Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

pARS PRIMA.

chos exstitisse. Idem dicendum do altero divi Pauli textu, atque a sortiori de duobus aliis pastorum et conseniorum denominationibus. 3' Tandem, nedum aliquo traditionis testimonio nitatur divinae parochorum institutionis opinio, tota antiquitatis

monumentorum mole contrarium evincitur, ut ex professo

demonstravit Marius Lupi; qui adducta ab adversariis documenta suSe recenset, eaque nihil probare et ad rem non esse demonstrat. Ad quem auctorem, ne rem actam agendo inutiliter immoremur, remittimus. II. Sed neque apostolicam fuisse parochorum institutionem aperte Sequitur ex eo quod, non apostolicis, Sed longe Sequentibus temporibus induci coeperint parochi, ut Supra etiam probavimus. Bemanet ergo ut reclesiasticae dumtaxat institutionis esse parochos admittatur. Ota. - Εtisi olim nonnulli doctores innocue et bona fide institutorum divinitus parochorum Systema admisere, posteaquam tamen eo errore adeo abusi sunt moderni haeretici lὶ, nullo non conatu a viris catholicis est rejiciendum et prostigandum.

92쪽

TRACTATUA DE PAROCHO.

De paroclitatus essentia et recin notione. Explorata in superiori sectiono institutionis par horum origine. subit nunc, haud minoris momenti, quaestio de parochiatus essentia. Determinandum nempe, in quo praecise consistat parochiale ossicium, seu quid essentialiter requiratur et sussciat, ut quis vere sit et dici debeat parochus. Cum autem non pauet otiam hac de re occurrant consutandi Errores, procedemus primum per viam negationis; dicendo nempe quid non sit parochus; seu a parochiatu removendo multa, quae ipsi tanquam essentialia immerito attributa sunt : tum et gonuinam ejus essentiam directe adstruemus.

Dicemus i ' cur parochismi potius vocabulo quam presbVterianismi ulamur; 2' quae fuerit parochismi genesis et propagatio; 30 quonam tendat et quibus scelum periculis sit Husmodi systema.

Cur parochismi voeabulo potiusquam pressiylerianismi utamur.

l. Presbyterianismus inde dictus est, quod presbyteros faei οι Diuitiaco by Corale

93쪽

vino ad Episcopos pertineat, quod aeque presbyteris non sit adscribendum. Quod haereseos monstrum auctorem habuit quarto saeculo Aerium. Indo autem, ut fertur, haeresiarcha ille in ejusmodi insanam prosilivit novitatem, quod ab episcopatu,

quem Summopere ambierat, rejectus sit, ex quo ad corrodendum et convellendum sibi dunegatum honoris culmen totum se convertit. Damnatum Aerii errorem non impari Zelo renovarunt Wiclesus, Ioannes Hus, Lutherus, Calvinus, et plures subsecutae protestantium sectae. Et hi quidem omnes dici possunt presbyteriani radicales seu primi gradus; utpote qui in radieo ipsa, id est, in institutione divina, omne discrimen tollunt presbyterum inter et Episcopum. 2. Ast presbyteriani o iam merito dici solent ii qui, sup riores presbyteris Episcopos, licet a porte saltem non negent. et definitionem Widentinae synodi, superioritatem hanc divina institutioni adseribentis, non impugnent. multa nihilominus indebita seeundi ordinis sacerdotio nitribuunt, potestat Pinque episcopalem in presbJteros multiplici modo ex divina pariter ordinatione restrictam erronee sustinent ; atque ila tandem jnrium presbyterialium aedisseium exstruunt, ut admisso eorum Vstemate, inermis prorsus remalleret Epise porum auctoritas, totaque ccclesiasti ei regiminis ratio subverteretur.

3. Presbyterianorum autem posterior descripta classis, non presbrteris quibuslibet sua jurium divinorum commenta attribuit ; sed iis tantum qui curam animarum exercent, idest, parochis. Parochialis scilicet muneris natura, ejusque divina quam audacter asserunt) institutione, totam suam rebellionis fabricam fundant, ex qua dehinc certissimam Episcoporum, atque ipsius etiam Sedis Apostolicae auctoritatem explodant.

Atque ideo, ad 3itandam omnem aequivocalionem, et ne frustra aerem verberantes videamur, praefatam presbJterianorum classem, quam hic profligandam suscipimus par chismi nomine maluimus designatam. Dum ergo parochistas Diuitiam by Corale

94쪽

TRACTATUA DE PAROCHO.

impugnabimus, noverit lector eos alliugi prest terianos, qui priscis Aerii discipulis multo periculosiores, recentioribus temporibus tot regiones, tot bibliothecas, tot cathedras, tot

incautorum etiam callioli eorum mentes, Ab Stematis sui peste foedarunt; quorumque innumera scripta hodierno etiam clero non parum veneni infundunt.

Parochismi genesis et propagatio.

Exarsit Parisiis saeculo decimo tertio insensissimum in regulares odium, in Franciscanam praesertim et Domiti icariam familiam; e quibus cum non pauci Sanctitatiis aeque ac doctrinae splendore emicarent viri, eos haud pacifico aspiciebant oeulo Meculares univorSitatis doctores. Hi ergo, ut invidiam religiosiis ordinibus concitarent, usurpata a regularibus parochorum jura dictitare coeperunt. Responderi a regularibus, nihil a solactitatum in audiendis consessionibus aliusque sacri ministerii ob undis sunctionibus, nisi accepta, Sive ab Episcopiis, Sivea Sede otium Apostolica, potuStatu et missione. Ut ergo staret intentatum crimen, Sustineri debuit non posse talia regularibus ab Episcopo, aut etiam a Papa concedi, in detrimentum parochialis juris. Qua crescente procella, salsam novatorum doctrinam ea professo consulavit Sanctus I homas tribus Opusculis, quae Si qui S legat, facile compertum habebit, quam erroneae doctriuae exstiterint primi harum turbarum Oxcita

in opuseulo XVI contra impugnantes relisionem, cap. 4 iaior alios istius modi errores, sequentes memorai doctor Angelieus: a L llerius autem nituntur. ostendere quod nec ex eommissione Episeoporum pristitieare possunt iregulares) . aut consessiones audire. Dicunt enim. quod illud quod dui aliquis, iam non. hahet. si ergo Episeopi eouimittuni euras plebium paroehialibus Meerdotibus 4 ad eos jam non pertinet eura ipsorum: et ita ex auetoritate eorum non possum. aliqui praedieare plebibus, aut consessiones audire, nisi voeati a saeerdote paro-

95쪽

Eos tamen errores nullus adhuc publice et solemniter propugnaverat, ante Guillium um a Sancto-Λmore. Is, unus e primis sorbonicae domus incolis, sibi provinciam assumpsit parochos extollendi; atque eo usque processit, ut aperto inter alia erronea sustinuerit, eos solos intellectos fuisse n concilio Latera non Si sub nomine proprii sacerdotis, cui jubetur quisque fidelium semel in anno consteri peccata, excluso etiam Episcopo et Papa. Qui malesanae mentis sorhonista ab Alexandro IV damnatus cst anno l255. Ast, damnatum licet, erroris semen sibi cxolvendum suscepit alter sorbonicus doctor, Joannes de Poliaco. Docuit iste fideles, apud regulares con- lassos et absolutos, teneri nihilominus in paseliale peccata sua iterum suo quisque parocho consteri; addens ne Deum quidem posse a tali obligatione dispensare : quae deliramenta damnavit Ioannes XXII extra agantu reticis, cap. li). Efformato parochismi fluvio nova post modum incrementa accessere. Ricardus de Armacutio, qui Begulares in Λnglia perseeulione exagitabat, quique haeretico Vicioso aperie lavebat, parochismi machinam iterum aptavit et roborare tentavit, circa annum 1350, duobus editis libris, qui inscribuntur

Defensio curatorum adrersus mendicantes, et de Audientia conse

sionum. Cujus damualos articulos videre est in constitutione Reynans in coelis Alexandri V, anni 1409.

et Praelati errores ait Nardi, tona. 1, pag. 356ὶ ub iucunRu bulis su cati sorte interiissent, nisi eo ipso tempore. quo. ehiali ... Episeopi non habent so ulterius introivitiero de plebilius quas Meera dotibus eommiserunt. Item : Sieui Episcopus subditur Arehiepiseopo. ita Meer-- dotes subduntur Episeopis. sed Archiepiscopi non possunt se intromittere dea illis qui sui untur Episeopis, nisi sorte propter negligentiam Episcoporum. ergo nee Episeopi possunt aliquid in plebibus subjectis saeerdotibus parochialthiis . absque illorum consensu, nisi propter illorum negligentiam. vel desecium. Itema presbrieri parothiales sunt sponsi eeelesiarum sibi commissarum. . . Ordo reli. giosorum qui praedicant, et non sunt Episcopi qui sunt suecessores Apostolorum).. vel presb3leri parochiales laui suui su essores septuagivia duorum discipulorum ,

. debent extirpari. .

96쪽

TRACTATLS DE PAROCHO.

a uexander V sentcntia apostolica illos profligabat, repertumu fuisset sanaticum et transversum caput, Ge ou nempe, quia primus divinam parochorum institutionem frenetico i) in meu dium adduxit, corumque a 72 discipulis derivationem; qu, si que cos et Prielatos, ct tum diguitatis tum honoris hiera a chas assirmavit; eisque votum in conciliis asseruit; necnonu attributiones immediate a Christo acceptas, vi scilicet ipso-u rum status et juris ordinarii ipsi S competentes, cum ipSau etiam potestate purgandi illuminandi et persiciendi. Insciusu antiquitatis Gerson, atque in ca eruditionis provincia proru Sus hospes, ut ex ipsius operibus plenissime patet. Ast Sor-u bonae cancessarium agebat, caueris sorbonicis facile doctior: u hinc Sorbonam pro arbitrio vertebat; ita ut V uJmae resu Sorbona et Gergou. Cujus aberrationes, ab insenso ipsius inu Summos Pontifices animo nou immerito forsan repetendaeu videantur. DPerpetuo dehinc iisdem erroribus Sorbona personuit. In eum nempe tramitem a Gersone inducta, jurans iu vcrba magistri, fidenter procedebat. Damnatum ab ea tanquam e

roneum, potestatem jurisdictionis curatorum non esse immediate

a Christo quantum ad institutionem primarium, vide apud Iuvenilium ide Sacramentis, dissert. 9, quaest. 3, art. 3ὶ. Bationem autem addit facultas : id uempe contrarium eMe decretis sacrae facultatis e id est, damnabat, quia damnaverat. Sed ad Seriem auctorum qui in propugnando parochismo sibi succe

serunt redeamuS.

Extollendorum parochorum Zelo omicuit Iacobus Almuinus Senonensis, qui electus a Ludovico XII, et pecunia ad id accepta, contra Iulium ΙΙ Papam calamum exacuit. Obiit anno l535. Εjus vero scripta a Sede Apostolica condemnata sunt. Vehementer etiam parochismum propugnavit Ioannes Major, doctor et ipse sorbonicvS.

lj l, est non meus, sed Nardi, quem in latiuuiu vertis, Si Flu, : an Plus ΒΗiuo asper, aliorum judicium sit.

97쪽

Orto vero jansenismo, in immensum exereVerunt patriminrum parochismi copiae. Pro Vero jansenismi parente merito habetur Ioannes Duvemur, abbas de SainbCrran; utpote qui Cornelio dansenio, Iprensi Episcopo a quo secta nomen traxit , errores suos iu fuderat. Praeter alia heterodoxe dicta, quibus scatet damnatum ipsius opus, sub pseudonomine Petri Aurelii editum, doeci pagina 226) parochos in suis parcelliis esse minores Episeopos. Edidit etiam anuo 1632 dissertationem de Iuribus curatorum, ad propugnandam magisque dissundendam parochismi doctrinam. Ipsi successit totum jangenisticum agmen, e critas ossicinis innumeri pullularunt libri, parochismi erroribus insceli. Ex his notatu dignum videtur opus, sub pseudono no Filalete, decimo Septimo Saeculo, editum; cujus auctor, ex titulo praecipue maioris, parochis attribulo, totum presbyterianismi venenum, non absque vi quadam logica, educit. Viderat nempe hujus libri subdolus scriptor quantum posset in gratiam presbyteriani systematis emolumenti colligi ex hoc Pastoris titulo rigorose intellecto, qui jam tunc coeperat totis buccis nullo fere orthodoxorum reclamante) Parochis attribui. At caeteris presbyteriana audacia aulceolluit Edmondus Richer, doctor Sorbonicus et Sorbonae syndicus, cujus omnibus notum Arstema in hunc scopum vergit, ut totum ecclesia- Sticum regimon Penes parochos reponat; ita ut ejus doctrina sic resumi possit : nihil posse Sedem Apostolicam in dioecesibus absque consensu Episcoporum; nihil vicissim posse Episcopum in parce iis nisi consentientibus parochis. Inter innumeros Bi-cherii sequaces strenue parochismi partes defendit Iacobus Boileau, o familia item sorbonica, quam jansenismus inva

serat.

Novo incremento parochismi systema ditavit haereticus Sal-mmius, parochos asserendo chorepiscoporum SuccessoreS. Parochis votum deliberativum in ecclesiae regimine asseruit Simon Vigor, ardens richerista, qui primas partes egit in congressu vulgo dicto Projet de Murg-Fontaine. Diuitiam by Corale

98쪽

Pastoratum parochis confirmavit Morinus sexercitatio 16. c. 2, n. 53, asserens eos antiquitus pastores suisse vocatos, quod prorsus salsum est, ut infra probabimus. 83 stoma retexuit Juvenilius, auctoritatem allegans Gers

nis, Sorbonae, et quod vix credibile est) ctiam Petri Aurelii id ost abbatis de Satnt-Cyran. Juveni no si fidem adhibeas, parochi institutionis divinae sunt, iidem ac qui antiquitus dicti

presbyteri, praelati nempe principesque, ut Seniorum atque 72 discipulorum successores, qui olim presbJterium efformabant, in regenda dioecesi partes suas habebant, de causiis majoribus noscebant, paenitentes publicos absolvebant, tonsuram conserebant, excommunicationes fulminabant. Iuveni num

recenset jansenistarum cathalogus qui legitur in jansenistico

opere Ruines de Por Romi. Item aperte parochismo favet Van-ΕsPenius. anno natus 1646, Ultrajectensis schismatis promotor, quique in eo Schismate pertinax mortuus eSt; cujus opera suerunt apostolica auctoritate damnata. Is parochos asserit eme pratores proprie dictos, eorumque Vicarios seu capellanos vocat vice- pastores; atque inter alia mulla heterodoxa docuit, posse clericum, quem Suus Superior ecclesiasticus censura perculit, ad gubernium recurrere; cujus Si protectionem obtineat, licito perget sacrum ministerium exercere, nihil curans de censura ut superiore suo ecclesiastico. Qua regula parochis applicata, nemo non videt cos evadere ab Episcopo prorsus independentes, modo in id eonsentiat civilis potestas. Atque utinam tandem a venenata Van-Εspenii doctrina magis sedulo clerus

st) . Baehusius, in suo historieo eirea Van-Εspentum iraelatu sedito iterum assisti. I8IJ, dieit ius eanoeseum van-Espeuii in hunc seopum suisse concinnatum, ut a Jansenistis vires adderet, eoruiu errores tueretur, Sedem Apostolicam deprimeret.. jurisdietionem Episeoporum fulixerieret, immunitatem eeelesiasticam de medio a tolleret. lateamque potestatem, dejeela ecelesiastica, extolleret. Jan senisti subdit. idem Baehusius), opus illud immensis prosequutitur laudis,us : quod tamen nona est nisi plagium quoruuidam aliorum pessimorum operum, verbi gratia, eoncordia. acleerdotii eι imperii. Traue ues abus par Charies Feires. Opera Molinaei

99쪽

PARS PRIMA.

Caeterum Lovaniensem etiam academiam ad par hismum decimo octavo speculo declinasse existimat Nardi, haec diei se universitatis reserens verba lom. 1, pag. 379) : Par hus t

tius paro elae euram animarum ita Melusive ad alios omnes proprio jure sustinet, ut dum in parochia adest proprius parochus, tune Episeopus non possit diei reetor seu par hus totius dioeresis, sed solius erelesine cathedralis.

Guadagninus, parochismi in Italia gelantissimus promotor, in dedicatione operis sui, cui titulus de Antiqua paraeiarum origi , Episcopos et par hos vocat duos erelesiasti rum ordinum pastores. Et parte 2, pag. 8, de Episcopo sic habet : Pa-

. caroli. Traite d/s drous et libertes de Pegliae gallicane. ete . si quid vero

. boni habeat. id deprompsit e Thomassino . . proprios tantum anneetendo errores.. ob quos per breve speetale Clementis XI damnatus suil anno 1 04. . . Ego veroa adserti Van- penium Thomassini quidem vestigiis inhaesisse quoad ordinem et u litulos, quoad materiarum autem expositionem non ita. Nam Thomassinus quid- . quid monumentorum noverat ei rea unam quamque materiam, a primo Ecelesia . Saeculo ad sua usque tempora. in medium addueit : van-Εspenio autem soliis resu est, allato e prioribus temporihus aliquo ambiguo fragmento, uno saltu novem, . deeemve aut etiam duodeeim saecula transilire, suam salsam interpretationem sur- η tim anneetere, et ad aliud argumentum fidenter gressum sacere. Id quidem egeno ipsius promptuario tribui posset : mihi tamen uidetur ad malam ejus fidem esseu reserendum. Hae nelnpe intermedia saeeula praetermittendi methodo. dum taeentur monumenta posteriora. quihus priorum sensus genuimus illustratur, quaeque immu-

η latam uliquando ah Melesia sanetis gravibusque de musis disciplinam exhibent, . liherum sibi facit eonclusiones de unaquaque re pro libitu dedueere. a Tania taeteroquin perlinaeia Van Espen, universitatis Lovaniensis professor. η heterodoxi ei hypocrius Quosnelli prineipiis adhaesit, tanto ardore per triginis an . a nos Vir eetense ei Barlemense Mitisma propugnavit squod quidem sehisma ipso a impie suadento luit eonsummatum, ianio denique lurore in Sedem Apostolicama inseelari ausus est, ut praelata Lovaniensis universitas, litei et ipsa jam tum dana senismi lahe ex parto inlaeta, eum die et februarii 1 28 publiee eondemnaverit: a. cathedra amo erit, et a divinis suspenderit. Confugii ad Iansenistas, apud quos e sellismali adhaerens diem extremum elausit . . Nardi dei Parorat. lom. 1, p. 360. editio Penari 1829ὶ. Mihi nunquam placuit a elarissimo Benedieio xiv toties ellari Van-Espenium, non tantum per modum argumenti ad hominem, sicut adduci solent heierodoxi. sed eadem sero norina qua es teros scholae doctores eatholicos. In quo torsan aliquid humani passam esse lanii poniiseis prudentiam diei possit: cum inmutis oeeasio id esse queat minus a van-Εsi uti veneno praecavendi.

100쪽

stores poscit, doret dociores, proreat pror libra, ducibus imperas: quibus verbis dum episcopatum extollere videtur. Suos fraudulentur parochos inducit, tanquam Ecclesiae pastores, d ctores, Piraelatos et gubernatores. Idem auctor in praefatione

pag. l0 carpens Thomassivum, quod sicut oniues eruditiὶ negaverit ullos exstitisse per tria priora saecula, Sive ruri, sive in civitatibus parochos, sic exclamat : Assitur de capite ecclesiastiem doetrina omnium gravissimo; de pastorum Milicet primi et secundi ordinis constitutione, quoe ecclesiastici regiminis finis est et fundamentum. Et ibidem, pagina l5, ab ipso memorantur Episcopi et parochi tanquam duo ordines in ecclesia necessarii.

Vide Nardi, tom. 1, pag. 65.ὶ Asserit autem Guadagninus, in

divinis litteris par horum institutionem toti adseribi Trinitati; quod sic probat : Posuit Deus, utique pater, parochos doctoresp1 Cor. , 12. Designavit Dominus, utique Alius, eι alios 72; Luc., 10. Posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Melesiam Dei; Act. 20. In quo ultimo textu per vocem Episcopos audacter supponit designatos parochos editum est opus Guu-dagnini, Bresciae 1782.ὶ Accessit in parochismi defensiouem

jansenista Havere, unus ex appellantibus a bulla Unigenitus, cujus opus D pouvois legitime des pasteura du premier et du second otare proscriptum suit. Is docuit euratum esse ordinarium, proprium sacerdotum, γεtorem specialem et particularem; cui competat in populum sibi subfretum jurisdietis sive potestas regiminis immediata et proinima; vi cujus jurisdictionis ipse vicarius Christi in parochia sua ellicitur, sicut Episcopus in dioecesi, eι Papa in tota Ecclesia. Λddit autem Episcopi ordina ιiones

non obli re, si flavi Proeter parochorum assensum; neminem posse peccata sua eonflteri, etiam Episcopo aut Summo Pontinet, absque parochi licentia: cui idem ac Papce debetur obsequium; Episcopum vero non posse absque comemu parochi, aut functiones vllas meras peragere in aliqua parochia, aut ibi eonfessiones audire ..., aut cuilibet alteri hujuscemodi peragendi facultatem

facere.

Joannes Baptista Thiers, parochus et doctor Sorbonicus,

SEARCH

MENU NAVIGATION