장음표시 사용
91쪽
uationi addendum est, male reprehendi Authorem ab utroque Scriptore , quod libertatis dominium in res con stituat, potius quam in ae tus nostros: nam reuera ita est. Res appetimus ut fruamur illis, aut utamur; unde ratione rerum, dominium in actus nostros habemus: & hune ordinem immerito aduersarij mutant in praeposterum. Quare indifferentia in finem ultimum, Sc quam experimur in simmo bono amando, non est ex vero dominio
in rem , nec pertinet ad primam speciem libertatis , quae est perfectio simpliciter: sed ad alteram, quae est multis defectibus inuoluta , quos si s-oueamus, purior & vegetior euadit libertas.
SEo inclamant aduersarij hanc libertatis notionem nuperam esse, is notam Patribus , & Philoseehis, inuentum unius hominis, totius orbis Voce damnatum. Ego contra, hac ultima obseruatione contendo, frequentis simam apud omnes, etiam imperitos : & nullum vitae humanae laut scientiae genus stare posse, nisi ea oeconomia
latur, quam de libertate explicuimus. ' Nam sibi quaelibet scientia, aut professio, unum obiectum & finem constituit tanquam immotum cardinem, quod ponatur pro confesta & comperto, de quo nefas sit dubitare an existat,& deliberare an illud obiectum,aut bonum amare aut pro sequi opporteat, imb summὸ ametur, nulla eius affectui aut bonitati praefixa meta, nisi quam virium infirmitasupposuerit: atque ubi huiusmodi sint, aut summo bono illius ordinis te subieceris, & adhaeseris, necessaria ad minus dilechione quoad specificationem ut vocant,illius causa reliqudi omnia peragas, & illius veluti nomine, tuo imperio subi jcias. Illa est verae libertatis a nobis explicatae , genuina imago, quam omnes vitae humanae protesseres
Res exemplis, quam oratione fiet apertior. Consille
Medicos , Magistratus, Artifices, & quoscumque denique, aliquod vitae humanaei aut sanctae genus proseilbs s
92쪽
δ omnes ad unum testabuntur, se eam imitari naturae aut gratiae oeconomiam, quae libertatis notione a nobis explicata continetur. Et ne per plura excurram, exemplum quo utitur D. Thomas ad rem nost in suma-imus a scientia & arte Medica.Illa sibi obiectum ponit coriapus sanabile pro comperto & adeo consesso, ut si quis de illo dubitet, artis medicae sundamenta conuellat. Sibi etiam pro summo bono valetuatnem curandam assumit, illi se subijcit, illam vellet immortalem, nulli morbo ob noxiam , si vires votis lassicerent. Illius causa reliqua molitur, eius affectui. aut incolumitati nullum nisi ex
impotentia, caeteris omnibus medicamentis, quae parat, modum imponit, prout ad sanitatem seruandam aut restituendam conducunt. Licet valetudo corporis , ne dum finitis , sed etiam bonis mediocribus annumeretur ; Vbi tamen eam sibi medicus variis remediis curandam constituit, ut sitae artis finem quasi ultimum, nisi ab ossicici recedat, nequidem illi dubitare licet, an cura sit habenda valetudinis, sed quid facto opus sit, illius seruandae causa: sanitati iahaeret ut bono fiammo, ac necessario, caetera libere eligit, ponit, aut sumit , unam sine modo, unice amat, aliis omnibus modum, ex illa quasi ex Certa regula adhibet. Eodem ordine reliqui homines ressias peragunt, singuli certum vitae genus deligunt, finem sibi in illo ordine constituunt, ad quem consequendum ,
reliqua omnia admouent, trahunt, selaouent. Necessaria adhaesio ad bonum constitutum, est veluti ianuae car-ἡo, quo circiamagitur, & ingressum. permirtit, aut prohibet, domum accedentibus. . 'Quid noui comminiscimur λ Quid monstri ferunt Scholae nostrae, si totius vitae humanae& Christianae cursura, si libertatem innatam, aut ex gratia ascitam, ad illa exempla familiarissima exigamus, & componamus Hoc nobis tanquam apertahaeresis obijcitur, quod non solum disputare, sed etiam viuere doceamus, quod vitare illorum vitia mad mus, qui ut inquit Seneca de parte vi deliberant, de tota nunqώam: quod hominis, aut Chri-mani institutionem , his partibus, nempe finis & medij, ad libertatis exercitium eo ordine neeessariis, velimus constare, quibus professionum nulla carere potest, nisi funditus euertatur. Hic enim omnibus communis
