장음표시 사용
361쪽
de iure vero & potentia non meminit, L peccatum non fecit ire inuenim est Aliti in ore ratia:
neque Iuliano , quem Augustinus in eo laudat, talis proprie virtus in mentem venit, & facile erat illis,si id vellent dicere,aliquid addere, quo metem suam explicarent. Verba igitur illa apud ipsos,sicut apud Apostolu,abstrahunt a carentia
peccatorum virtute propria ratione subiecti,vel suppositi , non tamen cogunt nos, ut co sensu semper accipiantur. Igitur tot breuiter dicam, ex carentia actualium peccatorum rectὸ insertur originalis carentia, & quod is qui nullum vel leuissimum peccatum commiserit in adulta
aetate,non potuit habere originale, in eo sensu, ut idem sit, non potuit,atque omnino cariturus erat eo ; seu , aliter fieri non potuit, quia non decebat, ut quem Deus tam purum & mundum esse voluit, ut vel minima venialis peccati sorde maculari non permiserit, maxima omnium so
de, & immunditia , id est , aeterna morte digna macularetur, quod peccati originalis proprium est. Habemus igitur Augustinum immaculatae Conceptionis asseriorem , hoc etiam libro, &capite; obiterque liquido constitit non solum sanctos Patres , sed haereticos quoque in hanc conspirare sententiam , nimirum Pelagium , &Iulianum: Augustinum vero, qui in eos semper acerrime consurgit, in hoc articulo illis libentissime consentire , eosque laudare magnopere, ut indicant verba illa Iulianum alloquentis, ILlud sane magnum, verumque dixisti; & illa omnino
verissimum est.QDd vero Pelagius dixerat,i am
362쪽
Domini ct Saluatoris nostri Matrem sine peccato confiteri necesse esse pietati; sic approbat, ut dicat, Excepta itaque Virgine Maria , de quapropter honorem Domini , nullam profra cum de peccatis etiatur habere volo quaestionem. Quare ne quis obsocro deinceps velit Magnum Augustinum indefensionem aduersiae partis producere,quem non solum non contraire immaculatae Conceptionis assertoribus comprobauimus, sed etiam ipsorum sententiae subscribere.
363쪽
VIN DIC AT V S . A VULGARI SENTENTIA,
quae illi in controuersia de immaculata Conceptione Beatae Virginis imputari solet.
3 i. Tametsi diuersimode de S. Ilisonsi mente iudicatum sit: nihil tamen et 'iam contra Immaculatam scriZsisse , certum
O N minus anceps, & dubia sententia S. Ildefonsi , quam Augu- 'in eadem controuersa mul- tis visa est;nonnullis contendeu-- tibus ipsum immaculatae Concinptioni contradixisse aliis vero illam manifestisi simis verbis pronuntiasse. Et illi quidem,& isti ex eodem promptuario,libro, inquam, eiusdem S. Archiepiscopi contra eos qui dis'utant de perpetua virginitate S. Maria , ct de eius parturitione, testiinonia sibi desumunt. Priores illud affe
364쪽
runt quod ait, Mariam fuisse carnem peccati: At vero B. Asaria sinquit ille) licet ipsa de carne
peccati sit nata, ac procreata , Usque quamuis c ro peccati fuerit ; non tunc iam quando ex sepem mente Diritus sancti gratia ab Angelo era omnibusmtilieribuι, benedicta vocatur. Quid aliud saiunt eli et se natam & procreatam de carne peccati, quam in peccato conceptam Z Nam a contrario rensu idcirco de Christo Domino negant pro- cr tum esse de carne peccati, ne aliquod peccati contagium eius conceptione irrepsisse credatur. Insuper adiungere possunt praedic aliam sententiam,quae in eodem opusculo reperitur,n i mi rum : Quid id corruptio humana in corruptis generat visi eribim, incorruptum esse non pote si, ideo corrupta naturasti' de concubitu iniquitatis co-cepti, ct in dei L 3 de matris utero cum doloribus
prolem,no aliud esse queunt, quam ira fili'. Atqui B.
Virgo ex concubitu iniquitatis concepta fuit,
hoc enim aliud non est , quὶm coitu viri geni-
tam esse in & cum doloribus matris de utero proiecta : qui ergo in Ildeson si sentcntia sustineri poterit immaculata Virginis Conceptisὶ Qui tamen hanc defendunt,aliis se muniunt verbis,quae in eodem libro reperiuntur mani ste suam, ut apparet, sententiam stabilire;videlicet , Nullis quando nata est subiacuit deliris ; nec
contraxit in utero sanctificata originale peccatum.
Eodem spectant & illa; Constat eam ab omni originalipeccato immonem fuisse , per quam non serum maledictio matris Eua seruta est,uerum etiam ct be
365쪽
nedictio omnibus condonatur. Et rursus paulo inferius , Eximiae pietatis honorem vobis sa scri) ct δε- μου virtutis,Beatissimae Virginis pudicitiam praedicare; iucorruptam,2 incontaminatam,ctiab Omm contagione prima originis consiera alienam. Haec quidem alij., Sed quid nobis de Iidesonii mente videatur, nunc aperiemus. Illud in prinias procul omni dubio censeo, nihil unquam dixi illi, quod aliquatenus maculam originalem redoleat. Nam quod Virginem procreatam dixerit de carne peccati,nullatenus in eum sensum contorqueri potest, qui ei tribuitur, quandoquidem eodem tenore verborum quo de carne peccati procreatam affirmat,asserit etiam de carne peccati naram; en eius verba : At vero B. Maria licet ipsa de carne peccati sit nata,ct procreata, &c. atqui in
eiusdem sententia nata fuit sancta,& absque originali peccato ; idque uniuersam Christi Ec- clesiam sentire docet. Enim vera ait o si non beata esset, ct gloriosa eius natiuitas, nequaqNam t. festiue celebraretur ubique ab uniuersis: sed quia tam solenniter colitur,constat ex authoritate Ecclesiae, quod nullis,quando nata est obiacuit delictis. Minime igitur,esse de peccati carne procreatam,ide. est atque in peccato conceptam, apud Ilde n- sum: sed aliud longe diuersum. Accedit quod Ildeson sus concedit , aliquo tempore post eius natiuitatem sui si e carnem peccati, de solum constare, quod Dominicae Incarnationis motracto no erat caro peccati, nonne verba eius haec sunt: Licet sto de carne pe
366쪽
cari sit nata,ct procreata, 1 aque quamuis caro peccati fuerit,non tunc iam quando ex praeueniente Spiritus sancti gratia ab Angelo prae omnibus mulier μι benedicita vocatur' quis vero audeat sanctissimo ac doctissimo Praesuli adscribere, Virginem beatissimam tanto tempore peccato originali insectam fuisse,cum ut minimum eius Natalem sine peccato fuisse praedicet 3 Alio igitur sensu . verba illa ab Ildefonso accepta fateri cogimur: quo nimirum simul compati possint in uno, eodemque Virginis Matris subiecto, & sne iculpa, ac macula originalis peccati esse, &carnem esse peccati, atque in peccato natam &
Et hoc quidem sessicientissimum esset,ne quis
posset D. Ildefonsum, immaculatae Conceptioni aduersarium reputare: tametsi nobis de vero sensu illorum verborum non constaret, nam ut minimum liquido constat, non pos se veram in Virgine. denotare culpam,ut probatum est. Nihil tamen aliud voluisse credendus est,qu in de D. Augustino probauimus 3. 3. suae vindicatio nis, in solutione ad testimonia 4.Joco adduina: nimirum esse carnem peccati, idem esse atque conceptam fuisse per carnalem patrum soncupiis centiam,cum debito peccati,quantum ad ipsam . carnis concupiscentiam spectat: & cum semite
peccati, quidquid de eius ligatura sit, quod Il- desonsus nec disputat,nec diffirmat.Huius signueuidens est, quod asserit, solum constare de ex tinctione ipsius carnis peccati, superuentionis
367쪽
Spiritus S.tepore: I a quanuis caro peccati fuerit, non tunc iam quando ex praeueniente Spiritus sancti gratia ab Angelo salutatur. Quod de solo fomite verum esse satis ex dictis liquet. Vide quaeso discipulum Magistro consonantem, Ildesonsum Augustino; huius enim ille prae caeteris doctrinam sinuutus ex libris , se editis manifestum
Persicuis Immaculata sycrias se in
libro contra eos qai dissutant de perpetua Virginitate S. Caria o de rim parturb
itone. que vero minus certum esto, D. Ilde n- sum mysterium immaculatet Conceptionis Virginis Matris expressisse,cum idipsum perspicuis verbis toties a firmauerit. Quid clarius illis, nec contraxit in utero Ianctificata originale ' catam'Sane quidquid alibi miniis clare dixisset, quod tame nusquam fecit hoc testimonio purgatum,& illustratum redderetur. Sed vero non defuere qui tanta luce caecutirent, asserentes verbum illud contraxit, non significare apud Il-defonsium idem ac infici peccato, seu incurrere in utero matris originale cotagium,sed pro eodem accipi, ac secum traxit,ut sensus sit:qua lonata est no traxit secum originale peccatu,quia iam erat in utero sanctificata.Fulciri aute sensumit ex eo credunt,quod inde probat S.Ildensus Virgine Matrem non contraxisse originale pec-ς tum quia eius Natimitas in uniuersa Christi
368쪽
Ecclesia ab omnibus velut sancta celebratur: atque ex sanctitate natiuitatis aiunt 'nequaquam originalis puritas inferri potest , ut de S. Ioanne patet, sed qubd non traxerit secum peccatum originale. Ita Gabriel Vaet queet,&qui
eum sequuntur,philosophantur. Caeterum sine necessitate contorquent vim, & proprietatem vel bi contraxit. Vt minimum apud nominem sanctoru Patrum in ea significatione unquam acceptum ostendent, quando de peccato siermo est. Et quidem Doctor Theologiae D. Thomas 3. p.q. t in. I. in principiis, quid proprie sit contrahere definiens, ait, Iliad contrihere dicimur, quodsimul cum natura ex origine trahimus. Non ergo peccatum contrahi dicitur ab his qui de utero matris egrediuntur in ipsa sua natiuitate, sed in origine, seu conceptu eorum.
