Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

PARS PRIMA. 13lsinus in serie documentorum, quibus Probare nititur, excommunicandi potestatem aliquando penes parochos stetisse. Asti hi agitur de Praelato, etiam Episcopis superiore; de Cardinali nempe tituli sancti Laurentii in Damaso : porro Cardinales in suis titulis ordinariam fori externi jurisdictionem ab antiquo habuisse, imo ipsis de iunctis capitula cis in hac jurisdictione successisse, omnibus notum est. Quid vero id probat quoad par hos 2 Permissa etiam pro nunc opinione Thoma sint, Bomanos Cardinales Veros fuisse suorum titulorum paroechos, quomodo non vidit aliud esse quod possunt tanquam Praelati et Cardinales, et aliud quod eis liceret si sorent simplices parochi Sint in exemplum dioeceses Hispaniae in quibus unicus erat totius dioecesis parochus, nempe Episcopus : quis non derideret hunc ratiocinandi modum : Toletanus Archiepiseopus erat simul par hus; atqui praesul ille ordines saeros conferebat; ergo parochi aliquando feteras ordinationes peragere

potuerunt. Porro non minus alogice procedit Thomassinus, dum excommunicandi potestate praeditum memorat Cardinalem sancti Laurentii, ut probet eamdem potestatem aliquando stetisse penes parochos. En dictae decretalis textum : His quin

pro Melesia saneti Laurentii in Damaso eae parte una, et capellis sibi subjectis eae altera, super Scrutinio aliisque articulis fuere proposita diligenter auditis, sententiando decrevimus ut earumdem

eapellarum presbyteri et elerici, cardinali qui nune est in ipsa Melesia, et qui fuerint per tempora, manyalem obedientiam et

reverentiam et honorificentiam omnem eaehibeantp et ad Melesium ipsam, pro scrutinis, baptismo et capitula celebrandis, conveniunt temporibus consuetis 2 correctionem ipsius Cardinalis reeipientes humiliter: et eaecommunicationis, interdicti, vel suspensionis sententias, quas tulerit in eos et metesias eorumdem, inviolabiliter. Ouando autem Melesia ipsa Cardinati v abit, evellani et eleriei memorati eidem Melesiae reverenter eahibeant omnia supra dista: eoepto quod de correctione, exeommunicatione et suspensione ipsorum, Pro bono pacis, nostrae providentis reservamus. Ego Diuitiam by Corale

142쪽

l32 TRACTATUS DE PAROCHO.

satis mirari non possum textum hujusmodi a parochistis et praesertim a Τhomassino adduci in probationem.

IV ALLEGATIO. - Excerptum concilii Lemovicensis

anni 103l. Sic nempe legere est in actis praelati concilii apud Labbe, tom. 9, pag. 902, editio Parisiensis) : Presbyteri

autem de ignotis eausis; Episcopi de notis excommunicare est, ne

Episcopi vilescat potestas. Hunc textum in gratiam parochistici systematis contorquet Thomassinus hoc modo : a Iam olima autem Lemovicense concilium anni 1031 eidem suffragabatura parochorum Potestati nempe excommunicandi ; sed ita a tamen ut eorum excommunicationes restringeret ad occultau crimina, iis quae publica sunt episcopali judicio servatis. Ida vero non aliud erat, quam ad forum tuterius et ad paeniten-α tiae tribunal parochorum jurisdictionem re ocare : preSbyu tori de ignotis causis, Episcopi de notis excommunicare egi. v Idem habet Batherius Veronensis Episcopus in opistolau synodali. Et sane ordi uario antiquoque jure poenitentia su publicas soli dispensabant Episcopi a sparte I, lib. 2,

cap. 26, n. 6 . Faveat lector attente Perpendere Thomassini verba. Quid amrmat s3 nodus Lemovicensis Iurisdictionem presbyterorum restringi ad forum conscientiae; id enim signisse arthis verbis, Presbyteri de ignotis eausis, ipse Thomassinus cxpresse fatetur. Si ergo dicta synodus docet presb3teros non habere uisi sori interni jurisdictionem, et Potestatem excommunicandi ad Episcopos pertinere, quo melitis acumine pedispexit ThomasSinus synodum hac ipsa declaratione susIragari parochorum potestati excommunicationes fulminandi 8 Aliis verbis, si concilium declarat presbJteros non habere potestatem excommunicandi, quomodo patrocinatur opinioni quae hanc potestatem eis tribuit 3 Ast videte Thomassini ingeniosam subtilitatem : non dicit synodum declarasse restrictam ad forum internum presbyteri jurisdictionem, sed revocasse; quo verbo, prudenter interjecto, insinuat antea sori etiam externi jurisdictionem penes parochos Stetisse. Λt, quaeso, quodnam