93쪽
finis amor, & ad professionis praestantiam multum: reseruhunc amorem prorsiis esse necessarium, unde expeditiosi& liberior existat, reliquorum vel mediorum delectus Musus. ordinem praescribunt homini sapientes qui ratione regitur, & SS. Patres Christiano, qua Spiritu Dei agitur omnino tenendum, si status libertatis consem, panea iura velit seruate. Quid ergo mali est, si utriusque naturae 3c gratiae ordiamrs optemus libertatem perfici, dum vitam humanam x christianam instituimus, eadem oeconomia quam qui GJue hominum seruat, dum suo probe fungitur ossicio it um rationi, sapientiae, legi aeternae , Deo ut ultimo fini,& siummo bono adhaerere iubemur Hominem probum MChristianum , sicut medicum tuendae sanitati, sicut optimum principem tranquillitati publicae, & saluti siubditorum 3 Atque ex illa adnaesione ad bonum cuiusque sum- mum, quod maxime amatur & necessario, nascitur libertas & imperium in alia, sicut pollicetur Seneca his tibi omnia sobjeere , subjea te rationi de Epicurus Phaosophia serui- optenet . ut tibi vera tib--
Respondetur ad primam pariem Theubili
VIx quid ani occurrit in bene longo Theophili ope
re, quod his tribus obseruationidus non diluatur. Sed illarum vim placet experiri hoc Articulo, examin Horum quae habet tota Paris priore sui operis. PARAGRAPH s
94쪽
3mpugnat notionem eius iarmalem , & nouitatem illi imponit. 1nquit, cuiussit hae libertin. Sed eius originem a boni uniuersialis, seu abstractE, seu concreta sumpti capacitate, aut adhaenone repetiuimus,quam sine dubio oportet apertissimam em, quandoquidem eo in- 'gredi, & subire potest bonum uniuersale & infinitum ι ex cuius desiderio , aut fruitione, prouenit independentia Lbonis finitis, &c. Huic vero libertatis notioni attestatuerario , eamque confirmant & imitantur, omnia vitae h
ma nae 3t Christianae ossicia, 8c instituta. Nec valet, quod obiicit Theophilus , omne infinitum abre liberum , neque eni'a qualiscunque capacitas infinita opportuna est libertati, sed ea tantum, quae est comparata ad bonum appetendum , Sc fruendum, δc quae sit vis mouendi ad exercitium, qualis soli voluntati conuenita ideo illi eximia est libertas. Sed inquies nulla amplitudo par est potestati ad agendum , ὀc non agendum , in qua positam volumus liberta rem. Bene est sed omnino manca est illa potestas, si reticeas eius originem a capacitate boni infiniti, unde independens sita mediis, εc ad illa indisserens. Sicut reuera Ianuae motum in utrumque latus diminutδ explicares, si taceres proficisci l cardine immotor ita libertatis ex potestate in utramque partem, tacito fine dc bono uniuersali, dares non minus mancam definitionem, quam diu cursiis, si conclusionis deductae memineris, Oblitus praemissarum, unde insertur. Hinc etiam secundum conuellitur Argumentum, quod amplitudo sit infinitas quaedam , 8e immensitas ad libertatem inepta. Ita est, si amplitudinem vage sumas, sectis si contrahas ad boni uniuersalis fruendi appetitum , quo fimus Dei dc nostri, eiusque fruitione intramus es inpotentias Domini, qui fit omnino noster, re reciproce nos in eius sortem transcribimur: atque ea est vis voluntatis 3c Itbcrtatis. Hinc facessit in fumum 3. Argumentum, δc nostram sententiam corroborat. Diuina libertas nostrae exemplar est , 8c ex amore Dei necestario nascitur consummata felicitas, expers omnis indigentiae, ac subinde indepenis dentia a quibuscumque bonis creatis ι hinc indisserentia
