M. Antonii Mureti Variarum lectionum libri 15. Ad Hippolytum Estensem, cardinalem, ac principem illustrissimum

발행: 1580년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

14 ANTONII MURETI

prope dixerim, incredibilia visa crant, itinec vidi

ipso, quod nunquam credidissem. Habitabat Pata iiij in vicinia mea homo adolescens, nere Corsicus, honesto,ut serebatur, de credibile erat,apud suos loco natus, qui co venerat ad ius ciuile discendum: quo in studio ita diligenter & attenth annos aliouot consumpserat, ut magna iam esset de doctrina illius hominum opinio. Ventitabat aulcm fere quotidie in aedes meas, deueΣo iam & inclinato Sole, aestas enim erat: ibique, quod aedes satis amplar erant, satisque apricae,aut sub dio ambulans, & cum aequalibus Hiis iucundissime colloquens, aut saltu, aut luctit,aut tri gonali pila corpus exercens, fessas studiorum labori-hus vires honestissime reficiebat. rumor erat, tenere cum artem quandam memoriae, cuius auxilio multa

cficeret,quae credi, nisi spectata, non pollent. is cum ad aures meas perlatus esset, cupido me incessit mirabilia illa & inaudita spectandi. eiusmodi enim in

rebus minime omnium auditis credulus esse seleo. visum cst igitur,quando ipse domo mea arbitratu suo Vteretur, hoc ab eo quasi ὀναίκυον exigere,ut, quod sibi commodum foret, praesentenae, artis suae specimen aliquod daret. ille nihil grauatus, lubentissimo ani mo se, clim vellem, facturum esse respondit. placuit. statim, cum per ipsiam mora non esset, via omnes qui aderamus,in proximum cubiculum ingressi,con sedimus. coepi ego dictare nomina Latina, Graeca, Barbara, significantia, nihil signis cantia, tam varia, tam nihil inter se cohaeren tia,tam multa,ut & cgo dictando,&puer, cili mandarum erat, Vt ea exciperet,

scribendo, & ceteri qui aderant, audiendo atq. expectando, fessi iam miris inodis essemus omnes. ipse Unus ex omni numero alacer ac recens, assidue plura

82쪽

VAR. II et

poscebat. Sed cum ego ipse modum aliquem selioportere dixissem,abunde mihi sitissaetii miri. si vel dimidiam partem eorum qi ς dies aerant, citare potuisset: tum ille fixo ad terram obtutu, magna nostra Omnium expiatatione, tacitus aliqua liu stetit. quid verbis opus in a vidi facinus, ut ille ait,mirificissimu

o δωρ οmς.οκρινγ exorsiis loqui, plane omnia, eodem

ordine,nusquam prope insistens, niisquam haesitans, bis stupentibus, reddidit. deinde ab ultimo incipiens, sursum versus peruenit ad primum. rursus ita, Vt primum, tertium,quintum, ac sic deinceps omnia diceret . quo denique quisque volucrat ordine, ane ullo errore omnia refer at. idem postea, cum ei iam familiarior factus essem, saepe expertus, Usquequaque verum deprehendi. ipse mihi aliquando ais auit,& erat ab omni iactantia alienissimus, se triginta sex millia nominum eo modo recitare posse. bdque admirabilius est, ita haerebant omnia in animo, v t vel

post annum diceret, se quaecumque memoriae com mendasset, minimo negotio repetituram . ego certhpost multos fes facto periculo, verum comperi. Neque hoc satis. Diuersabatur apud me Francisciis Molinus, patricius Venetus, adolescens Optimarum artium studiis mirifice deditus, qui clim se memoria parum firma esse sentiret, oraUit hominem,uti se a tem illam doceret. vix ostendcrat se id velle ; cum Corsicus operam ei sitam prolixistime decillit. dictus est locus, dicta hora, ad quam cotidie conuenirent. nondum sex aut septem dies abierant,cum ille quo que alter nomina amplius quingenta sine ulla dissicultate,aut eodem, aut quocunque alio libuisset, or dine repetebat. Haec ego vix auderem litteris prode

