Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

bus, patet Gereonium curatos habuisse pro veris hierarchis, tertium ordinem essentialis hierarchiae constituentibus, eo sensu quem modo quoad Sorbonam adnotavimus. III. Ouid tenuerit Bossuetius. - a Nimia illa quidem, i a quies, quae potestatem jurisdictionis parochorum aeque acu Episcoporum et Papae, a Christo esse docet, ut ex eisdem a monumentis atque ex novissima Vernantii censura palat. a Qui haec Objiciunt, doctrinam sacrae facultatis non intel-u Ιigunt : diserte enim explicat hic agi de parochis, nono quantum ad limitationem, sed quantum ad institutionem a primariam; subditque in censura Vernantii : Salva sempera immediata Episcoporum in praelatos minores seu euratos eι

a plebem subditam auctoritate. Mens ergo facultatis de secundia ordinis sacerdotibus non ea est, institutum a Christo, utu sint eo ritu, quem nunc Ecclesia servat, in paraecias distruu buti; id enim pertinet ad eam limitationem, quam a Papau quidem et ab Ecclesia esse ipsa facultas docuit; sed omnino v a Christo esse id, quod ad primariam hujus ordinis insti-u tutionem pertinet; nempe ut ille ordo sit in Ecclesia nece a sarius, et secundo loco sub Episcopis ecclesiasticam jurisu dictionem exerceat; quam cum exercet, non ab alio quama a Christo, secundum canones et Episcoporum juxta pre- et Scripta, exercendam accipiat : ita ut Episcopis a quibus a consecrantur et instituuntur, tanquam immediatis pasto- a ribus, vicariam operam praestent : quod est verissimum. v

ipse etiam Bossuetius, par hos esse immediate a Christo quoad primariam institutionem, et a jure ecclesiastico tantum pendere talis et talis parochiae assignationem cuilibet parocho factam. Ex quo sequitur eodem sensu institutionis divinae esse parochos ae Episcopos; cum ipsi etiam Episcopi quoad dioecesis, quum regunt, designationem pendeant a potestate ecclesiastica. Caeterum cum utitur Bossuetius Voce eomeerari, intelligendus est de presbyteris uti presbyteris se quibus tamen non agebatur in quaestione); alioquin vox illa orthodoxa non esset : insti-Duitiaco by Corale

112쪽

tuuntur quidem parochi, sed non consecrantur quatenus parochi. Si ergo erronea illa juris divini parochorum institutio, et immerito dicantur par hi tertium ordinem hierarchicum in

Ecclesia constituere, concludendum erit nimis a Bossuetio fuisse parochis concessum; si tamen libri defensionis verus

auctor sit Bossuetius, de quo ut notum est disputant eruditi.

gmentum illud in triplicem ordinem jure divino divisae hierare litae ecclesiae essentialis, in parochos nempe, Episcopos et Supremum Pontificem, totis ulnis post Sorbonam amplexati Sunt quotquot fere exstiterunt presbyterianismi et jansenismi labe insecti scriptores. Ex iis autem quam plurimi in deducendis consectariis melas a Sorbona positas longe praetergressi sunt; concludentes verbi gratia, nihil in parochiis ordinare

posse Episcopum absque parochorum beneplacito, utpote cui nonnisi mediata in parochianos jurisdictio competat. Item cum Gersonio parochis vocem desinitivam in conciliis tribuerunt; atque cum eodem tenuerunt, fas non esse Episcopo quemquam regularem aut Saecularem presbyterum ad parochiam mittere, qui invito curato prie dicet, confessionesve fidelium audiat. Caeterum si injuste Episcopus depositionis, excommunicationi S, aliarum ve censurarum poenis parochos exagitet, posse istors ad gubernium civile tanquam ab abusu appellare, et interea nihil curare de episcopuli sententia. Quae consectaria, et Plu rima alia non minus insane excogitata, ex triplici supradicto

hierarchico ordine, tanquam nl, invicto principio, putant ejusmodi scriptores posse legitime deducta demonstrari. Hinc facile instrospiciet lector quanti momenii sit doctrinam illam de triplici hierarchise ordino par his, episcopis

et Summo Pontifice conflante), ad criSim serio vocare, et inane illud commentum penitus convellere. Diqiti eo by Corale

113쪽

PARS PRIMA.

