-3 uelatione
263쪽
uelatione Herluino facta, quae superius f. a. scripta suere, usque ad illa verba, digna mercede
remanerentur. Sequitur deinceps.
Rursum haec solemnitas alibi alio modo declaratur. Tempore namque Caroli Regis Francorum illustrissimi , Clericus quidam ordine Diaconus Ungariae Regis germanus, Matrem Iesu toto corde diligens , eius horas solicitus
decantabat. Parentum autem suorum consilio, nubere volens cum quadam adoles centula val- .
de pulcherrima, accepta a Presbytero nuptiali benedictione , quadam die , Missa etiam cele- . brata,recordatus quod eiusdem beatissimae Virginis horas illa die, iuxta morem solitum , non cantauerat; sponsam domum mittens, omnes ab Ecclesia exire coegit, & ipse iuxta altare Virginis solus remansit. Cumque horas Domi nicae Matris decantaret, & hanc Antiphonam, Pulchra es ct decorasilia Ierusalem, diceret; subito apparuit ei Virgo Maria cum duobus Angelis , dexteram eius manum , & laeuali tenentibus, dicens ei: Si ego sum pulchra , & decora, quid es , quod dimittis me , & sponsam aliam accipis Z Nunquid ego sum optime formosar Nunquid ego sum pulchrior illaὶVbi vidisti tam pulchrum 3 Cui ille stupefactus ait : Domina
mea dulcissima , claritudo tua omnem mundi pulchritudinem excellit. Quid vis Domina vi faciam 3 Ait illa : Si sponsam carnalem, cui ad- haerere vis, amore mei dimiseris , me sponsam in caelesti regno habebis :& si Conceptionis meae festum annuatim 6. Idus Decembris se- lemniter
264쪽
lemniter celebraueris,& celebrandum praedica . ueris , mecum in regno Filij mei laureatus eris.
His dictis Beata Virgo disparuit, Clericus vero
domum adire renuit, & absque parentum suorum consilio, ad Abbatiam quamdam extra patriam illam perrexit, & ibidem monachali h bitu decoratus , & post tempus exiguum meritis B. Maesae Virginis Aquileiae Episcopus Patriarcha factus festum Conceptionis B. Virginis die praefato , quandiu vixit , annuatim cum propriis octauis diligenter celebrauit, & vbique celebrandum praedicauix . Aliud etiam miraculu huius festiuitatis alibi diuina inspirante gratia, a nobis declaratur. In pelago Gallico Canonicus quida, ordine sacerdos, solitus B. Mariae Virginis horas canonicas
'decantarea villa quada, ubi cum uxore alteriussornicatus fuerat, redi es, ad oppidu in quo morabatur tendere curans,d pelagus Sequanae trassmeare cupiens, solus nauε ingressus Dominicae Matris horas nauigando canere coepit. Cumque Inuitatoriu, Aue Mariagratiaplen Dominiu tecum,diceret,& iam in medio fluminis esset;ecce
turba magna Daemona in profundo pelagi,vii
cu eius nauiculaeu praecipitauit,& eius animam rapuit ad tormenta. Die autem tertia ad locum quo Daemones eum tormentis assiciebant,venit
Mater Iesu cum magna Angeloru societate, dicens eis:Vt quid anima famuli nostri ita iniustEaffligitis E Nos eam debemus habere,& meri id, quonia in nostris operibus capta est. Quibus Mater Iesu:Si illius debet esse,cuius opera faciebat,
265쪽
ergo nostra debet esse, quoniam Matutinas no- lstras, dum vos eum peremistis, decantabat, un- 'de magis rei estis, qui inique contra me egistis. His dictis daemones huc, illucque dispersi si gerunt , & B. Maria animam reduxit ad corpus , & hominem ab utroque funere suscitatum per brachium arripiens , aquam a dextris i .
& linistris quasi murum stare iubens, de profundo pelagi ad portum incolumem reduxit. At ille gaudens pedibus B. Virginis prostratus ait: Charissima Domina mea,& Virgo speciosa, Christo gratissima, quid tibi tribuam pro tantis beneficiis quae mihi fecisti 3 Liberasti me de ore leonis , & de tormentis inferni grauissimis
animam meam. Cui Mater Iesu ait: Precor te, ne de caetero in adulter ij peccatum cadas i ne fiat tibi nouissimus error peior priore. Precorte iterum , ut de caetero festum Conceptionis meae deuote celebres annuatim 6. Idus Decembris , & ubique celebrandum praedices. Mox ut id dixit B. Virgo Maria , eo cernente, caelos scendit; & ipse heremiticam vitam ducens, quod sibi acciderat, cunctis audire volentibus narrauit; & postea quandiu vixit, illud festum Conceptionis solemniter,& deuote celebrauit,& celebrandum praedicam t. Nos igitur fratres dilectissimi meritis &intercessionibus B. Virginis indigentes, cum tota mentis deuoti0ne simus soliciti, ut nullus nostru ita si rebus teporibus occupatus, aut pro priis delictis desperatus,quin B. Mariae Virginis Conceptione, pro posse suo celebret annuatim.
266쪽
LIB. PRIORIS F. ii. 2 g. I i. Censura praedictorum miraculorum. Hactenus epistolae illius posterior pars , sub
nomine S.Anselmi. Caeterum,ut verum satear , suspicor haec duo miracula ab ipso scripta non esse, sed postea ab aliquo festi Conceptionis deuoto superaddita epistolar Anselmi , &sub eius nomine evulgata, quo maiorem apud vulgus fidem exigerent: accidit tamen oppO-
situm ; ipsa namque cum per se difficilia intellectu sint, totam epistolae authoritatem eneruarunt ; seceruntque ut opistola ipsa nequaquam germana Anselmi crederetur , sed supposititia.Qu ris quae in his duobus miraculis lintdissicilia 3 In priori quidem , qudd Diaconus
matrimonium iniret, praesertim in Latina Ecclesia; ut omittam , totam illam colloqui, d. Virginis δc Clerici narrationem , humillimo stylo conscriptam , longe a grauitate S. An fel- mi abhorrere. In posteriori difficilius est reuocaturn ad vitam ab inferno damnatum trium dierum ; indignamque tantae Dominae loquutionem illam, qua precatur ut celebret ille
Conceptionem suam ; quasi ab aliqua miseria ea festiuitate liberaretur, & non magis gratias ipsi exsoluendae essent a fidelibus , pro notitia tanti myst ij. Adde minime Anselmi redolere circunspectionem, quod inibi refertur, daemones sic Virginem allocutam inter alia , Ut quid animam famuli nostri ita iniuste a gitis' Qui enim dici poterat iniuste amigi, qui in peccato adulteri, mortuus fuerat λ Nec dici pone vide-
267쪽
tur, quod iam peccati poenituerat , ex eo solum qu bd horas Virginis recitabat; quippe cum ipse fassus fuit, se liberatu fuisse a poenis inseseni, Liberasti me salt) de ore Leonis, cst de tormentis inferni grauissimis animam meam : quinimo si ingratia decessisset, non hortaretur a Virgine ad poenitentiam commissi adulterij; quinimo minime reuocaretur ad vitam,videlicet a securitate ad incertitudinem saluationis. Haec, inquam, dissicilia sunt , de facile quiuis haerebit, cum legerit. Mihi vero alia adhuc absona rationi videntur : nimirum quod in eis de officio paruo , seu horis B. Virginis sermo sit, quas quidem dum Diaconus, & Sacerdos ille recitatient , reuelatione Conceptionis dignati referuntur ; tempore vero Caroli illustrissimi Francorum Regis, non erant inuentae, sed itempore S. Petri Damiani, uti Cardinalis Ba-Baron. ronius notauit tomo X I. ann. Io9 I. agens de
Concilio Clara montensi eo anno ab Urbano II. celebrato, in quo de iisdem Horis B. Virgi- Damian. nis actum est: Damianus vero meminit earundem l o 2. cpist. 32. ad Monachos Gamugneses, ubi refert miraculum quoddam de sedatis monasterij illorum calamitatibus meritis eius dem ossicij anno a Christo nato io36. Atqui Carolus Magnus Francorum Rex illustrissimus ante 2 2. annos obierat, nimirum Christi si . Vt omnes authores fatentur. Qua igitur ratione Diaconus ille, qui suo floruit tempore , horas , quotidianas virginis recitauit, quae post z o.
268쪽
annos inuentae fuerunt3 Nec vero dici potest ad alium Carolum referendum, quia epithetum illud Aruserissimcipsum proculdubio denotat. Mouet etiam me ad id asserendum, quod Anselmus post enarratam Herluino Abbati suo
factam reuelationem , videtur epistolae finem imponere, exhortationem illam adiungens, Et Anselis.
mi igitur fratres dilectissimi, si portum jalutis volu
mu apprehendere, Degenitricis Conceptionem d Inis obsequiis, Ur oscit, celibremm, ut ab eius Filiodi a mercede remunere r. Et quod B. P. Ber- ῖς λοῦ nardus eius epistolae mentionem faciens, dum ad Lugdunenses scribit, unius reuelationis meminit in singulari, non plurium ; fedprofertur, ait criptum diuina reuelationis: quod si plures haecepistola contineret, haud dubium quin diceret proferri scriptum diuinarum reuelationum.Eo dein prorsus modo antiquiores de singulari re- , . . uelatione facta Heri uino loquentur.Quid pluraὶ Antiqua Breuiaria non aliam qu in primam illam ponunt ; Vidi ego Conchensis Ecclesiae peruetustum ; quod epistolae finem imponit in sola prima. Vidi & MS. Cod. vetustissimum Romae in Bibliotheca Valcellensi,cuius titulus Tom. VII. vitarum S S. sol. ii. ubi in epistola Anselmi sollim primum miraculum refertur. Et haec quidem pro meo sapere dicta sint, nollem etenim in re adeo graui, nihil quod incertum sit adducere ; cόm praesertim tot tantaque certissima testimonia habeamus, qu)d minime eoru induentia laboremus. Scio verb
269쪽
vero etiam duo posteriora miracula ab antiquiosimis authoribus recognosci,velut Anselmi nostri scripta germana, e quorum numero praecipuus est Ioannes Bachonius qui in A. sent. citato superius loco, ea vocat authentica, similiaque scripsit Ioannes Gerson,& Ioannes Herolt, se . de Concepi scd fides esto penes auiliores,& unicuique integrum sit, vi tibi visum benἡ
s. I 2. Proponitur of tum Conceptionis et ei fimum I S. Anselmo ut creditu compositum: o reuesationis eius eximium t simonium. IAm his nostris lucubrationibus parabatur
praelum, cum ecce, magno Deigenitricis munere,dum Bibliothecam Valliscellae, congregationis Oratorij, in Urbe nobilissimam, Card. Baron ij studiis condecoratam euoluerem, incidi in MS. Codicem, cuius insigne c.'. in membrana characteribus Longobardis exaratum, &tanta antiquitate resertum , ut characterum ipsorum forma, & usu, & sui ipsius verustate, quingentos proculdubio annos complesse, Omnibus repraesentet. Continet verδ festi Conceptionis officium, non ab alio , ut par est credere, quam a S. Anselmo festiuitatis ipsus primo, ac praecipuo promulgatore compositum. Nam composuisse ossicium Conceptionis iuxta reuelationem suo Abbati factam, negabit solus, qui de ipsa dicam luce, an reuelationeὶὶ dubita
270쪽
dubitauerit. Ne tamen quis deinceps ambigere queat , cum eisdem Longobardis characteribus tota reuelatio refertur in 3. Nocturno in totidem lectiones distributa. Alicritur etiam in
rubrica eius ossicij, diem hunc festum nouiter praedicto Abbati reuelatum fuisse : quod sane Anselmi tempore compositum indicat , & quod
inde fit consequens,ab eo primum sit compositum, quia primum omnium ab eo celebratum. Huius ossicij pene exemplar transcripseram, cum in alium codicem eiusdem Bibliothecae incidi , qui foris gerebat titulum , Tomus 6. vitarum M. S. Sanctorum. In eo totidem verbis officium ipsum inueni; peneque aequalis est vetustatis. Qua de re immensasn egi gratiam bonorum omnium largitori, quod in lucem dederat quatuor vetustissimos codices MS. quibus causa immaculatae Matris suae magnopere sulciatur , & tandem citius , ut speramus , definitione fauorabili terminetur.Idcirco copiam onscii huius , & historiar facio, & iuris communis thesaurum , quod in angulo blattis ,& tineis replet um,ac sepultum iacebat. Fruere quaeso lector candide , & utere ipso pro deuotione tua. In utroque codice rubricae, quas scholasticis damus litteris adnotatas, minio descriptae sunt.