ire, mendacij suspicionem re rens, nisi & res adhuc

83쪽

16 M. ANTONII MURETI

recens, esset, nondum enim anniis est &Nicolaui ixippomanum Petri Alexandri filii im, Laetariam M cenicii ni Francisci filium, Ioarinem Malis etrum Nicolai filium . Georgium Contarenum Laurentij s lium, patricios Venetos , optimos & nobilissimos adolescentes , ahbsque praeterea innumerabiles cius rei testes haberem. a quibus, si mentirer, Vanitatem: meam coargui nollem. artem vero illam Corsicus a cepisse st dicebat ab homine Gallo, quo puer domestico praeceptore usus estet. Huices' 'ne ex antiquitare quidem,quem opponam, habeo: iris sert Cyrum. quem Plinitis, Quinctilianus &alii Latini scriptores

tradiderunt, renuille omnium militum nomina. Sed hoc, ut verum fatear,semper veritus sum,quam considerate atque explorath tradidi issent . Xenophoncnim, a quo illi vel uno, vel praecipia P quae de Cyro dicebant, accipere votuerunt, istud tam incredibile non dicit ; sed tantum eum tenuisse nomina' αυ : εμονων. quod ut in imperatore laudabile est . ita non excedit fidem . Locus, si quis requirit, est libro quinto . Fieri autem potesst,ut Latinorum aliquis, qui locum ilhini Xenophontis mali accepisset, alios postea auctoritate sua in errorem induxerit. hoc enim non semel nouimus corigisse. sed tamen hae de re nihil a sermo. Non erit alienum , ut puto, a scri bere hoc loco distichon, quo Simonides, qui citis. de qua locuti sumus,artis pater fuisse traditur, iam octa genarius gloriatus est, neminem sibi memoria parem

At Apollonius Tyanctis,cum centum haberet annos, quoque memoria excelluisse fertur.

84쪽

S lata menda quae inhaeserat in Euripideo versu apud Porphyrium'. Item de strma di ita te

C v M Porphyrij id ellus De quinque vocibus,

quo via muniri putatur ad totum illud corpus libro pura Aristotelis quod ορ eu ον vocant. teratur quotidie omnium manibus, initima est tam diu in eo insedis emendum quoddam, quod nunc indicabo. etsi enim non est eiusmodis ut cuiquam errorem possit obh-cere; tamen in bonis libris ut ne qua vel minima mocula insit, opera danda est. Porphyrius, Ut probet, MI usitate dici de forma corporis ea quae iubaspcchum cadit, ex qua formos aut desormes nominan- uir, citat hunc Euripidis versum:

ita enim vulgo legitur: cum tame non sed legi debeat. liquidem erant haec verba apud Euripidem cuiuspiam optanris videre E filiis ut opinor,suis maribus procrearos mares, qui primum quidem ea forma essent, in qua inesset regalis quaedam dignitas, deinde aliis etiam bonis excellerent. hoc cognoscere est de Stobaeo, apud quem V md κάγλοις haec scripta sunt: t

Vt autem Eurim des ouandam formam esse volitit quae regium quiddam haberet: ita Plautus; qui eam etiam formam regiam dixit: Sud ubi e stotrogost ' Hic est. stat proptem virum F i Fortem

85쪽

O M. ANTONII MUR ETIFortem atque fortunatum,ctyrma regia. Xenophon quoque in conuiuio ait, pisci βααMLόν τε τὸ

Id. Aristoteles primo politicon affrmat, si quimperirentur ea corporis pulchritudine,quam in de rum statuis cernimus, neminem dubitaturum, quineos aliis omnibus imperare oporteret. Idemque libro quarto de libro septimb ait, AEthiopas de Indos in mandandis imperiis . proceritatis ac pulchritudinis habere rationem. ¬um est, multatum a Lacedaemoniis Archidamum regem, quod exiguam duxisset uxorem: querebantur enim , nonc es, sed regulos sibi procreatum iri. Ita enim hoc dictum commemo

CAP. III.

. ITA scripti leguntur in omnibus libris hi ves sus ἡTer iij Phormione:

PH. imo vero tu uxorem cedo. DE inius amfula. PH. In enimuero si porro esse odiosi pergitis. 'ego autem in scholiis quibus non nullos eius poetae locos illustraui, fassus sum, mihi non satis constare, quid de illo in ius facerem . nam & non invenustam esse illam repetitionem confirmari auctoritate librorum veterum .& tamen versum, ea recepta, Vno

pede, quam deceret, fieri longiorem. postea autem mihi venit in mentem, solitos esse olim histriones talia quaedam de sito in recitandis fabulis addere; ut oratio quotidianae similior videretur: id quod & Demetrius in libello-έρμ tiri prodidit: L multa eius rei vestigia in Euripidis fabulis reperiuntur. quorum .aliquot hoc loco proponam: ut, quod dico,clarius ab

omni

86쪽

omnibus perspici queat. Ita ergo loquitur Polydorus in Hecuba: ubi illud σεδ , extra versum est, ab sistrione additum.