143쪽

in tota hac synodo vectulum reperitur, indicans tunc immutatam hoc modo fuisse disciplinam, et a presbyteris sublatam externi fori jurisdictionem 7 Non abstulit tunc synodus a preMbyteris excommunicandi potestatem, sed simpliciter deci ravit eam ad presbyteros non pertinere; nec contrarium insinuare debuit Thomassinus, nullis adjectis probationibus. cur autem presbyteris ejusmodi potestatem Ecclesia nunquam commiserit, sed Voluerit Praelatis propriam, aperit synodus his verbis, a Thomastino praetermissis, ne Episcopi vilescat potestas. Gravissima sane ratio; quia revera in nihilum abiret episcopalis regiminis auctoritas, si utramque jurisdictionem parochorum quisque in sua parochia, ut Volunt presbyteriani possideret. Praeterea, non ex iis erat Thomassinus qui presbyteri et parochi vocabula pro synonymis in antiquitatis promptuario stolide accipiant. Quomodo ergo non advertit, in citato textu non agi de presbyteris parochialibus, qua voce tunc designabantur curati, sed indiseriminatim de presbyteris p Τextus ergo ille aperte probat thesim oppositam, potestatem scilicet excommunicandi ad presbyteros non pertinuisse, sed Episcopis fuisse propriam. ALLEGATIO. - Ratherii Veronensis Episcopi synodica :m oecultis peccatis poenitentiam vos dare posse scitote; de publi- eis ad nos referendum agnoscite i). Inscribitur autem illa opistola : Ratherii Veronensis Episeopi synodica, ad presbyteros et

ordines creteros forinsecus, id est, per universam disperaim e strututos. Ad citatum textum provocat Thomassinus Ioco supra transcripto , ut videamus potestatem excommunicandi olim ad parochos pertinuisse. Ego Vero provoco tanquam ad documentum contrariam doctrinam attestans. Iudex sit lector :ndeo enim apertus est textus, ut supervacancum videatur illi excutiendo immorari. Ι' ALLEGATIO. - Epistola Alexandri ΙΙΙ, in qua resertur quomodo presbyter de Burgo saneti Remigii excommunicationem

l) Apud Labbe. lonio s. pagina ultima, editionis Parisiensis l6 l.

144쪽

quamdam fulmi verit. De quo sic Thomam us : a Ea ouima excommunicandi potestate) utebantur par hi) in Gallia,u ut liquidum sit ex epistola Alexandri III, cui ansam praebuita excommunicatio inconsiderate et temere intorta a parocho et suburbani Remensis in studentes, qui ipsum pia libertate et objurgaverant, nefarie et non sine scandalo lascivientem :α Absque conscientia Remensis archiepiseopi et ospicialium suorum,

et in ipsos non citatos nec confessos, Geommunicationis sententiam

a promulgavit, quam idem Archiepiscopus fecit, prout debuit, reta Minari. n Τhomamin , parte i, lib. 2, cap. 26. v. s.

Ex illa epistola quam per extensum vide apud Labbe, tomo l0, pag. l283 minime liquidum sit parochos olim in Gallia potestatem excommunicandi habuisse; quod sic probatur :l' liquidum non est illum presbJterum, a quo excommunicatio promulgata est in scholares Burgi Bemensis, qui eum Oh-jurgavoraui, fuisse parochum. Nullibi enim in hoc documento vocatur presbyter parochiatis, sed dumtaxat presbyter de Burgo saneti Remigii. Imo in quaestionem vocabimus donec probetur au ullus tunc temporis in civitate Bemensi et in ipsius Burgo exstiterit parochus, licet ea aetate saeculo nempe duO- decimo, coeperint in aliquibus civitatibus parochi constitui. Nec impossibile dicatur eum non suisse parochum; quia bene po sibile fuit eum fuisse, verbi gratia, capellanum alicujus oratorii in Burgo coiistituti, cujusmodi capellani ea aetate exstabant plurimi. 2' Supposito praeterea eum reVera fuisse parochum. probandum esset ex jure dumtaxat parochiali, et non ex jure sibi ex alio titulo pertiueute, dictam excommunicationem fuisse ab ipso alte utatam. Si enim fuerit simul vicarius sora neus, si alicujus collegiatae praelatus, jurisdictionem sori ex- turni habere potuit, licet ea quatenus parochus caruimet. 3' Iu Alexandri III epistola non dicitur praefatum presbyterum eineommunisasse, Sed excommunicationem promulgasse,

quod valde diversum est. Ex jure enim tunc passim Vigente quidam erant determinati casus, in quibus incurri excommunicationem decreverant coueilia provincialia I et presbyteris