Quid sit hierarehia, et quaenam variae hierarchiae RPecies.

I. Hierarchia idem sonat ac sacer primipatus; et nihil aliud est quam ipsamet Superioritas, quatenus, variis gradibus distributa et ordinata, variis personarum ecclesiaSticarum ordinibus competit. H. Multiplex distingui potest : nempe, i ' quoad causamessicientem, est vel divinae institutionis, suu ab ipso Christo constituta; vel institutionis dumtaxat ecclesiastico , Seu quam sola potestas ecclesiastica, non autem ipse Christus Dominus, invexit et ordinavit. 2' Quoad objectum, est vel ordinis, vel jurisdietionis, vel

honoris Seu praeeminentiae.

Hierareuia ordinis, est superioritas quam clerici, altiori gradu sacramento ordinis donati, possident relative ad alios, qui eidem sacramento inferiori gradu initiati sunt. Illa autem ordinis hierarehia tota constat tribus his gradibus, Episcopis, presbyteris et ministris; atque ejusmodi hierarchiam divinae institutioni esse adcensendam, dogma catholicum est, a Tridentina synodo expresse desinitum. Primus cst in hierarchia ordinis Episcopus, quia plenum, dum consecratur, accipit sacerdotium; ex quo major ipsi quam presbyteris cedit consciendorum sacramentorum potestas; siquidem Episcopis, privative ad presbyteros competit, ut alios Episcopos et pre byteros consecrare valeant, et sint ordinarii sacramenti mi firmationis ministeri. Secundo loco stant presbrteri, seu ut eos tota traditio vocitatὶ secundi ordinis sacerdotes; majori tamen potestate in conficiendis sacramentis pollentes quam ministri, idest, quam diaconi et subdiaconi. Hierarchia jurisdictionis, potestate regendi seu gubernandi landatur, et ex variis hujus potestatis gradibus coalescit. Primus in hierarchia jurisdictionis est Bomanus Pontifex, sive

114쪽

solus, Sive adjuncto sibi concilio cecumonico procedenS; utpote cui, ex divina ipsa institutiono, compulit totam Ecclesiam pascendi regendi atque gubernandi plena potestas. Post Summum Pontificem, et generale concilium, altiori demissiori vel eo stant caeteri omnes, prout eis major minorve jurisdictionis potestas, sive a Christo ipso, Sive ex ecclesiastica om

De Episcopis quaestio institui solet utrum jurisdictionem

habeant ex institutione divina, an vero dumtaxat ex conee sione Romani Ponti scis. Ubi distinguenda omnino est certa

quaedam jurisdictio quam habet quilibet Episcopus in universalem Ecclesiam, ab alia quam habere potest in determinatam aliquam dioecesim. Quilibet nempe Episcopus, jus habet sedendi in concilio cecumenteo, et ibi, Simul cum corpore Episcoporum et Ecclesiae capite, judicandi ci decernendi de s de et univcrsalidisciplina. Et quamvis Episcopi tanquam singuli, nullam ejuS- modi universalem jurisdictionem habeant , eam tamen vere habent quatenus corpus efformantus unitum capiti. Porro juriS- dictio haec, non humanae, sed divinae institutionis est; quam nempe Christus ipse episcopali consecrationi alligatam voluit. Et hoc sensu certum est, non ab aliqua humana potestate, Sed a Spiritu Sancto positos Episcopos regere Ecclesiam Dei. Particularis autem jurisdictio in aliquam dioecesim, an Episcopo derivetur immediato a Christo, an vero a Romano Pontisce, est quaestio aliquatenus disputata, quam hic intactam relinquimus. Permima autem utraque opinione, adhuc hoc sensu divinae institutionis dici posset particularis Episcoporum in singulas suas dioeceses jurisdictio, quod Christus ipse statuerit ut ad guhernandas singulas dioeceses Romanus Pontifex deberet regulariter Episcopos deputare. Hinc, attenta hierarchia jurisdictionis divinitus iustituta. dicendum Episcopos occupare secundum hujus hierarchiae gradum. Nam jurisdictiones intermediae quae occurrunt Papam inter et incros Episcopos quales sunt jurisdictio congrega-