& Clytaemnestra in Iphigenia in Aulide:

Sed talia multa colligere, nihil negoth fuerit. Vt ergo illa ρεδ, εα, εἶ , sunt extra versum; sic&illud,Inii 3ciusdem generis esse apud Terentium puto. Duogenera loquendi, quibus Latiui pρςta utuntur, a Graecis accepta esse. CAP. IIII. VIR T v T E M Catonis pro Catone ipse dixit H ratius in hoc versu, Harratur ct magni Catonis Saepe mero caluisse virtus.& alibi quoque eodem genere loquendi usus est: Virtus Scipiadae, or mitis sapientia Laeli. Dictum autem id est ad Graecorum poetarum con siletudinem , qui cilcυ iston. lui, & βί- ιφι - pira Hercule & Iphiclo dicunt, ad eundemque modum

alia multa: quod & alij notarunt, & Plutarch. in lib. aduersus Coloten . sed & ciusdem generis est , qudd Turni corpus pro ipse Turno Virgilius dixit,

quo pulchrior alter zon fit, excepto Laurentis corpore Turni. ita enim & Exirip. ἴγω φὰν σον σω -ουet Osra. & alibi

87쪽

es in Phoenissis, σον As-ς ειρα αενο . ut ergo illica dicendi genera exprimebant, ita faccre oporteretis,qui se nostris teporibus poetas perhiberi volunt.

Eruserinthi itemperatura quomodo inuenta.

CAP. v.

S v p E R aere Corinthio,quaenam illius origo suerit, variati adita sunt ab antiquis. Plinius casu mistuesse ait, Corinthinc uncaperetur,incensa. L. quoque ylo us eandem sententiam sequitur, a quo ita hac dex script tui est: iEri notam pretiosiorem ipsa opulantistimae vinis fecit iniuria: quia incendio perustis

plurimis i fatuis atquesimulacris, aeris, auri, argentique venae in commune fluxere. At alij unam modo liquis temporibus domu Corinthi arsiste dicunt, in qua cum auri argentique nonnihil inesset,aeris au tem magna vis; commista illa, &in eandem confusa massam, ex eo metallo cuius maior inerat pars, Corinthij aeris nomen acceperint. Alij etiam, quod propius ad veri similitudinem accedere videtur,narrant, aerarium quendam fabrum Corinthi fuisse, qui cum in disset in thec in auri plenam,eamque sibi abstulissut, ne id resciretur,metuens,dissectum in minutas Darticulas aurum paulatim aeri admiscuerit, admir bilemq. illam temperaturam effecerit, qua magna sibi opes postea comparauit. indicata vetus scriptura duum Iocorum e libro sic duri Divinatione. CAP. VI. BENE & emendate scriptus erat in veteribus libris locus hic e secundo de Diuinatione: nostri augurii con sietudinem dixit Ennius: si eum tonuitia umbene tempes Zalesti ena.

88쪽

ritate Troianorum, nescio quid hoc mois nuntiat:

Frubpera Iupiter his dextris figoribus erit. i. atque ita eum lesit Petrus Marsus: indicatque, ve sum esse sumptum ex Iliados nono. ut valde mirer, quae fuerit corum audacia, qui Aiacem postea pro

vj se scripserun t am quod Victoriu s credidit esse

μνημονικον Ciceronis ἁμαρτη . , non viderat videlicet

veteres libros, neque commentarium Marsi. Qii si legisset, cognouisset etiam, se non valde' necessa riam operam ibinere in emendando quodam loco Eprimo eorundem librorum: ubi de Iamidartim iam lia mentio est . eum enim Marsus & probe ac incor rupte scriptu repererat, & erudith interpretatus erat. adducto eo ipse Pindariloco, quem adduxit postea Victorius. Iniquum autem . puto , qtaenquam stalaude fraudari rideoque veru na harum emedat nutriauctorem indicaui. neque dubito . quin Victorius i pse, que ut insigniter eruditum esse video, ita insigii ter probum dc plane ingenuumesse audio. r&haec & alia quaedam , quae ut noua profert, ab aliis Eotata sciuisset aut non attigisset, aut suis auctoribus4cce pia retulisset . quod idem mihi etiam de aliis quibu da eruditissimis hominibus Dei: persuadeo.Elega qtem enim & liberalem doctrin m liberalis etiam n tura plerumque comitatur. i na r Tibulla porcum honiam mysticam dixerat.' CAP vii. r. NON satis quod sciam, a quoquam explicatum est, cur Tibullus porcum hostiam mysticiam vocaverit, eo versu,

H stia , e plena myctica porcin hara.

89쪽

quinetiam eius rei imoratione, in quibusdath libris E mystica factum est, rustica. sciendum autem est, in iis Cςreris sacris quae mysteria dicebantur, eam consuetudinem fuisse, ut quisque pro se Cereri porco faceret . seu quod animal illud infestum Cereri crederont : quia lumina pando, ut ait Ouidius; eruisset rostro, annique speni intercepisse ob idque deam eius caede gaudere crederet: seu quὁd E suillo rostro araniadae & inuertendae terrae ratio primum accepta esset: nam id quoque multi prodiderunt. neque sand satis conuenit inter antiquos scriptores, de caussis,ob quas hoe aut illud animal huic aut illi deo immolaretur. alij enim, quod cuique deo gratissimuin esset, id ad illius aras machari selitum aiunt. itaque equus Martis erat hostia. & qubd aper Adonin interfecisset, apro Veneri rem diuinam fieri nefas erat. alii, quod quis'. deus odisset,eius potissime illu caede oblectari putaubant. itaque Nocti sacrificabatur gallus gallinaccus: quod catu suo diem prouocare, nocte fugare videreatur. capra Palladi:quod oleam insigniter laederet. Sed utra de caussa porcus Cereri caderet: illud certe o seruabatur, ut & pr pinguis esset, & nulla sui parte

mancus ac mutilus. quod etia viailietae in toto victi mariim genere serii bant. ergo porcos mysticos auti mystericos vorabant, qui pinguissimi dc integerriami essent. Plautus sinceros sacres vocat. quare Meg

rensis ille Aristophaneus, qui filias suas pro porcis

Vendere cuperet, iubet eis , ut saccum ingressae ita grunniant, ut porci mysterici e sse videantur:

90쪽

C. Verres qua ex gentesierit .emendatus locus e&λον

quarto accusationis. CAP. VIII.

Oi iv Novis E gente Cornelia fuisse C. Ver rem,aqiuibusdam Romanarii antiquitatum peritis simis hominibus traditum est:quod tame mihi per suaderi no potest. vix enim verisimile videtur,c iniuillustri gente ortum eum, cuius pater fiirac diuisex fuisse dicatur. Sed &illud non immerito miretur alia quis : hoc, quod isti voliint, posito , cur nusquam eum Cicero gentis nomine appellauerit: prsistinaeum illud ipsum iudicium lege Cornelia exerceretur.

non enim obscurum est, ex eo sententia quampiam aptam & accomodatam ad exasperandos hi licianae

animos, facile potuille duci. sunt & alia non pauca, quae mihi quidem videntur aliquid iustae admiratio-nis habitura, si Cornelium eum flaisse fateamur. niatuntur autem, qui hoc dicunt, argumento, quod sciam , unico . aiunt enim libertum quendam Verris a Cicerone Cornelium Haruspicem vocari. Sed ego cum omnes accusationis libros & sepe diligenter euoluerim, videor assirmare posse, nullam in eis essistius Cornelii mentione. ipsi igitur viderint. Cornelius quidem Verris histor libro primo accusationis nominatur. Sed quid ad Verris gentem ea res portinet'Fieri ergo potest, ut fallar: nunqua enim harum rerum valde diliges indagator fui: rion equidem quo eas contemnam ac despiciam; sed quod dissidam parem esibine posse perferendo labori, quem video capiendum esse iis qui sibtiliter talia perscrutari vo lunt : &alioqui sito quiscue studio ducitur. quare,utanti dixi fieri potest, vis allat: sed tamen existimo, i-

SEARCH

MENU NAVIGATION