Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

debetis parochos hodie ea praerogativa earere; nisi ad id dementiae deveneritis, ut contendatis non posse Ecclesiam quod concessit retrahere. Verum enimvero neque hoc concedimus, viguisse unquam Ecclesiae diseiplinam, quae parochos dicta potestate exornaverit. Nam non tantum id a parochistis non

probatur ut in superiori paragrapho ostendimus , sed positivis documentis singula percurrendo saecula contrarium illustrari posset. Videatur apud Nardi, tom. l, a pagina 405

dictum Augustini, excommunicationem esse quam facit epise pale judicium; et sancti Nicolai Ι, ne temere Geommunicationes fiant, ne auctoritas episeopolis vilescat, et alia hujusmodi. in Omissis autem brevitatis causa hisco documentis, id tantum urgebimus : si tertio decimo saeculo, ut dicitis, a potestate excommunicandi dejecti sint parochi, cur nulla reperiuntur hujus tantae circa disciplinam immutatiouis monumenta, nulla vestigia Cur nullas parochorum hac de re querelas, nulla ad eas compescendas Sedis Apostolicae aut conciliorum judicia indicare valutis 3 Illam parochorum exauctorationem procul dubio somniauis : potestate excommunicandi non exciderunt parochi tertio decimo saeculo, quia illam nunquam habuerunt. 2' Eam potestatem parochis non competere probatur insuper ex communi doctorum sententia. a Excommunicatio, ait a sanctus nomas, ad sorum exterius pertinet. Et ideo illi soliu possunt excommunicare qui habent iurisdictionem in foro a judiciali. Et propter hoc soli Episcopi propria auctoritate, et

u majores Praelati secundum communiorem opinionem possunt et excommunicare ; sed presbyteri parochiales nonnisi ex coma missione eis lacta, vel in certis casibus, sicut in furto et rapinast et hujusmodi, in quibus est eis a jure concessum quod excoma municare possint . . . Ad secundum dicendum, quod sacere u tes parochiales habent quidem jurisdictionem in subditos suos α quantum ad forum conscientiae, sed non quantum ad forumn judiciale: quia non possunt conveniri coram eis in causis con- et tentiosis. Et ideo excommunicare non possunt, sed absolverea in foro poenitentiali. Et quamvis sorum poenitentiale sit

152쪽

a dignius, tamen in soro judiciali major solemnitas requiritur;

a quia in eo oportet quod non solum Deo, sed etiam homini α satisfiat. n Supplementum ad 3 partem, quaest. 22, art. l.

et Approbatio nempe ad audiendas confessione est quid ju-

a risdictionis, quam non habent simplices parochi. v Barbosa, de Paroeliis, parte 2, cap. 19, n. 27. in Benedictus XIV, nullam in soro externo parochis jurisdictionem competere, voeat sententiam communiorem atque in Waaei receptam de Synodo dioeres. , lib. 5, cap. 4 . De doctoribus qui sustinent parochos non posse excommunieare sic habet Gongal eZ in caput Cum

ab ecclesiarum, tituli 31, libri primi decretalium) : a Unico sed et x alidissimo nituntur fundamento; idelicet, censuras P a ferri non posse nisi ab eo qui jurisdictionem habet in soroa exteriori, et potest cum strepitu judiciali de causis com et scere; sed parochi nullam habent jurisdictionem in foroa exteriori contentioso, sed solum in interno : igitur parochusa ut judex ordinarius non potest jure proprio sententiam pro- x ferre. η Eodem modo jurisdictionem sori externi parochis denegant Suare Z de Censuris, disput. 2, secl. 2, n. 10 . Va

sitam, quam sustinuerat quidam Mengonius in opere suo de Eminentiori dignitato par horum supra canon Dos, Florentiae 1732). Quam communem doctrinam Sequens sanctus Ligorius sic assirmat : par hus nullam habet jurisdietis nem in foro eaeterno lib. 7, n. 107ὶ. Exstant in eumdem sensum Botae Romanae decisiones quamplurimae. Nec objiciatur sanctus Thomas loco citato) adnotans a d et oribus quibusdam dici, quod etiam saeerdotes possunt excommunicare, et addens tantum, sed pr icta opinio nempe quod non possintὶ est rationabilior. Id enim non impedit quin ipse

diserto assirmaverit et docuerit, eam potestatem parochis non competere, et satis indicat suam sententiam multo communius suo tempore fuisse receptam. Diuitiam by Corale

153쪽

Item non objiciendi pauci veteres canonisue, qui textu dineretalis Cum ab eoelesiarum supra discussaeὶ decepti, parochis pariter praedictam potestatem raseruerunt. Quia pauci quidam veteres doctores non impediunt, quin aliquid postea in

sententiam communem tranMat.