115쪽

tionum Romanarum, delegatorum Papae, necnon jurisdictio Patriarehis, Primatibus, Archiepiscopisque propria in sunt omnes institutionis ecclesiasticae. Non ergo inficias imus, in hierarchia jurisdictionis divinitus instituta, merito vocari Episcopos secundi ordinis hierarchas. Dicimus autem, attenta hierarchia jurisdietionis : nam si agatur de hierarchia ordinis, non secundo, sed primo loco stant Episcopi, utpote qui ipsi Papae ordine inferiores nequaquam sunt, Sed prorsus aequales. Item dicimus attenta hierarchia jurisdictionis divinitus instituta; quia ex dispositione ce letiastica, potest simplex diaconus, a Papa delegatus, jurisdictionem et in ipsos Episcopos habere. Imo, Sede archiepiscopali vacante . metropolitanum capitulum, ipsiusque vicarius capitularis, aliquam habet in suffraganeos Episcopos jurisdictionem. Circa eamdem jurisdictionis hierarchiam divinitus institutam, occurrit etiam de parochis quaestio : an scilicet ipsi hierarchae divinitus instituti sint. Assirmant parochistae, ut supra vidimus; et sicut ad regendam Ecclesiam Dei posuit Christus primo loco Papam, secundo Vero Episcopos, ita volunt a Christo pariter institutum fuisse parochorum ordinem, qui sub Episcopis, in tertio hierarchiae gradu, starent et populos gubernarent. Quem errorem sequenti paragrapho com

in jure praecedendi consistit; sive jus illud ex sacro ordine, sive ex jurisdictione, sive ex alio titulo, hunc p cedendi assectum habente, exoriatur. Unde fieri potest ut qui pares

omnino sunt ordine et jurisdictione, impares tamen in hierarchia illa praeeminentiae reperiantur; 8ic, Verbi gratia, cauonicus presbyter, utpote personatum habens, praecedit presbytero non canonico, licet ambo ordine pares Si ut, et jurisdictione aequaliter destituti. Haec do hierarchiae vocabulo et variis hierarchiae speciebus praenotari necesse fuit, ne, dum parochistarum errorem ex Pl demus; aliquod eis remaneat ex vocis ambiguitate effugium. Diuitiam by Corale

116쪽

TRACTATUS DE PARO O.

Exploditur eommenium de paroctis tertium literaretitae divinitus institulae ordinem eonssantibus.

Cum asseritur parochos de jure divino tertium hierarchiae ordinem constituere, vel agitur de hierarchia ordinis, vel dehiorarchia juridictionis nam de hierarchia improprie dicta ;seu meri honoris et praecedentiae, non est hic quaestio, nec de ea curant parochistae : atqui in neutro sensu parochi tertium constant hierarchide divinitus institutae ordinem :

PROPOSITIO I'. - Falsum esι parochum et presbyterum esse quid unum et idem. - Toti quidem sunt parochistae ut incautis lectoribus persuadeant, nullum antiquitus ordinatum fuisse presbyterum, uisi aliquo tu Ioco animarum curae praeficiendum; idem proinde olim fuisse ordinare presbyterum ac constituere paroelium; ex abusu autem postea introductum, ut ordinarentur presbyteri, qui non essent simia parochi. Quo praemisso historico mendacio, ubique presbyterum cum parocho confundere assectant, ut sic melius viam Steruant ad suam de divina parochorum institutione conclusionem. Unde ante omnia subvertendam duximus hane eorum latebram, demonstrando DSsentiale, atque omnino admittendum discrimen, parochum tuter et pre8b terum. Demonstratur autem l ' ex ipsa presbyteri et parochi e sentia. Nam illae duae res essentialiter inter se disserunt, quarum una concipitur existens quin existat altera : porro optime coueipitur et existere potest presbyter, quin Sit ullomodo parochus. Menim parochum essicit ipsi commissa aut-Diuitiam by Cooste