ad ea in lucem proseread ut intra possibillum
95쪽
Urget nos Theoph. pagina so. qua ratione 'iiuxta nostram sententiam liberum sit Deo, nava immitabilitate, velle, aut nolle mundum condere. Ab illo timdiolubili nodo me longe facilius, quam ipse expediam, ex meis principiis , ratione independentiae ab obiecto, de bono creato , a. quo cum nihil, nequidem actus specificationem, sicut nos solemus ab obiectis, Deus desimae, sed omitia creaturae conserat : hinc potest immutatus dare esse aut negare. Atque ad hanc libertatis independentiam Droseindissimus modernorum Thomistarum Ioannes a sancto Thoma confugit, quasi ad anchoram, ut E vortice illo emergat, quo omnia ingenia absorbentur. Neque Theophil. naufragium commune essugiet sita indisserentia activa, quia similem concedit voluntati crearae, quae tamen immutata, non potest idem velle aut nolle. Nos ad independentiam , in qua volumus, sitam libertatem , recurrimus; quae in sepremo gradu, qualem Dei libertas tenet . eximit a quacumque obiecti etiam speci- .ficantis actum dependentia, unde fit' ratione illius inde- Pendentiae, eundem Diuinum actum posse immutatum, volitionis, aut nolitionis rationem induere. Ad infringendum quartum Argumentum annoto, quod superioribus & sequentibus lucem affert maximam; mempe amplitudinit nomen , rebus omnibus mole &virtute ingentibus commune , voluntati propriissime conuenire, quod illa maximὸ grandescat, aut minuatur ex obiecti affectu, quo in eius magnitudinem , vel angustias transit,&omnes denique illius conditiones induit, iuxta illud Augustini: Si tere maut De DeaM erv. His addo voluntatem in amplitudine aut capaccitate constitutam, posse ad bonum par sibi, & sirperius, vel ad impar & minas ferri: si ad primum conferas, cui nata est, & debet sitam mplitudinem, illi necessarib adhaeret e quia eius capacitatem quanta est: implet , illique deuincitur perpetuo, a quo cessare nequeat, nisi defint
vires ad perpetuum conatum, vel ignorantia mentem occupet. Si vero bonum sit minus voluntatis amplitudine, liberὸ in illud sertur , & tum datur electioni locus. Ergo conuenientissimὰ origo , & essentia libertatis explicatur amplitudine voluntatis, comparatae ad par siue infinitum,
vel ad impar,& minus bonum , seu libertatem alligationi,
96쪽
seu necessitati opponas : utramque enim amplitudo ex iacludit , alligationem quidem, quatenus fertur in bonum infinitum,cuius amplitudine gaudet; necessitatem autem, ut veratur circa bona particularia, & se minora. Et ad finem quidem ultimum semper active & vitaliter fertur, ita tamen ut aJ amorem eius per se necessarid determin tur , ad minus quoad specificationem , sicut mens ad Principiorum astensium , Si vivens ad cordis motum; deinde se ad media & bona creata moueat, ut mens ad conis elusionem. Hinc evanescit Argumentum quartum de amore beatifico . qui metito dicitur actio Dei, sicut motus cordis,ae assentus principiorum , est Dei authoris Naturae. Ille tamen est omnino necessarius . quia comparatur ad bonum par, imo maius voluntatis sinu quamlibet capaci. ac vasto : nec liberum huiusmodi actum dicimus, nisi primo sensu , ut libertas alligationi opponitur , non necessitati, qua ratione generatio Verbi & processio Spiritus Sancti liberae dicuntur, quia limitationem aut alligationem excludunt, non necessitatem. Hac distinctione libertatis , oppositae alligationi seu seruituti, aut necessit ri, sbluuntur innumera, quae passim ab Vtroque Authore objiciuntur: quibus refellendis nihil est opus immorari.
Refellitur tertium Caput. NEc minus validὰ tertium quam saperius caput reselis
litur , explicata notione libertatis , & nostris obstetis uationibus munita. Nam damnationi nostrae sententiae, tanquam nouae , ab uno singulari authore excogitatae, quam Voce totius uniuersi in nos pronuntiatam comminatur Theophilus, plane intercedit comparatio libertatis cum ratione distinctio duplicis, libertatis , & usurpatio nosti ae ab omnibus vitae humanae institutis , quam fre- . ruentias a sapientibus & imperitis receptam esse conten, 'o, illa quam ponit in aequilibrio, in indisserentia abalura, in potestate bene aut male agendi. Initio nostrarum obsesaiationum monuimus, gntiquos
97쪽
Philosophos S S. Patres, & Theologos, inaccessum liber talis arcanum duplici quasi calle adluisse; nempe a posteriori & ab experimentis, a priori Se a causis. Plures Vtrumque iter calcarunt: & qui uni illorum tantum institerunt, C tum est, non damnasse illos qui secuti sunt alterum neque inter se dissensisse , quamuis de libertate diueis scripserint. Quare ne videar Sanctos Patres & iapientes inter se ad praelium committere, quasi de libertate dissidentes, dico verbis in speciem pugnare, reipsa conuenire: quia pro comperto habebant, libertatis usum aut exerci- .rium nullum esse, nisi aliquis insis desectus, vel rei de qua 'est actus liber, vel a quo elicitud principio , quales sunt
omnes qui ex eius ignorantia aut infirmitate nascuntur. Et illius generis sunt, quae Theophilus recenset , quasi libertati Asenti alia , ut . aequilibrium ad bene vel male agendum, indisserentia ad .vltimum finem, &c. iLibertas a dominio in objectum. ex eius desectu orta, iest ut diximus persectio simpliciter simplex, nota a priori, a nobis explicata per causas, & illustrata pluribus exemplis. Libertas nata ex agentis desectu, esh persectio secundum quid di hanc plures Philosophi & Patres explicarunt per aequilibrium ,& potentiam indifferentem ad bonum 3c malum, ad finem & ad media di quia hum odi xperimentis a posteriori libertatem inuestigabant f &quod maxime obseruandum est j pugnabant aduersus Haereticos, & Ethnicos, qui seblata humana libertate, , fatum inducebant i & aὸ conuincendos huiusnividi impios , essicacissimum erat argumentum a posteriori, at expersmento libertatis ad bonum & malum flexibilis,
quam euidenter aduersus protervos & contumaces enim
cebant : sicut posset quis vim discurrendi ab erroribus. de sephismatis , & vitam a morbis confirmare. Em- icacillima est hare comprobatio libertatis ab experimento etiam desectuum qui illi annastuntur & adhaerent scut aegritudines vitae,& ςrrores menti ad verum natae
Caeterum si antiqui Patres, qui ante Pelagium & IN. Augustinum scripserunt, hanc a posteriori viam sectati
sunt, alteram a priori vix attigerunt, causa in prQmptu est: quod orta Pelagianorum haeresi, non est ultra dubi-
98쪽
REspous Io AD 2. Στ 3. CAPUT. ct vlla libertas sed quid esset, & quid , gratiae auxiliis adiuta & destituta posset. Viade oportuit mutari de libertate disserendi, aut pro libertate pugnandi rationem , & reli-ehi si posteriori,& ab experimento argumentis, quae contra haereticos erant cssicacissima, & in syeciem Pelagianis
sauebant, opus fuit altius causas libertatis inquirere, M seiungere quae a seipsa, ex obiecti moritis exigeret, quae aliunde vicio principij, α eius ignorantia, atque impotentia accreueram illi. Nos utramque methodum intuimus, &constituta distinetione duplicis libertatis , a desectibus rei & principi j repetita, Patrum Sententias distradentes conciliauimus, & cum D. Augustino & D. Thoma, hanc controuersiam sabsit verbo inuidia j profundius &
a re immerito Theophil. pag. 76. obijcit, nos audiae.
ms ratione nominum , reces Ue a SS. Patrum Regulis, G.n eorum isses errorem , de qωιιμε S. Η ΩΟμs Hcit, na su π nomambus adimere , quia nomina non possunt κώ- inerre naturis. Dicit nos oblitos 1llius quod monet Graiata Lanss de carne Christι eap. II. Omnia periclit buntur,aώων
Accipi, quam sy t, A ab ter qu m sint cognominen My ocis nominum salus est proprietatum. Sed immerito haec in nos congerit. Quae enim mihi verba , aut exempla da hit, ita explicandae, libertati apta , erudita,& paria iis quae ex D. Thoma desumpsimus 3 Nam aequilibrium . praeter uod est minus illustre exemplum, quam rationis Aeiscursus, quam omnium artium & institutorum vitae humanae, quibus libertatis oeconomiam oculis omnium dubiecimus , minus etiam familiare & commodum cst, quam portae circa cardinem immotum sesie mouentis exemplum. AEquilibrium magis causae ossicit quam pro-st. Quis enim umquam audiit it, actum suae potentiae noxam potius asciscere, quam ab illa perfici de absolui 3 At si vesis totam libertatis vim , In absoluta indifferentia , in aequilibrio positam, non potest negari aetii huiusmodi in . differentiam resolui, & auserri, dum in alteram partem deflectitur voluntas. Non improbo aequilibri j comparationem a multis usurpatam: sed affero minus nostris eri ditam & accuratam. .
At in Quies, aliena est a Ss. Patribus, accedit ad errorem haereticorum nostra de libertate notio. Non recuso,
99쪽
quamcumque placuerit Theophilo poenam imponere . explicatam a nobis libertatem, & in amplitudine positam, diuisio ad par & irupar bonorum appetitu , cum independentia ab isto, cum necessaria ad illud tendentia, aut adhaesicine, monstrauerit ab Vllo haereticorum traditam , &αb Ecclesia, vel ab ullo Doctorum damnatam, si Patres Societatis excipiar. Tantum abest ut A rgumentum ab electione ; quod vi- timum illo cap. obijcit, timeamus; quin illud urgemus maxime , & volumus liberum arbitrium , aliud nihil esse, quam vim eligendi ex ordine finis . sicut ratio in sacvltas inserendi Concitisionem ex Praemissis. Sed negamus electionis libertatem tolli ex sebordinatione ad strem , nisi illud medium sit ex natura rei necessarium, sicut prima obseruatione explicuimus. Caeterum malὰ tios nouita- tis arguunt,cum non minus antiqua, quam arcta, & legitima si cognatio libertatis cum ratione, cum fine quo .
fruimur , & cum imperio in media, quibus utendum est; ab iis enim omnibus existit Notio Libertatis a nobis explicata , quam immerito dicit a nullo unquam suille excogitatam ante Authorem a se impugnatum.
Radix Libertatis propugnata aduersus quartum ict quintum cap.
e dere raricem a quam de libertate protulimus, ima sue νnde progerminantem formalem tibertatem vario amrument m genere conatur , Ut inquit, stirpit - euelgerer
sed reuera ne quidem minimam eius fibram, aut pilum vellicauit. Nam ut sucum faciat Lectoribus, nostram Sententiam dimidiatam , & ex parte repraesentat, nempe ut hostem seriat quem finxit. Obseruatione nostra mcunda conuellimus, quaecumque verbosissimε hoc . Ses. cap. stribit di ibi enim annotauimus radicem libertatis, ut communis est ad omnem naturae intelligentis statum, non esse repositam in actuali sit bordinatione, & adhaesione ad Deum , sed in appetitu & capacitate lammi Boni,
100쪽
siue abstracte sumas, siue concrete, ut uni Deo competit, cuius compotes simus aut capaces. Si persecta sit libertas.
eligit & finem prosequitur ex aliqua Dei iam amati, &praegustati dulciatne dc adeptione : si vero manca sit, Minfirma libertas, eius Radix & Origo est a potentia comparata ad summi boni fruitionem , quo uno, cum satiari possit & illi uni debeat adhaerere, quasi sui oblita ab illo
recedit, sectatur bona creata, i illis capitur, quasi non esset maior, de ad maiora nata. His quatuor verbis contriuimus, quae contra libertatis Radicem opponit Haec enim est summa Argumentorum, quae per I 6. aut χο. solia prosequitur. Radix unica libertatis iuxta nostram Sententiam est adhaesio cum Deo,
siue Deus super omnia summὰ dilectus siue in via , siue in patria. Atqui hoc est absurdum& impium, Ergo, &C. Primam propositionem habet pro consessa : quare totus est in secunda propositione confirmanda, eamque probat his quatuor Argumentis ab absurdo. Si Radix libertatis sit amor Dei seper omnia , primδ poterit dari Radix libertatis sine formali libertate, si ponamus i quod non potest negari l Deum voluntati se amanti imponere necessitatem P ad res creatas odio vel amore Prosequendas. Deinde aliud magis absurdum inde consequitur , nempe dari libertatem sormalem ante Radicem : quia amor Dei, qualem experimur & elicimus dum sumus in via, liber est & meritorius : Ergo formalis libertas antecedit Radicem. Immo admittenda omnind est in pecc toribus, & Damnatis. sine ulla Radice libertas; nam alterum istorum omnino asserendum est, vel improbos &Damnatos nullius peccati reos esse, si omnis expertes sint libertatis , vel dum peccant, amorem Dei super Omnia elicere , quem volumus unicam esse Radicem libertatis. His addi potest quartum Argumentum ex s. cap. si adhaesio cum Deo per summum bonitatis eius amorem, unica sit Radix libertatis, nulla dabitur, nisi . Vt docet Caluinus a gratia & a charitate prosecta, a qua si excidamus , perit omnino liberum arbitrium. Pertinebat sanὸ ad curam & ad prudentiam Theophili ut sapientis architecti, firmius fundamentum suis Argumentis astrueret: omnia enim nituntur prima Propositione , nempe unicam libertatis Radicem esse iubordina-