Certe D. Augustinus cuius Ildesonsus perpetuus discipulus suit , cum de his loquitur, qui
peccato originali infecti nati sunt, non utitur verbo contraho,sed traho,ut in serm. is de sanctis videre est. Mart res sinquit ad mala certaminam endo venerunt trahentes originale peccatum. Et serim. iis . Illo die traxit originale peccatum : Die scilicet natiuitatis S. Cypriani, non ait, eo die contraxi sie originale peccatum, seἡ traxi fle; nimirum quoniam sciebat, peccatum illud non contractum die natiuitatis,sed completae gen rationis,seu animationis cum ipsa natura .Quare cum S. Ilde fonsus non solum asserat, Virginem non traxisse peccatum originale, sed etiam minime illud contraxisse,consequens est,ut non
369쪽
ILDEF. VINDICATI g. a. 'lum fassus sit natam sine originali contagio,
sed etiam dine eo formatam & conceptam. Id autem ex veritate sanctitudinis Natiuitatis Mariae non leuiter sibi inferri videtur. Nam tametsi in S. Ioanne Baptista argumentum iam habeat vim , in Beatissima tamen Dei para vires
maximas habet. sic enim argumentatur. Ea ratio quς Virginem probat sue peccato oris in alinatam, probat etiam sine eodem conceptam; in Baptista autem non probat. Etenim idcirco Ioannes creditur in utero sanctificatus, quia sexto mense a sua conceptione legitur ad praesentiam Saluatoris Spiritu sancto repletus in utero exultasse , ex quo non solum sanctificationem eius , sed etiam tempus , quo accidit, cognoscimus; & consequenter fuisse in originali contagio conceptum. At vero Virgo beata non ideo creditur in utero sanctificata, quia sic de ca in Evangelio legimus, sicut de Ioanne, sed quia ratio ipsa, ut id fateamur nos cogit: haec autem ratio puritatem Conceptionis non minus quam Natiuitatis conuincit. Scis qua
Ω- maledistis matris Eua soluta est, verum etiam cst benedicitio omnibuι condonatur. Quae est auic mmaledictio matris Euae, nisi peccatum originale, quod eius interuentu incurrimus omnesξ Et
quae nobis benedictio ei maledictioni opposita Virginis interuentu condonatur,nis peccati remissio a Si igitur idcirco sine maledictione nata creditur, quia per eam maledictio matris Euae soluta est, & omnibus benedictio condonatur, Z eadem
370쪽
eadem prorsus ratione sine eadem maledictione concepta conuincitur , quandoquidem si sub maledictione concepta fuisset,non haberet o nimodam cum ea oppositionem , quae ex Dei- genitricis dignitate noscitur habuisse. Recte igitur ex aut horitate Ecclesiae Natiuitate Virginis sanctam profitentis infert Ildefonsus nunquam originale contraxisse. Ne quis verb aestimet me eiusmodi ratiocinandi formam insa-uore S. Antistitis confinxisse,dabo ipsissima eius verba,quibus totum meu discursum complexus est, in libro contra eos qui disputant de perpetua Virginitate S. Mariae, & eius parturitione. Post illa verba, Nec contraxit in utero sanct catastriginale peccatum paucis interiectis subdit; 2 Lbus igitur Natiuitas celebratur in mundo, nisi Chrisfi,ct eius sVirginis) atque B. Ioannu: Ioannis a
tem, quia ct i in utero sanctificatus legitur, se ro videlicet a Conceptione mense)sic O beata Virgo nisi in utero matris sanctificata esset, minime
eius Natiuitas colenda esset. Iam attente considera quae sequuntur. Nunc autem quia ex authoritate totius Ecclesia veneratur, constat eam ab omni
Originali peccato immunem fuisse, per quam non δε-lum male otio m tris Eua flata est, verum etiam ct benediZtio omnibuου condonatur. Vide quaeso quam inter Ioannem , & Mariam diuersitatem constituerit, & quo pacto ex aut horitate Ecclesiae Natiuitatem Virginis celebrante , inserat , constare eam ab omni originali peccato immunem fui fle. Nequis vero relatiuum eam; cum dicit, constat eam, &c. ad Natinitatem reserendum