117쪽

marum tura ; ita ut absque ejusmodi eum nullus sit aut merito dici possit paroelius. Iam vero optimct cone itur quis jam ordinatus presbyter, quin ipsi committatur ulla animarum cura. Ιmo hodie multos existere veros presbJteros, qui parineta non sunt, ipsimet latentur parochisis. Et quamvis abusivum id clamittent, tamen factum ipsum non negant: quod autem fit, etiamsi minus recte fiat, a sortiori est possibile. Ergo possibilis est presbrter, qui non sit par hus : ergo presbyter essentialiter differt a parocho. Demonstratur 2' ex historico facto, quod nequaquam nem re possunt parochis . Num in tota retro antiquitate coim stans fuit ecclesiastica lex, ut clerici quilibet, ob patrata eerta crimina, ab ossiciis suis deponerentur. Iain vero presbyter parochus, qui sic depositus ab ossicio fuerat, desinebat quidem esse parochus : numquid autem simul desinebat esse presbyter Id sane, nisi plano desipiant, non contendent parochi. sis. Ergo etiam antiquitus exstitere presbyteri, qui nullatenus erant parochi : ergo presbyter et parochus non sunt quid

unum et idem. Demonstratur 3' ex antiquitatis monumentis. Nam supra

proba imus, per priora Ecclesiae Mecula nullum in mundo exstitisse parochum : civitates autem opiscopales Roma forte et Alexandria exceptis) iis usque ad annum 1000 caruisse. Porro toto hoc tempore quam plurimos ubique exstitisse presb3teros certo certius est. Inde autem concludere est, non tantum essentialiter differre presb terum et paroehum, sed prorsus mentiri parochistas, cum audacter asserunt morem hodiedum vigentem, ordinandi pre Iteros qui parochi non sint, fuisse abusivum ab antiqua disciplina recessum. Recessus e contra

ab antiqua disciplina fuit sabsit autem ut abusivus meatur, cum eum Ecclesia probaveri ) ipsa parochorum institutio; siquidem prioribus Ecclesiae speeulis exstiterunt nulli.

PROPOSITIO II . - Parochi, guritenus tales, nullum constituunt

hierarchis ordinis yradum. - Nam de fide est hierarchiam O dinis totam constare Disevis, presbyteris et ministris. Porro Diuitiam by Corale

118쪽

108 TRACTATUS DE PAROCHO. sicut, ex modo probatis, certum rat, posse existere verum

presbyterum, qui nullatenus parochus sit, ita et a sortiori concludendum venit, posse existere Verum Episcopum et verum diaconum, absque ipsi commimo parochi incio. Ergo quilibet hierarchiae ordinis gradus existere potest absque parochi qualitate, id est, absque eo quo quis constituitur et ossicitur parochus. Ergo parochi qualitas toti hierarchiae ordinis extrinseca est, et nullatenus ipsi essentialis : ergo parochi quatenus tales nullum constituunt hierarchiae ordinis gradum. Unde si parochus sit presb3ter, pertinet quidem ad secundum hierarchiae ordinis gradum; sed quatenus presbJter, nequaquam Vero quatenus Paroch .Pnop ITIo III . - Etiamsi parochi idem omnino essent ac presbyteri, absurdum foret eos in tertio hierarchiae ordinis gradu coIlocare. - Nam tunc, non tertium, sed secundum hujus

hierarchide ordinem constituerent. Cum enim, in illa hierarchia, Episcopi Papae inferiores non sint, primum utique locum occupaui; unde remanet ut presbyteris, qui Episcopos proxime sequuntur, secundus tribuatur, non autem tertius locus. Ex dictis patet, absurdum prorsus fore parochistarum Systema, de parochis tertium hierarchiae divinitus institutae gradum constantibus, si hoc de hicrarchia ordinis intelligerent. Romanet ut idem systema, etiam de hierarchia jurisdictionis intellectum, salsum demonStremus.ll.

Si agatur de his rarehia jurisdietionis diuinitus instituta. salsum est parochos tertium eonflare hierarchisum ordinem.

PROPOSITIO Ι . - Nullius omnino valoris sunt probationes a parochistis adduetor, ut tertium hierarchicum jurisdietionis ordinem ea jure divino parochis vindicent. - De sacto parochistae probationes suas e duplici dumtaxat fonte hauriunt: ex evangelio scilicet, et ex antiquitatis seu traditionis monumentis. Excogitari insuper posse ut tanquam probationis fontes ipsa Diuitiam by Corale

119쪽

parochialis ossicii natura, et Ecclesiae definitiones. Atqui nullinex ejusmodi probationibus vim habent. l' Non valet parochistarum probatio ex e angelio deducta. Totis quidem saucibus clamitabat cum suo Gersone Sorbona, et angelium esse bullam parochorum; id est, in exangolio ipso reperiri divinitus institutos parochos, et in tertio hierarchiae gradu collocatos. Sed prorsus hallucinati sunt qui bullam istam evangelieam sibi videre visi sunt. Eam enim contineri existimant capite l0 evangelii sancti Lucae, ubi narratur quomodo Christus 72 diseipulos elegerit et miserit in omnem civitatem et locum, quo erat ipse Venturus. Porro superiori S ctione suse probavimus, eos 72 discipulos nequaquam par hos sui Me, nec Parochorum praedecessores; imo nec in eis adumbratos suisse parochos; et dum in monumentis traditionis exhibentur 72 tanquam figura presbyterorum, id intelligendum esse, et de laeto Olim intellectum fuisse, de presbyteris quatenus presbyteris, non quatenus paroeliis : invicte praetereaeon firmari hanc textus evangelici interpretationem ex facto, supra etiam a nobis probato, quod scilicet prioribus Ecelesiae saeculis nulli bi parochi exstiterint, et in ei vitatibus per decem saecula fuerint desiderati; quibus prosecto tamdiu Ecclesia non caruisset, siquidem fuissent a Christo ipso cum 72 discipulis instituli. Unde tantopere proclamata evangelica illa parochorum bulla, idest, praelatus Sancti Lucae textus, noverbo quidem paroelios attingit aut respicit. Alia autem, quae

e sacris scripturis a nonnullis parochistis adducuntur, extra quaestionem adeo palam Sunt, ut confutationem non me

reantur.

2' Neque valent parochistarum argumenta ex traditione, seu ex antiquitatis monumentis deprompta. Εjusmodi enim argumenta ad duplicem classem referri possunt : l' quibus probare tentant viguisse olim persuasionem de parochis a Christo institutiis per ipsammet 72 discipulorum instituti nem; 2' quibus demonstrari posse exi Stimant, parochos Sem per ab Ecclesiae exordiis exstitisse. Porro salsum est ullo anti-

120쪽

HO TRACTATUS DR PAROCHO.

quo documento exprimi persuasionem de par his simul eum septuaginta duobus a Christo institutis. Exprimunt dumtaxat Geumenta haec, suisse 72 discipulos secundi sacerdotii seu presbyterorum typum. Quod autem in iis textibus vox presbyteri idem sonet ac parochi, assirmant quidem parochistae. sed gratis et salso, ut supra Satis probavimus. Item documenta quibus probatum volunt, exstitisse a primis Ecclesiae ex diis parochos, minime id probant; quia intelligi possunt, et de facto ab cruditis tutelliguntur, alia quidem de Episcopis, alia de presbyteris; nec ulla est vox quae parochos proprie dictos arguat. Econtra eruditi cum Mario Lupo invictis monumentis probant, initio nullos exstitisse parochos, et anno 1000 reccutiores eos fuisse in civitatibus. Insuper etiamsi constaret, secundo aut etiam primo saeculo exstitisse parochos, concludi inde rigor e non posset eos institutioue divina exortos; cum ab iuitis ex jure mere occlesiastico induci potuerint, sicut revera ex lege ecclesiastica postea constituti reperiuntur. Factum autem a paroeliistis perpetuo reeantatum, non solitum olim fuisse presbyteros Ordinare, nisi

alicui titulo seu alicui Ecclesiae assi xos, nihil eos juvat. Nuineathedralis Ecclesiae presbyteri et diaconi, id est, canonici, nonnisi ad titulum episcopalis Ecclesiae, et uidem Ecclesiae addicendi ordinabantur, et tamen nequaquam erant parochi. Unde eoncludere parochum eum fuisse, qui legitur presb3ter ordinatus et alicui titulo seu Ecclesiae assixus, ineptissima adigumentatio eri.

3' Nec argui potest divina, id est juris naturalis, institutio

parochorum, ex ipsa parochialis ossicii essentia, seu ex eo quod parochi sint in Ecclesia necessarii. Nam necesse quidem est ut in Ecclesia exerceatur spiritualis animarum cura : sed haec cura exerceri potest, quin ullus constituatur parochus;

per Episcopos nempe ipsos, et per meros vicarios ab ipsis deputatos. Et ita de laeto se res habuit prioribus Ecclesiae temporibus; imo in civitatibus ad undecimum usque saeculum disciplina haec perseveravit, ut cruditis jam comportum eSt.

SEARCH

MENU NAVIGATION