Nec objiciatur Gerson et ipsum secuta sorbonica et jans nistica longa progenies, in quaestione circa paroelios. Auctores enim qui in apertos errores inciderunt, tanquam auctoritatem appellare fas non est, Pro ipsa eadem materia, in qua constat eos errasse. Remanet communem probatorum doctorum sententiam parochis excommunicandi potestatem abnuere. 3' Argumentum peremptorium ex hodierna Ecclesiae praxi. Non possunt parochi excommunicandi potestatem sibi ex jure Melesiastico vindicare , si Ecclesia eam parochorum potestatem in praxi non agnoscat: atqui neque Episcopi, neque Romanae Cardinalium congregationes, neque Sedes Apostolica ullam hujusmodi parochialem potestatem agnoscit, ut jam a nullo negari potest; ergo revera certum est, dictam praerogativam inter jura parochorum non esse annumeran dam. Ergo parochi id juris non habent hodie ex lego ecclesiastica : aliunde nec ex ullo jure divino : ergo nullo titulo eam potestatem habent aut habuerunt unquam.

, PAROCHUS NULLAM HABET FORI ExTERNI IURISDICTIONEM.

Praenotanda. - 1. Iurisdietionis fori externi voeabulo inlabligi solet potestas legitima subditos praeceptis et legibus gubem nandi, eosque puniendi, atque tribunal ad causas processu publico excutiendas et desiniendas erigendi. Opponitur juri dictioni fori interni seu poenitentialis; in quo quidem sacramentum poenitentiae per formam judieii ministratur, ita tamen

ut sententia feratur in eos qui Seipsos reos per spontaneam Disiligod by Corale

154쪽

144 TRACTATUS DE PAROCHO.

confessionem, et sub sacramentalis secreti sigillo constituunt. Quando autem ponitur absolute vox jurisdictio, intelligitur externi sori. 2. Multum adlaborarunt janseni Sue et parochistae, ut curatis aliquam vindicarent fori externi jurisdictionem, atque ita parochos in hierarchas, ut eos vocaVit Gereon, erigerent, eisque tertium gradum in ecclesiastica hierarchia assignare poment. Hinc eos esse proprie dictos pastores, et tu conciliis

fidei et disciplinae constituendae judices, penes ipsos olim

excommunicandi potestatem stetisse, nec poSse absque eorumdem consensu quidquam in parochiis Episcopum ordinare aut peragere, vehementer propugnarunt. 3. Quomodo aliqui veteres doctores parochis excommunicandi facultatem, ac proinde aliqualem fori externi jurisdictionem attribuerint, Superiori capite dictum est. His praen talis, ad thesis probationem accedimus. I. Parochi fori externi jurisdictionem non obtinent sex jure naturali. Eo sensu excogitari posset de jure naturali curatis competere fori externi jurisdictionem, quod ossicium eorum ex natura sua postularet sibi annecti ejusmodi potestatem; ita scilicet ut nocivum sit et malum conStitui parochos ea pol stato destitutos. Atqui ossicium parochi, sicut absque excommunicandi potestate, ut supra oStendimus, ita et absque omni jurisdictione externi sori bonum et utilissimum concipitur. Imo multo utilius parochos deputari lautum ad sacramentaministranda et tradendum populo sibi commisso christianae doctrinae pabulum, facile perSpicitur; caums vero externi fori melius cpiscopali curiae reservari. Praeterea, ut infra dic tur, Eccletia parochos externa jurisdictione pollere, hodierna sua praxi non agnoscit. Agnosceret autem, si ea jure naturali ipsis competeret. Ergo absone omnino ad jus naturale in hac quaestione provocaretur. Fori tantum poenitentialis jurisdictio aliquo sensu dici posset de jure naturali ossicio parochorum adnexa : cum nempe ad hunc praecise sinem in aliqua plebe