145쪽

PARS PRIMA.

parochialibus commissio data fuerat excommunicationem publieandi in eos, qui praedictorum casuum rei evasissent. Quod aperte innuit sanctus Thomas qui hujus temporis disciplinam. utpote fere synchronus, bene noscere debuit , cum doeet. ad presbyteros parochiales non pertinere excommunicandi potestatem, nisi ea commissione, Mel in eertis casibus, sicut in furto, etc. Suppl. 3 partis, q. 22, art. l . dam Vero si presbyter Burgi Remensis animadverterit in scholares, praetendendo eos in aliquem ex praedictis casibus incidisse, et ex praedicta commissione a lege iacta exeommunicationis sententiam promulgaverit, non dici potest proprie dictam excommunicandi lacultatem sibi usurpassu ; nec ex ipsius agendi ratione concludi potest eam praerogativam penes parochos Stotilaw.

Atque hanc interpretationem non parum juvat caput 28 Constitutionum ut voeanturi apostolicarum, ubi dicitur presbyterum non posse quemquam deponere, et dein subjungitur :

eommunicat autem eos quos habet infra se, si hujusmodi poena teneantur. . .: Haemus eammmunicat hypodiaconum, Detorem et

eantorem. Vide eitatum apud Nardi, tom. I, pag. 105. N tentur haec verba si hujusmodi poena teneantur : id est, excommunicat, si sint jam excommunieati, seu excommunicationem exequitur. 4' Tandem absolute dici posset, eas voces Deit relaxari, idem sonare ac nullam declaravit, eo sensu nempe quod sibi insane usurpasset potestatem, quae nullo modo ad eum pertineret; quod insinuant illae voces absque conscientia Arcti piseopi et ollisialium suorum; quasi diceretur non aecepta commissionis et potestate : si enim proprio jure potuisset excommunicare, non adeo videretur objurgandus, quod assensum Praesulis et ossicialium ejus in antecessum non obtinuisset. Quod autem addit Pontifex non eitatos non eonfessos, ideo tam tum appositum fuisset, ut magis ac magis irregularitas ipsius

tentaminis pateret. Haec perpendat lector, et ipsius judicio sit, an ex illa epistola liquidum fiat, ut asserit Thomassinus, excommunieandi potestate olim in Gallia donatos fuisse pa

146쪽

VII ALLEGATIO. - α Nec dubitasse videtur Nemausensis

a synodus anni 1264, quin parochus et subsidiarii ejus presu hyteri aditu ecclesiae interdicere possint, nec petita Episcinu pi licentia : Ouia disimus, quod sacerdotes et rectores reclesiau mum possunt proferre sententiam interdicti, attendant, quod re sive mandato nostro, sive authoritate propria sententiam inter-u disti proberre voluerint, ipsam in scriptis proferant in huneu modum : cum ego rector vel capellanus talis ecclesiae, etc. v Ita

Thomassinus sparte l,l. 2, c. 26, n. 6, tom. i, pag. 307, editio Parisiensis i 688 . Cur Nemausensis synodus non dubitavit quin parochi possent interdicti poenam decernere absque speciali commissione ab Episcopo accepta Qui Τhomassinum tantum legerit, respondebit : quia profecto putavit id ad jusparochiale pertiuere. Toto coelo errabit. Ideo nempe non du-hitat illa synodus de potestate rectorum et capellanoruIu interdicendi absque speciali commissione Episcopi, quia in eo ipso decreto et lineis praecedentibus ipsis dabat Veneralem ad id commissionem. En verba decreti : Ouia periculosum est,maaime pro latis et Ecclesiarum raetoribus, in subditos majoris excommunicationis sententiam promulgare e prohibemus ne aliquis prior, seu rector, capellanus alicujus ecclesiae Nemausensis dioeeesis, aliquem majori eaecommunicatione pro sum at generaliter vel speetaliter eoommunicare, etiamsi alicui per litteras nostras mam demus quod aliquem per censuram ecclesiastieam coerctat: quia tale mandatum eum ipsum aliquando facimusὶ, eatendi volumus tantummodo ad sententiam interdicti: quam sententiam interdicti re-etores et sacerdotes ecclesiarum parochialium curam animarum habentes proferre poterunt auctoritate sua, justa de causa, cum viderint eaepedire apud Labbe, t. ii, pag. 1224 . His ultimus verbis sit saeuitas generalis parochis interdicendi auctoritate sua id est ut patet ex contextu) absque speciali commissione Episcopi pro siugulis casibus, ct vi commissionis generaliis quam Episcopus hoc ipso decreto eis confert. Et ideo postea idem

Episcopus dicit : Sive auctoritate propria, sive mandato nostro sententiam interdicti proferre voluerint. Ergo agnovit quidem Diuitiam by Cooste

147쪽

PARS PRIMA.

Nemausensis synodus posse par hos interdicti poenam pronuntiare, sed ex commissione ipsis per decretum synodale collata ; non vero ex ullo jure, parochiali ossicio inhaerente, aut ex aliqua lege universali Ecclesiae, quae praerogativam illam parochorum muneri permanenter et independenter a singulis Episcopis alligaverit. Ex eo quod hodie, verbi gratia, unus aut alter Episeopus similem interdicendi facultatem omnibus suis presbyteris et diaconibus tribueret, quis sanus concludat, ex jure divino vel ex jure ecclesiastico, presbyterati et diaconali caraeteri facultatem hanc esse alligatam

VIII ALLEGATio. - a Synodus Excestrensis anni 1287 a concessit id juris, non parochis tantum, sed et eorum via cariis omnibus, ut non interdicere tantum, Sed et excomu municatione innodare possent eos omnes, qui interciperentu vel decimas, vel oblationes, vel ea demum omnia quorum a penes Ecclesiam erat legitima et notorie praescripta possessio:

a Lirabit ecclesiarum rectoribus, vicariis et parocharium capela lanis, pro mortuariis, decimis. . ., trina tamen monitione prae a missa, nominatim suspendere et excommunicare detentores. n

Thomassinus. Part. l, l. 2, c. 26, n. 6 ad finem.) Ea verha synodi Exoniensis Εxcestrensem eam vocat Diomassinus , quae reperiuntur capite 44 actorum ejusdem synodi Milia Angliae, tom. 2, pag. i54, edit. Londini 1737ὶ, non tantum par hos respiciunt, latente ipso Τhomastino, Sed caeteros

etiam Sacerdotes non parochos; ergo non magis probarent parochorum quam caeterorum clericorum excommunicandi

potestatem. At praeterea hic applicandum venit, quod supra adnotavimus, id moris suisse ut concilia provincialia certos quosdam casus determinarent, pro quibus possent parochi aut alii sacerdotes excommunicationem promulgare. Unde jam quasi a jure lata erat censura, et praedictis fiebat tantum s cultas legem in particulari applicandi. Id autem proprie dictam potestatem excommunicandi non arguere in parochis, cenSuram hoc modo promulgantibus et applicautibus, nemo

non videt. Diuitiam by Corale

148쪽

i38 TRACTATUS DE PABOCHO.

Praeeipua recensuimus documenta quae a par histis in medium adduci solent; nec putet lector aliquod forsan adhuc supereme magni Valoris et ponderis, quod nos fugerit : illud enim non ignorasset nec praetermississet Thomassinus, qui, Iieet utriusque opinionis momenta videatur aequa Iance ponderare, diligenter tamen quidquid potuit in gratiam parochorum coim gessit, et aperte admisit eos, per aliquod saltem priscorum

saeculorum tractum, Vera excommunicandi potestate fuisse potitos. Nec caeteroquin aliud nobis occurrit notatu dignum a Iuveni no, Van-Espenio et hujusmodi aliis auctoribus objectum. Unde si e concludere liceat : dum parochistae sidenter asserunt, penes curatos olim fuisse excommunicandi potestatem, idque extra omne dubium fieri ex monumentis ecclesiasticis, pro salsa omnino habenda est eortam perpetuo re-

eurrens assimatio.

Falsum est exeommunicandi potestatem ad paroehos pertinere.

Ea enim potestas paroeliis competeret, vel ex jure divino. vel ex jure ecclesiastico : atqui neutrum dici potest. I. Non possunt parochi hanc praerogativam sibi ex jure divino vindicare. Duplici enim dumtaxat sensu contendi posset praedictam potestatem parochis o juris divini sonte derivasse :vel nempe quia eam Christus ipse par hiali muneri alligasset; vel quia, licet nihil hae de re statuerit Christus Dominus, off-cium tamen parochi talis conditionis esset, quae postularet ex jure naturali quod et ipsum divinum est sibi annecti excommunicandi potestatem. Porro utraque hypothesis prorsus est rejicienda. Et quidem a Christo ipso non potuit parochis conferri praelata facultas, si Christus ne ipsos etiam parochos instituit; prius est enim a Christo institui par hos, quam eos institui cum talibus praerogativis, ut patet: in superiori autem sectione probatum fuit parochorum institutionem minime ad

149쪽

PARS PRIMA.

Christum Dominum esse referendam; immo nec ab Ecclesia institutos fuisse parochos prioribus saeculis, sed tantum M culo quarto per pagos, et saeculo dumtaxat undecimo in civitatibus episcopalibus : ergo absurde diceretur a Christo immediate parochis collata excommunicandi potestas. Praeterea non potest unquam accidere, ut Ecclesia jus divinum, a Christo immediate institutum, neget aut immutet; alioquin enim actum esset do infallibilitatis praerogativa, quo divinitus posito fundamento tota Ecclesiae solidatur auctoritas : Εcelegia vero, hodierna saltem prati sua, nullam agnoscit parochorum excommunicandi potestatem : si ergo illa potestas fuisset uchristo instituente parochiali ossicio alligata, jus divinum hodie negaret Ecclesia et impugnaret; infallibilis proinde jam

non esset, quod dicere haereticum est et impium. Quod autem hodie ecclesia non agnoScat praedictam parochorum potestatem, nec negant parochistae; et inde palam fit, quod si quis

parochus suspensionis poenam in clericum aliquem parochianum suum, aut excommunicationem in aliquem laicum

vel clericum parochiae suae hodie pronuntiaret, non tantum pro nulla haberetur istiusmodi sententia sive apud Episcopum, sive apud Sedem Apostolicam, sed et nisi ex aliquo capitis morbo constaret id ab co fuisse attentatum, poenas certe ipse lueret. Ergo juris divini praefata par horum potestas dici nequit, eo sensu quod Christus ipse parochiali ossicio eam

alligaverit. Sed neque eo sensu, quod ex natura sua parochiale munus exigat, sibi talem annecti facultatem : possibile enim, et etiam utilissimum concipitur ossicium parochi, ad hoc tantum instituti, ut certo populo sacramenta ministret, eumque doctrina christiana informet; et nullum necessario Ecclesiae malum exoritur, ex eo quod parochus non simul polleat excommunicationis sententias pronuntiandi potestate. Non enim deest qui id peragat, Episcopus nempe, cui totius gubernandae dioeceseos cura commissa ost; ad quod explendum munus si opus sit, a vicario generali aliisve delegatis judicibus adjuvatur. Imo cum, tota testante traditione, ros gravissima sit Diuitiaco by Corale

150쪽

i 40 TRACTATUS DE PABOCHO.

excommunicationis spiritualem gladium exerere, nemo non videt multo prudentius episcopali judicio ejusmodi causas desiniendas reservari. Unde spectato jure naturali, non tantum non exigit parochiale ossicium, ut sibi excommunicandi potestas annectatur, Sed potius postulat fidelium utilitas. ut tali praerogativa careant parochi. Et praeterea huc redit argumentum ex hodierna Ecclesiae praxi : non enim magis potest ecclesia errare circa jus divinum naturale, quam circa ius divinum positivum; porro Ecclesia hodie non agnoscit in parochis excommunicandi potestatem; ergo ea potestas eis ex jure naturali non competit. Ergo nullo sensu ex jure divino possunt parochi excommunicandi facultatem sibi vindicare.

II. Nec possunt eam sibi tribuere ex lego ecclesiastica; quod sic multiplici modo probari potest :l ' Ex eo quod non possint probare se ab Ecclesia ea Praerogativa donatos fuisse. Nam ut quis possit legitime jus aliquod, tanquam ab ecclesiastica lege sibi concessum, vindicare, debet certa probari hujusmodi concessio. Si non constet de conee sione, illegitime hoc jure utetur, seu, quod idem est, juS illud ad ipsum non pertinet. Iam vero parochistae nullum

canouem, nullam Pontificiam legem, nullum generale decretum allegare possunt, quibus certo constet excommunicandi potestatem curatis fuisse concessam. Summo quidem labore traditionis et antiquitatis monumenta excuSserunt :ast incassum eos laborasse in superiori paragrapho demonstravimus. Inania Sunt quae in probationem expiscarunt; et verum remanet ex nulla eorum allegatione concludi poSse, prae manibus parochorum aliquando stetisse excommunicationis Spiritualem gladium. Alvero etiamsi concederemus aliquo tempore olim Viguisse morem ut parochi ordinario jure excommunicare potuerint, nihil proficiunt: nam certum est hodie, et a saeculo decimo tertio, ut fatetur Iuveni nus, potestatem illam par horum ab ecclesia non agnosci; si ergo ecclesia olim id juris parochis concessit, procul dubio retraxit. Fateri ergo Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION