Sancti patres vindicati a vulgari sententia, quæ illis in controuersia de Immaculata Virginis Conceptione imputari solet, vindice F. Francisco Biuario, MantuaCarpetano, S. theologiae magistro, ..

발행: 1624년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

AUGUST. VINDICATI 6 q. 331 Abel peccalle venialiter saepissime; & si de pec

cato q ueritur, quod sit in Scripturis scriptum, peccasse etiam Abel peccato originali,nam scriptu in est, Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, O . in quo omnes peccauerunt. Constat autem voluisse,ac ccnsuisse Augustinum B.Virginem fuisse exemptam ab eis peccatis,a quibus Abel & alij inibi recensiti exempti no fueriuar, Scriptura etiam id attestante ; censuit ergo, Avoluit suisse exemptam tum a peccatis actua- libus etiam quae venialia vocant, qualia Abel commi ii t, paulo immoderatius aliquando riden- do, vel animi remissione iocatus , tum quoque ab originali, se quo scriptum est, Per unum ho

minem c.

Id etiam liquet ex cap. i. eiusdem libri, ubi adducitur testimonium illud Pauli, -- Nes enim peccauerunt , ct egent gloria aeri, quod certum est ad originale etiam extendi, nam pueros ctiam egere gloria Dei quis ne- .gabit Z Negabit tamen Pelagius 3 qui ut debilitaret Apostoli testimonium , & non pos- set probari originale peccatum , particulam illam omnes, ita docuit exponendam esse, tam in hoc, quam in illo testimonio, in quo omnes peccauerunt, ut pro maiori parte hominum Ve- rificetur. Id vero non in alio libro scripsit.: quam in eo , quem Augustinus impugnat libro de natura & gratia; quo videas Pelagiu quoque' eo opere peccatum etiam originale negasse, re Augustinum in hoc virumque defendisse. Aodi

352쪽

August.

Pelag- August.

sibi opposuit, ab eis dici, contra quεs loquitur, tacilicet a Catholicis: Omnes en peccauerset, ct e- geniguria Dei ; ponit illad testimonium , ut probet, cum dicitur, omnes , non semper omnes omnino nullo praetermisso, intelligi oportere ; Sicut per unius, in quit , hominis deliLium in omnes homines in condemnationem c ct per unitra iustitiam in omnes ho- mines in iustificationem vita. Neque vim aliquam habent quae in contrarium adducta sunt, nam utplurimum probant,

iis locis quaestionem inter Augustinum & Pela- gium fuisse de peccatis actualibus; & simul esse de originali, i md in illud totam controuersiam recidere probatnm a nobis est ; & ex ipsis quae

pro se afferunt satis manifestatur , quod enim dicitur cap. i. Legi ct vidi hominem reis ardentiis simo accensum aduersus eos, qui naturam accuseo res hominum , per illum se excusare conamtur ; quid liud est, nisi irasci contra assertores debilitatae naturae per peccatum originale λ Et illud cap. r. Ac per hoc natura humani generis ex illius unim

praeuatricatoris carne procreata ,sipote bisu r ad implendam legem ; quid aliud , qutio originalem aegritudinem sonat ξ Clarissime hoc in cap. 19. Augustinus simul & Pelasius dixerunt. Pelagius quidem , Primo, ait, de eo disputandum est, quod per peccatum debilitata dicitur, en immutata

natura: Augustinus vero, Iam nκnc viAete quod ad rem maxime pertinet, quomodo humanam natu- - ram,tauquam omnino sine viis vitio sis,conetur ψε-dere: Q. hoc nihil aliud erat, quina vclle ostendere non dari peccatum originale, quod vitiet &

debili

353쪽

debilitet naturam. Augustinus igitur hoc maxime ad rem de peccatis actualibus agere, profitetur , & Pelagius de hoc in primis esse disputandum:& nunc vellet aliquis de i olis actualibus in opere de natura & gratia fuisse disputatum. Caeterum quantulacumque nihil horum dixi stet Augustinus , sed sola exceptionis verbi adhuc Oporteret allerere, ipsum ab originali, oca tuali simul excepisse B. Virginem. Est enim magnopere notandum non unam , sed duas feci ite exceptiones ; alteram cum dixit , Excepta itaque fanrita Virgine Maria, & eandem prosequendo post interpositam parenthesina, Hacer go Virgine excepta, si ovines illos Sanctos ct San-dias, cum hic viverent, coniregare possemi , &c. alteram verb quae parenthesi clauditur, De quapropter honorem Domini nullam prorsu , cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Et licet prior de solis actualibus ageret, posterior omnimodis extendenda est ad omne genus peccati,de quibus Augustinus disputare solebat cum haereticis. Nam si de solis actualibus intenderet Virginem eximere, unam solum exclusi-uam faceret, dicens , Excepta Virgine Maria, de qua habere M, quaestionem istam; si omnes illos San-&c. susscienter enim per hanc, excepta

videbatur. Nunc autem ea non contentus addit

uni prsaliorem clausulam , De qua πηllam prorsu habere volo quaestionem : quare in hoc nihil aliud intendi ste credendus est, nisi scruci occasione accepta mentem aperire suam , ne dein-ς ps exemplum cuiusuis quaestionis peccati ad-. Y ducere

354쪽

338 AUGUST. VINDICATI f.

duceretur.Vnde videmus nusquam amplisis e ceptionem de Virgine fecisse, etia cum de peccatis actualibus loquutus est , quia nimirum in quocumque peccatorum genere,a quo Christus

Dominus exceptus erat, etiam eius matre prO-

pter honorem Domini exceptam ipse credebat; quod si hoc loco expresse illam excepit , id secit prouocatus a Pelagio, qui multos alios tam exemptos a peccatis omnibus quam ipsa erat, dogmatizabat. Quod igitur nunc dixit Augu- stinus, nultam prorsis,cum de peccatis agitur sab re volo quaestionem, idem est , ac si dixisset: Quod . semel hic de B. Virgine dico, semper& ubique dictum accipiatur a me , nec opus sit eadem ubique repetere. Sed quem sensum habent illa verba , Inde enim simus, quod ei pim gratia collatum fuerit ad .vis 'dum ex omni parte peccatum Z Nunquid in praeseruatione Virginis a peccato originali vicit ipsa peccatum Z Ego maiorem Theologorum partem sequens, existimo B. Virginem in primo suae creationis & formationis momento, non aliter quam Angeli libero arbitrio praedi-ram, & gratia Dei cooperante dispositam fuisse quoquo modo per proprium actum ad iustificationem suam , eodem momento, sed posternis natura, susceptam : & hoc pacto vicisse dicetur proprii illinc peccatum originale. Sed quidquid de hoc sit, co etiam solo quod eius anima dono praedita gratiae creata fuerit, vicississe dicetur or ginale peccatum materiali qua dam resistentia, sicut muros defendere dici-

355쪽

AvGVS T. VINDICATI g. s. mmus ciuitatem, impediendo impetum inimi

corum.

Praedictis addo,etiam in sola illa exceptione, qua B. Virgo excipitur ab uniuersali illa pro positione Euangelistae Ioannis , Si dixera m quia peccatum non habemu , &c. quan uis formaliter excipiatur ab actualibus, necessario quo- '& consequenter excipi ab originali; eo etenim illa uniuersalis vera est , quia omnes illi, quos comprehendit,habuerunt, seu habent naturam originali peccato debilitatam ; si enim peccatum Originale non contraxissent , non accepissent naturam vitiatam, & debilem, sed in- tegram , & vigorosam. Quo fit, ut a negatione actitatium, ad negationem originalis illatio δε-

sit optima,etiam in Doctrina Augustini; sedi de hoc iam dicemus. g. s. Id sensiisse Augustinum lib. s. contras Iulianum Pelagianum. IN signiores saeculi nostri Theologi, dum de

Augustini mente in controuersia de Conceptione Virginis disserunt, in ea sunt sententia, ut dicant, S. Doctorem expressisse suam pro im- maculata Conceptione in lib. s. contra Iulianum cap. 9. seu i 1. iuxta recentiores impressiones. Ibi enim Pelagianum illum , quem in multis redarguerat falsitatis , in eo laudat, quod ex testimonio illo Apostolorum Princi' pis , D i peccatum non fecit, asserat satis proba- I.Petr. ri Christum Dominum nullum l buisse pec- catum; nam qui non fecit, habere non potuit. Y χ Verba

356쪽

3 o AUGUST VINDICATI g.

Verba Augustini Iulianum alloquentis haec sunt. Illud sane magnum , verumque dixisti, cismprotulisses testimonium Apo oli Petri, Lui peccatum non fecit; notandum esse,quod iudicauerat Apostolin I scire ad ostendendum in Chri to nullum fuisse peccatum, quod dixit, nullum eum fecisse ' catum ; ut doceret, inquis, quia qui non fecit, habere non potuit. Omnino verassimum est; profecto enim peccatum etiam maior fecisset , si paruulus habuisIet. Nampropterea nullin est bominum praeter Usum, qui peccarum non fecerit grandioris aetatis accessu, Dui nullis est hominum prater inum, qui peccatum non habuerit infantilis atatis exortu. Sane habere peccatum latius patet, quam facere peccatum; hoc enim de solis actualibus , illud vero etiam

dici potest de originali, quod quidem habetur, sed non perpetratur ab eo qui habet illud. Augustinus vero hoc loco,conceptis verbis,asseu rat,eum qui nullum in adulta aetate fecerit peccatum, nequaquam in infantili habui ste peccatum , nimirum originale; quod peccatum insantium est ; Cum autem alias certum sit in eiusdem sancti Doctrina, B. Virginem Mariam nullum fecisse peccatum grandioris aetatis accessu, praesertim in lib. de natura , & gratia, cap. 36.necessario concessisse oportet,peccatum etiam non habui sie infantilis aetatis exortu , videlicet originale. Duo sunt quae obstare huic intelligentiae videantur ; alterum est , quod praesupponitur in 'hac Doctrina connexio aliqua inter carentiam actualium, & carentiam originalis, ut ex una

357쪽

AvGVS T. VINDICATI 6.1. 3 i

possit inferri alia ; at vero non videtur necessaria connexio , quandoquidem optime potest intelligi, quod B. Virgo suerit praeseruata ab originali labe , & tamen maneret. In ea fomes, quo aliqua venialia committeret.Et sic videtur necessario dicendum , cum Ecclesia certa sit de carentia actualium in Virgine , non tamen de carentia originalis ; quod fieri non posset,s ii

ter utramque carentiam esset necessaria connexio. Alterum est, quod ex eo testimonio Petri non solum infert Augustinus, eum qui non fecit actuale, non habuisse peccatum originale, sed etiam quod habere non potuit,Vt doceret,inquis,qui non fecit,habere non potuit. Id vero B. virgini couenire nequit,sed soli Christo Domino. Nihil tamen horum obstat, quo minus praesens Augustini testimonium furnmopere faueat mysterio immaculatae Conceptionis. Quod enim primd obiicitur leuissimum est, nos enim non disquirimus nunc veritatem eius testimo, nij,virlim videlicet,verum dicat Augustinus,an

falsum; sed utrum id dicat,de quo tame dubium esse non potest , cdm expressε dicat, Profecto peccatum etiam maior fecisset, si paruultu habuisset. Et illud , Nam propterea nullus est hominum prater ipsum, qui peccatum non fecerit grandioris atatis accessu , quia nusim est hominum prater imum, qui

peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu. Vbi sic argumentatur etiam in Christo; Si paruulus habuisset, maior secisset peccatum : at peccatum non fecit, teste Apostolo Petto ; ergo ec catum paruulus existens non habuit. Probat

358쪽

; a AUGUST. VINDICATI f. s.

vero conditionalem illam assumptam , a signo& effectu,videlicet, Quia nullus hominum est, qui maior existens peccatum non fecerit, &paruulus peccatum non habuerit; in quibus cer- . tum est peccata actualia ab originali ortum

duxisse. Propterea siquidem nullus est qui pec- catum non fecerit, quia nullus est qui originale non habuerit. Minime igitur dubium esse potest , de sensu & Doctore , quod tamen nobis abunde sufficit, qui solum intendimus pro- bare , Augustinum pro Conceptione immaculata steti ste in hoc loco.

Si vero de connexione requiratur, in quo ibia consistat, respondendum est, inter virorumque peccatorii carentiam, licet no sit connexio

physicae vi sic dicam infallibilitatis,quae omnimodam necessitatem ex una ad alteram indi cat ; esse tamen connexionem necessariam ex

quadam condςcentia ; nimirum quia valde docens est,ut in qua tanta puritas a Deo exigitur, quod nec levissimo veniali inquinaretur, eius

quoque si puritas & liberatio ii maiori inqui- namento, quale est illud quod cum originali

peccato incurritur. Rursus : Cui tantum don; in concessiuni est, ut ab originali. peccato prKseruaretur, cou sequenter ei concedi oportuit,aut carentia,aut ligatio fomitis peccati;ubi vero fomes non fuit,vel ita ligatus, qudd esset, i csi non esset,peccata actualia deficere certum est. Alias qui originale peccatum habuit actua lia, quoque habiturum , cum ad adultam aeta x in Peruenerit,dubium esse non potest. Nimi-

359쪽

rum habebit aliam legem in membris suis , &captiuum ducet illum ad legem peccati. Neque miretur quis connexionem hanc in Augustino, nam eamdem docuisse constat D. Ambrosium in Ambr. Apologia Dauid cap. ii. & ab eo accepit ipsam Augustinus in lib. . contra duas epistolas Pela- gianorum. Verba Ambros' sunt; Dignum etenim fuit, ut qui non erat habiturus corpore peccatum pro-

M oms, id est, actuale , quo quis labitur sua

sponte in crimen) nullumsentiretgenerationis naturale contagium. hoc est, originale peccatum. Quo loci notandum magnopere est, quod ex eo quod Christus non erat peccatum actuale fa- sturus, infert quod non sensit generationis naturale contagium I & hanc connexionem incondignitate quadam & condecentia constituit, non vero in omnimoda & ineuitabili ne-i cessitate: nam ait,dignum fuit,non autem, non potuit aliter fieri, vel quid simile. Quod vero obii - citur de via Ecclesiae, liberantis certo & infallibiliter Virginem a peccato actuali, non vero ab originali, sollim probat, non esse ineuitabilem physice necessitatem inter utriusque carentiam peccati,non tamen quod de mente Au- gustini, & Ambrosij non fuerit condecentiae cuiusdam connexio. Non maiorem habet vim quod ultimo loco obiicitur,videlicet, Augustinum ex caretia pec- catorum actualium no deduxisse utcumque ca- . rentiam originalis , sed etiam impotentiam ad

360쪽

3 AUGUST. VIA DICATI f. s.

non potuit , non est intelligendum de impotentia , & omnimoda seu cogente necessitate,

sed de infallibilitate ; quod enim infallibiliter

eueniet, dici solet, non polle aliter fieri; sine infallibile sit ex condecentia quadam , siue alio efficaciori vinculo. Ita vero intelligendum esse, satis conuincitur ex superiori relatione sententiae Liliani, ubi imia inquit Augus inus ex

carentia peccatorum ac tu alium nitulisse impotentiam originalis,sed tantum carciat iam ipsius.

Illud sane magnum verumque dissi, cum posuisset tectimonium Apostoli dicentis: Lui peccatum non fecit, notandum esse, quod iudicauerit Apostolus jussicere ad ostendendum in Christo nusium fuisse peccatum, quod dixit; nullum eum peccatum focisse. Non ait , sufficere ad ostendendum in Christo non potu ille habere peccatum, &c. sed ad ostendendum , in eo nullum fuisse peccatum. Nec mirum , quia Augustinus allecit, id

omnino verissimum esse , & verum magnumque Iulianum dixisse: quod si dixisset , ex carentia actualium inferri impotentiam originalis, salsum protulis lex , nam ipso Augustino docente , Virgo beatissima caruit actualibus, sed non habuit impotentiam ad originale. At dicent forsan aliqui, cum dicitur de Christo peccatum non fecit, sensum esIe, non fecisse peccatum virtute propria; ex eo vero Optime inferri, non potui ite habere originale ; quorum neutrum. Virgini conuenire potest. Sed hoc gratis dicitur: nam neque D. Petrus id

voluit assecure, sed factum solum descripsi,

SEARCH

MENU NAVIGATION