constituatur parochus, ut tum alia Sacramenta, tum praesertim Diuiti by Cooste

155쪽

poenitentiae Sacramentum ministret, repugnat sacerdotem ad id ossicii deputari, quin simul absolvendi fideles in foro conscientiae ei facultas tribuatur. Repugnat nempe aliquem deputari tanquam parochum et hac potestate non donari; atque ideo, etiamsi lex ipsa ecclesiastica jurisdictionem sori poenia tentialis ossicio parochorum non alligasset, alligata nihilomi nus esset ex sola deputatione ab Episcopo laeta; cum repugnet Episcopum velle simul et nolle aliquem sacerdot sacramenta certo fidelium coetui ministrare. Unde eo sensu

iurisdietio sori poenitentialis de jure naturali dici potest, quod

essentialiter contineatur in deputatione alicujus sacerdotis tanquam parochi; seu eo Sensu quod sit per se de essentia ossicii parochialis. Dicimus per se, quia absolute deputari potest tanquam par hus aliquis clericus nondum sacerdos, qui tunc per accidens et donec presbyteratui initietur absolvere quidem ipse poenitetites non poterit, sed per alios id fieri procurare tenebitur.

II. Paroelii fori externi jurisdictionem non habent ex jure

divino positivo. Huc redeunt probationes superiori capite adductae ad probandum, eos excommunicandi potestatem ex Christi Domini institutiono non accepisse : nam neque ullam sori externi potestatem ex Christi institutione potuerunt accipere, si Christus parochos non instituit, et eorum institutio sit mere ecclesiastica. Si enim Christus parochos nou instituit, dicendum est, nec a Christo iustitutas fuisse parochorum pridi gativas. Porro, Sectione prima, demonstravimus figmentum esse excogitatam illam a Sorbona et Gersone divinam parochorum institutionem. Praeterea si divinae institutionis foret parochorum tu foro externo jurisdictio, eam Ecclesia agnosceret ; atqui hodierna sua praxi eam Ecclesia non admittit. Adde illam a communi doctorum sententia rejici. III. Par hi jurisdictionem fori externi olim non exercuerunt. Contrarium quidem totis viribus obtrudere conati sunt parochistar et ja enisue; ast eorum argumenta excutiamus. Praecipuum et perpetuo recantatum ea, Paroelios olim ex-

156쪽

communicationes sulminasse : hoc autem assertum iu superiori paragrapho explosimus. Allegant eliam pastoris titulum. quem volunt a remotissima antiquitate parochis suisse concessum ; pastorum porro proprie cum tantum dici posse, qui gregem cum potestate regit, oves etiam invitas quo vult deducendo, easque externe Si opus sit coercendo, quae procul dubio jurisdictionem externam indicant. Bespondetur primo :in remotissima antiquitate nulli exstiterunt parochi, ut supra probatum est; ergo non potuerunt pastorum nomine Vocitari. Secundo, ut inferius Ostendemus, ea Vox per plura saecula d signandis Episeopis fuit exclusive propria: alque toto coelo emrant parochistae, qui statim in parochum occurrisse existimant, quando apud antiqua monumenta vocem pastoris reperiunt. Tertio, reeentiori quidem aevo ea vox ad pridedicatores alio que Episcopum in cura animarum juvantes extensa est; at tunc nou posse interpretari in lato quodam ct improprio Sensu, non probant nec probare possunt parochisis. Si enim in rigoroso sensu accipienda sit, quum hoc nomine designati fuerint per plura saecula Episcopi, et quidem exclusive, dbeendum erit parochos esse veros Episcopos, eo quod et ipsi hoc nbmine aliquando vocari coeperint. Item ex eo quod olim Episeopus Papar vocabulo appellatus fuerit, dicendum erit in unoquoque Episcopo agnoscendum esse Summum totius Ecclesiae Pontiscem, aut hodio in Romano Pontisce esse agnoscendam eam Solam potestatem, quae cuilibet in sua dioecesi Episcopo competit. Quis nesciat eamdem vocem posse in prinprio et rigoroso, vel in quodam lato et improprio sensu usu pari, ut hoc esse ex adjunctis discernendum Fatemur Pastoris titulum, Stricto sensu usurpatum, potestatem externi regiminis, Seu externae simul et internae jurisdictionis sonare ;at quando ad alios praeter Episcopos extenditur, negamus eam vocem esse stricto Sensu accipiendam. Iurisdictionem sori externi repetunt etiam parochistae, ex eo quod penes au-tiquum Episcopi presbyterium jurisdictio haec ordinarie iam terit, et presbyterium nihil aliud fuerit quam parochorum

157쪽

ecetus, dioecesim eum Episcopo et sub Episcopo gubernans. Quae praetonsa identitas parochorum cum antiquo preMbrterio jamdudum ab eruditis explosa, non aliud hodie probat quam erassam antiquitatis ignorantiam; atque eam supra sectione 1, cap. 7) confutavimus. Solent tandem parochistae fingere, idem sonam tu antiquis monumentis presbyterum ac paroelium; quo in antecessum veluti extra controversiam asserto, quosdam in medium adducunt textus, in quibus mentio fit de presbyteris sori externi jurisdictionem exercentibus. Quae argumentorum fabrica, ob mendax fundamentum suum, inaniter exstruitur. Falsum nempe pro parochis habendos esse eos omnes quos presbyteros appellavit antiquitas:

plurimi exstabant in episcopali presbyterio, per civitates plurimi, qui nullo modo parochi erant. Ex iis vero non negamus aliquos jurisdictionem fori externi exercuisse; atvero nou quia parochi, non quia tantum presbyteri, sed quia vel vic rii erant foranei, vel chorepiscopi, vel archipresbyteri, vel aliqua alia praelatura fungebantur, vel tandem quia membra

episcopalis presbyterii, quod cum Episcopo et sub Episcopo, ordinario jure, judicialis fori causas expediebat. Unde nulla solida ratione unquam probatum fuit externi lari jurisdictionem parochorum ossicio fuisse olim, etiam ex mera Ecclesiae institutione et concessione, alligatam. V. Parochi non possunt fori externi jurisdictionem sibi vindieare ex lege e Iesiasti ea. Nam primo, ex modo dictis, non possunt probare sibi unquam ab Eeclesia concessam fuisse eam potestatem. Secundo do jure communi eeclesiasti eo illam ipSis non competere, fuit semper apud doctores sententia communior, nunc vero communissima et Sola in praxi recepta, ut vidimus superiori capite, agendo de potestate excommuni candi. Tertio, negari non potest, eam esse praxim Romanae curiae et omnium generatim Episcoporum, ut nullam agnoscant in parochis externi fori jurisdictionem. Unde etiamsi olim lata fuisset generalis aliqua lex ecclesiastica, aut intrω ducta generalis consuetudo praefatam potestatem par horum

158쪽

ossicio annectens, ea jam pro abrogata soret certo habonda. Quod caeteroquin non negant etiam ardentiores ex presbyterianis; sed deficiente juro ecclesiastico, ad jus divinum et immediatam a Christo parochorum in praelatos et hierarchas

institutionem recurrunt.

V. Argumentum desumptum ex praxi Ecclesiae, nullam hodie agnoscentis in parochis fori externi jurisdictionem, totum evertit parochilatarum systema. Nam primo prohat jurisdictionem fori externi nunquam penes parochos suisse ex institutione divina : quod enim juris divini est, Ecclesia nunquam negat, et nunquam mutat : alioquin ipsa tanquam vera Christi Ecclesia deficeret et neganda esset. Quem Ecclesiae desectum admittere haereticum esset et impium. Secundo, idem hodiernum lactum probat praedictam praerogativam parochis

do jure ecclesiastico non competere : cum enim enm praerogativam nolit jam Ecclesia agnoscere, hoe ipso cam sublatam vult: unde si quando sorte illam ex concessione Ecclesiae habuerint parochi, jam sublata censeri debet. Τertio, Ecclesia non evertit aliquam magni momenti disciplinam ab ipsa priua constitutam, quin plurima remaneant mutationis documenta: si ergo parochi prius habuissent ex lege ecclesiasti ea fori externi jurisdictionem, multa remanerent indicia de modo et tempore quo disciplina tanti momenti sutisset immutata: porrone vestigium quidem documentorum hujusmodi indicar possunt parochistae; ergo ex eo quod Ecclesia, hodierna sua praxi, nullam agnoscat fori externi in parochis jurisdictionem, recte concluditur, eam jurisdictionem nullo tempore penes

parochos suisse. Sit ergo conclusio generalis, ad parochos nec pertinere, noe unquam pertinuisse ullam sori externi jurisdictionem. Diuitiaco by Corale

159쪽

PAROCHUS NON EST STRICTO SENSU PASTOR, ETIAM SECUNDI ORDINIS : NEC DECET HODIE EuΜ vOCARI PASTOREM, ETIAM LATO ET IΜPROPRIO SENSU.

PROPOSITIO 1'. - Voa pastor in saeris scripturis signineaι potestatem gubernandi eum jurisdietione proprie dieta et legislativa. - V i latiuae pascere correspondet in textu graeco sacrarum paginarum Vocabulum ποιμανειν, et in hebraico ran. Atqui hujusmodi locutionibus exprimi in Sacris scripturis, non lantum ossicium nutriendi gregem, sed et potestatem regendi seu gubernandi cum imperio et jurisdictione externa atque legislativa, tanquam certum tradunt doctores et interpretes catholici. De quo sic Cornelius a Lapide in versiculum 15 capitis 2 i sancti Joanni : u Pascere in scripturis significatu regere : et principes Vocantur pastores, quia si recte subdiu tos suos regere velint, debent sacere id quod saciunt pasto-u res, dum suas Oves pascunt. Unde psalmo 22, versiculo l, u ubi noster si) vertit, Dominus regit me, hebraice est, ri ou 'ν , id est, Dominus est pastor meus, sive pascit me. Sic κ David ex pastore ovium lactus est a Deo rex hominum, pa-u seere id est regere) Iacob populum suum, et Israel haereditatem et suam psalm. 77. Tl . Sic SJrus Vocatur pastor, id est, prina ceps et rex a Deo constitutus, Isaiae 44. 28 : Qui dino Cyro, u pastor meus es. Et psalmo 2. 9 : Reges eos in virga ferrea, heu braico id est, pasees eos. Et passim alibi hebraicum K nτ' , graecum ποι luti νω, ct latinum pasco, significat regere.

κ ut videre est Michaeae, 5.2 ; Matthaei, 2. 6; actorum, 20. 28, is Apocalypsis, 2. 7, 12. 5, et i 9. l5. Sic Homerus Agame

l) Idest valgata interpretatio.

160쪽

l 50 TRACTATUA DE PAROCHO. a mnonem regem Graecorum vocat ποiμενα λαων, id est, past et rem populorum . nu Ex hoc ergo loco nempe ex verbis a Christo ad Petrum

si directis, pasce agnos, pasee Ove' patet Sanctum Petrum etu ejus successorem Romanum Pontificem esse caput et priu-u cipem Ecclesiae, omnesque fideles, etiam Episcopos, pa-

. triarchas et Apostolos illi subjici, et ab eo pasci regique a debere. Id primo colligitur ex eo quod Christus hic solum

a Petrum interrogat. . . Secundo id patet ex verbo pasce, idu est, rege, ut dixi; ac ex Voce agnos et Oves : hac enim voce

a Christus significat omnes fideles Ecclesiae. . . Qui ergo sunt. oves Christi, hi sunt et oves Petri. Illi euim eos pascendos re et regendos committit hic Christus... Vide et Bellaminum

u hoc praecepto quod dedit Petro dicens, pasce Oves meas, hoeu ipso simul instituisse pontificatum quasi principatum ocu clesiasticum, illumque tradidisse Sancto Petro ejusque sucu cessoribus Romanis Pontificibus; ac cap. lb, per Verbum a pasce significari regimen et potestatem regendi; per ovesu significari omnes fideles, etiam Apostolos totamque Ecclea fiam ... Ex hoc loco theologi et SuareZ tract. de Dululgenu tiis) docent Petro et Pontificibus ei succedentibus a Christos datam esse potestatem dandi indulgemias. Idque probant:

a nam sub illo verbo pasce includitur omnis actus jurisdiu otionis qui ad claudendum vel aperiendum regnum coelorum a conferre Potest... Cornelius a Lapide, loco citato. a Per το pauere, Christus intellexit Praeeme et regere. . . a Pastoris est non solum ovibus pabula praebere, sed etiama eas ducere et reducere, cas tueri, et baculo castigare. u Brevi, qui pastorem agit, ovibus Praemi, easque regit. . Unde evangelista usus est hae voco, quae graeca lingua signi-u scat pascere praesidendo. v Simonet, Instu. theologiein, tom. 2, tract. 2, di Sput. 8, art. i. Ex citatis auctoribus Satis patet Ocem illam pascere in sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION