Institutiones juris canonici in varios tractatus divisae auctore D. Bouix Tractatus De Parocho ubi et de vicariis parochialibus, necnon monialium, militum et xenodochiorum cappellanis

발행: 1855년

분량: 722페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

PARS PRIMA.

Eec ., eo id. 12) : a De statu hierarchico non sunt proprie et nisi duo status, praelatorum majorum videlicet, qui Succe-a dunt Apostolis, et sunt Episcopi, Archiepiscopi, et ita sum a sum; et minorum, qui successores sunt 72 discipulorum, et a dicuntur prietati secundi ordinis, dignitatis vel honoris, qua-u les sunt curati . . . Fundatur haec sententia Mat i l8, ubi postu quam Christus dixerat, uic Ecclesire, subjunxit de quibusu loquebatur dum ait, quodcumque solveritis ... Constat autem

a quod neduin Apostolis, sed et discipulis loquebatur, juxta

et glossas doctorum in hoc loco. n - Respondetur l' nullius nuctoritatis eme Gersonum et Sorbonam, utpote qui in cra sissimos errores in hac materia abierint, ut supra ostendimus.

2' Dum ibi innuit Gerson ex institutione divina landalum hierarchiam constare Episcopis ut parochis, omnino gratuita est ejus assertio, et contraria loti traditioni, qua juxta Triden lime synodi definitionem, hic rarchiam divinitus institutam docet constare hiscopis, presbyteris et ministris : pr SbJteriS, inquam : qui sive sint parochi, sive non, ad divinam hierarchiam pertinere de sile est, ipsius Ino secundum gradum constituere. Alia autem excogita hierarchia divinitus instituta. quae jurisdictionis diceretur, et quae constaret Episcopis

et parochis, o cerebro sorbonistarum egressa est. 3' Batio a Gersone allegata, Christum nempe ad discipulos sermon m direxisse dum dixit, quodcumque solveritis, nullius momenti est, quia probandum csset per discipulos repraesentatos sui e Solos par hos, non autem totum ordinem Prest lum-rum, Sicut tota intellexit traditio. Objicies 2'. Auctoritatem sancti Thoante a Iuvenilio allegatum. Iuvenilius Scilicet. in magno opere, de Sacramentis,

dissert. 9; de ordinibus in specie, q. 3, art. 3 .sic habet :Νanctus 1 homas curatos reveretur tun uni secundi ordinis mincipes ei pra lutos Ecclesio , atque tenere eos locum 72 discipulorum Christi. Item in parvo suo opere Instit. theesu. , puri. N. disseri. T, de ordine, q. Η, lom. 7ὶ : Imrochos, quos Ius canυ-nicum et functus 1 homas vocant ima lutos minores. Dc divina m-

182쪽

TRACTATUS DE PABOCHO.

roctorum institutione legi possunt Petrus Aurelius nempe abbas de Mint-Cyran jansenismi patriarcha et varios saeuitates theologicae, Parisiensis, etc...-BeSpondetur 1' Iuvenilium esse auctorem damnatum, ac nullius proinde auctoritatis. 2' Allegando sanetum Thomam quasi admiserit curatos esse praelatos et 72 discipulorum succemores, dupliciter mentitus est Iuveninus. En textum divi Thomae a Iuvenino indicatum : Baptizare pertinet ad minores prineipes Ecclesiae, id est ad presbyteros, qui tenent locum 72 Apostolorum Christi, ut dicit glossa, Lucae 10. Addit . ad 3 pari. , quaest. 26, art. l.) Ιhi Sanctus Thomas nullatenus dicit parochos esse praelatos : en primum Iuveni nimendacium. Ibi sanctus Τhomas non dicit parochos, sed mesbyteros locum tenero 72 discipulorum : en secundum Juveni nimendacium. Imo sanctus Τhomas hoc eodem articulo. quem supra citavimus, expresse dicit : Solus Episcopus proprie νω-

latus ecclesis dicitur ... Saeerdotes qui plebibus Prisciuntur non sunt simpliciter praelati, sed quasi coadjutores.

PAROCHlALE MUNUS NEC TANQUAM DIGNITAS, NEC TANQUAM PERSONATUS FIAB DUM EST.

Dignitas est, princedentia cum jurisdictione, vel baltem cum titulo ilignitatis canonise possesso. Primitus scilicet ad constituendam dignitatem nou sussiciebat jus aliquod caeteros praecedendi, sed requirebatur insuper ossicium perpetuum, aliquam in foro externo sibi habens alligatam iurisdictionem. Et hoc sensu, id est, cum hujusmodi jurisdictione, dignitates olim erant, verbi gratia, archidiaconus et archipresbyter. Dein vero, immutata disciplina, jurisdictionem fori externi

amiserunt archipresbyter et archidiaconus, Servato tautum praecedendi jure; nihilominus dignitates remanserunt et remanent, quia fuit illis a lege ecclesiastica servatus ille titulus. Diuitiam by Cooste

183쪽

cum variis ex eo fluentibus juris consectariis. Et pariter in jus ecclesiastieum transiit, ut verae dignitates essent decanatus, primiceriatus, aliive hujusmodi tituli quamvis omni externa jurisdictione destituti), modo quatenus tales ab auctoritate ecclesiastica constituerentur, vel pro talibus ex regionali consuetudine haberentur, et in actibus publicis agnosci solerent.

Unde, ut quis dici possit dignitas, debet gerere ossicium, cui annectatur jurisdictio externa, aut saltem quod pro dignitate

habeatur, sive a lege ecclesiastica, sive ex speciali auctoritatis constitutione, sive ex publice recognita regionis consuetudine. Jam vero parochi, nec jurisdictionem sori externi habent, nee pro dignitatibus a Iege ecclesiastica agnoscuntur aut unquam agniti sunt, nee in parochiarum erectione speciali statuto hac praerogativa donantur, neque illam ex ecclesiarum consuetudine obtinuerunt. Ergo parochi nullatenus sunt dignitates in sensu juris. Expositam autem doctrinam, certam omnino facit doctorum communis sententia et tribunalium romanorum auctoritas. u Asseram, inquit Nardi tom. 1, pag. 401ὶ, cum canonistis, a cum sacra Bota, cum theologis par hos nullam habere di μα tatem. n Idem tenet Sancheg : α ossicium parochi, ait, nec

η est praelatio, nec dignitas. v Apud Nardi, loco citato.) Imo laudatus Sancheet disserendo de voto quod emittunt Iesultae de non ambiendis dignitatibus et praelationibus, concludit contra hujusmodi votum nou fore, si Iesultae optarent et procurarent Sese constitui parochos; eo quod nec prauatura nec digni tas, sed simplex ossicium sit parochiale munus; unde et in Indiis praedicti religiosi parochias habuerunt. Plebanum dignitatem non habere docet Barbosa inlicio et potestate par hi,

pari. i, c. l, n. 7 et 8 . Idem sic concludit Macri in suo mer Maeleo, ad Vocem Cura tua : Ea quo patet, nomen esse os ii, non dignitatis. Consonat doctrina Pignatelli: a Cum plebanus, ait, a nuncupetur ossicium, non autem dignitas; π pro quo allegat caput guod Dei timorem, de Statu monach. , et varios canonistas. Diuitiam by Corale

184쪽

Non tantum parochus non est dignitas, sed, attento jure communi, et abstrahendo a particularibus locorum consuetudi-uibus, ue personatus quidem est. Nam personatus est merum jus moeredendi, nullam scilicet sibi habens adjunctam fori e terni jurisdictionem. Qui nempe beneficium vel ossicium habet, cui de jure personatus adnexus est, caeteros, etiam antiquiores, praecedit in ecclesia, choro et processionibus. Sic, verbi gratia, praepositura tu sis capitulis et collegiatis ubi non est dignitas, est saltem personatus. Item quilibet cathedralis canonicus, cum vi ipsiusmet sui canonicatus praecedentiam relative ad simplices presbyteros non canonicos de juro habeat, perionatum Seu quasi,dignitatem obtinere censendus est. At vero jura nullam ejusmodi praecedentium parocho extra propriam ipsius ecclesiamὶ in caeteros attribuunt. Cum tamen ex mera loeorum consuetudine alicui ossicio accedem possit jus illud alios praecedendi, reperiri possunt parochi Dersonatus honore condecorati : et revera multis in locis quod libet beneficium curatum pro personatu haberi adnotat cum Pirrhing Leurenius sForum, benef., tom. l, q. 32, u. 3ὶ. Concludendum ergo parochiatum, per se Solum, et attenis jure communi, merum esse ossietum. et nihil aliud. Hinc est quod causae ad Sedem Apostolicam perlatae, et quarum processum eadem Sedes Apostolica vult seri in regionibus ipsis, in quibus sunt ortis, cum ex decretis Pontificiis non debeant committi nisi personis in dignitate aut personatu seu quasi dignitate existentibus, nunquam committuntur par chis ; sed vel praelatis, vel dignitatibus capitulorum, vel canonici S.

IN QUO STET PAROCINATUS ESSENTI L, ET QUOMODO RECTE DEFIMBI POSSIT PAROCHUS.

185쪽

minandam parochialus essentiam. 2' Quaenam juxta hanc normam requirantur et sussiciunt conditiones, ad ossentiam parochiatus, seu ut quis vere sit parochus. 3' Ad definitionem pamehiatus, parochi et parochiae deveniemus. II.

Undenam desumenda sit vera norma, ad dignoscendam et determinandam parothiatus essentiam.

i' Quaenam sit parochiatus essentia, id est, quaenam ementialiter requirantur ut quis vere sit parochus, deduei nequit ex jure naturali. Batio est quia parochorum institutio nullatenus ad legem naturalem pertinet. Nam eo dumtaxat sensu excogitari posset parochos esse de jure naturali, quod posita Eeelesia prout illam Christus constituit, nec Sario sequeretur exercendam esse curam animarum, et hanc curam exerceri non posse nisi adhibitis parochis; porro, etsi ex emel tiali Ecclesiae constitutione revera sequatur exercendam esse spiritualem animarum curam, nequaquam tamen sequitur eam Per paroelios esse exercendam; sed possibilo concipitur illud eum exercitium per ipsosmet Episcopos, adhibito sibi pre bTterorum tanquam vicariorum auxilio, quin ullus instituatur paroelius. Et non tantum id possibile concipitur, sed de facto ita prioribus Ecclesiae saeculis fuit actitatum, ut supra probatum est. Unde cum jus naturale nequaquam determinet necessarios esse parochos, a fortiori non determinat qualeq Se debeant, seu quaenam si ut ad constituendum parochum

necessaria.

2' Neque determinari potest ementia parochiatus ex evaim gelio, seu in jure divino positivo. Nam figmentum de par eliis a Christo ipso institutis, et de bulla parochorum in evangelio eontenta, supra explosimus; et probavimus parochos esse institutionis mere eeclesiasticae, et ad mutabilem Ecclesiae disciplinam pertinentis. Distiirco by Corale

186쪽

TRACTATUS DE PAR HO.

3' Ergo Domna ad determinandam parochiatus essentiam desumi nequit nisi ex mero jure eeclesiastico. Ius autem ecclesiasticum non tantum constat legibus scriptis, sed etiam legitima et recepta harum legum interpretatione sti forte ambiguae sint , et consuetudinibus vim juris communis obtinentibus. Ergo quid requiratur et sussciat ad essentiam parochiatus, seu ut quis Sit Vere parochus, eruendum est, tum ex Ecclesiae decretis, tum ex consuetudinibus vim juris communis habentibus, tum ex harum legum et consuetudinum interpretatione per decisiones tribunalium ecclesiasticorum,

romanarum praesertim congregatiouum, et per communem doctorum sententiam.

.ilienani eonditiones requirantur et aussiciant ad paro litatus es enitam. seu ul quia verus sit parochus.

PRAENOTANDA . - Glossa in clementinam Dudum 2, tituli T. Iibri 3, ad verbum Impendantὶ, loquendo de fratribus minoribus per dioecesos ad confessiones fidelium audiendas legitime

deputatis, adnotat eos non esse curatos ; de quo hanc rati nem asseri : Ouia nee ipsi adstrieti sunt ad eaeeeutionem vel Mercilium istorum actuum, nee Meles sunt adstricti ut in his ad eos recurrant : et sic licet eae privilegio hujus perpetuae e stitutionis De possint, non per Me sunt censendi curati. Unde juxta hanc glossam, ut quis verus sit parochu4 duplex ea requiritur conditio, nempe, ut ex obligatione ministret, et ut parochi aut ex obligatione ad eum recurrant. Porro glossa haec unanimiter a doctoribus recepta est, et instar regula evasit apud Rotam et alias Romanas Cardinalium congregationes.

Concilium Tridentinum bess. 24, cap. 13, de Ref. sic decernit : u In iis quoque civitatibus ac locis, ubi parochialesu Ecclesiae certos non habent fines, nec earum rector PTO-Diuiti do by Corale

187쪽

et prium populum quem regant , sed promiscue petentibus

et sacramenta administrant, mandat saneta synodus Episcopis, et pro tutiori animarum commimarum salute, ut distinet O po-u pulo in certas propriasque parochias, unicuique suum perii petuum peculiaremque parochum assignent, qui eas cogia a scere valeat, et a quo golo licite sacramenta suscipiant; aut et alio utiliori modo, prout loci qualitas exegerit, provideant.. Itemque in iis civitatibus ac locis, ubi nullae sunt parochiau les, quam primum fieri curent. v Ex hoc textu, nisi acces- Aissent Romanarum congregationum et doctorum interpretationes, Vix quidquam concludi posset de ementia par hiatus, seu de conditionibus requisitis, ut quis Vere sit parochus.

Nam mandat quidem sancta Vnodus, ut cuilibet par hiae distinctus assignotur populus; sed nou dicit hoe absoluto requiri ut aliqua Ecclesia vere parochialis sit : imo parochiales vocat eas quae tunc temporis nullum peculiarem et distin- tum populum habebant. Item mandat unicuique parochiae praefici perpetuum peculiaremque parochum, cum ea lege, ut ab isto solo parochiani sacramenta licite recipere valeant sed simul Episcopis liberum facit ut alio modo rem componant, si utilius ipsis videatur; ot insuper non exprimit perpetuitatem parochi, ut parochianorum ad eum recurrendi obligationem absolute requiri, ut quis verus sit parochus. Unde ad dirimendam pr sentem quaestionem textus ille Τridentinus porsu solum parum juvare videtur. Idem dicendum do initio capitis l, sessionis 23, ubi eorum describitur ossicium, quibus

animarum cura commissa est; quia ibi agitur de cura animarum Episeopis propria, ut Satis contextus indicat.

In causa Dilaniensi, 27 junii 1789 Thesauri tomo 58,

p. 137ὶ, essentialia ad parochiatum requisita sic recensentur :a Haec vero requiruntur ut Verus quis dicatur parochus: quod si potestatem nempe habeat fori poenitentialis : quod certam a suo nomine admi uistret parochiam : quodque de necessitatea ministret, ab eoque parochiani necessario recipiant sacra-

a menta. M

188쪽

i 78 TRACTATUR DE PAROCHO.

Ad quaestionem, quo nam requirantur essentialiter ut Gelasia sit

et dieatur parochialis, respondet Leumnius requiri sequentia :a Primo. ut in ea sit potestas sori paenitentialis, sive solvendiu et ligandi in foro poenitentiali. Secundo, ut haec potestasu exerceatur de necessitate, hoc est, ut non tantum rectora in ea possit administrare sacramenta circum habitantibus, eta hi illa ab eo recipere, sed et is et hi ad hoc teneantur; u cum in ista reciproca et vicissitudinaria necessitate admi-u nistrandi et recipiendi sacramenta potissimum consistat ra-u tio curati. Tertio, ut ei praepositus in illa exerceat curamu nomine suo, et non alieno. Quarto, ut solus et non cum aliisu eam administret; quod ipsum ad rationem curati requiriu tenet corradus; ita ut si eidem ecclesiae praeficiantur duo a qui confessiones audiant, baptiZent, etc., non dicantur eua rati. v Forum bene tale Leurenti, tomo i, quaestione 146.)Citatus autem auctor nullum in probationem ad dueit juris textum; sed remittit dumtaxat ad alios canonistas et ad Rotae decisiones. Barbosa pariter plurimos indicat auctores, necnon et plurea Rotae decisiones, in eamdem conVenientes doctrinam, quam summario refert hoc modo : a Ex quorum dictis, et praecipue u Botae, constat, quod Probare Volens ecclesiam esse parochiau tem debet justificare quatuor requisita : primum est potestasu fori paenitentialis, hoc est potestas ligandi atque solvendi :a secundum est certa parochia, hoe est locus cortis finibus a constitutus, in quo populus alicui ecclesiae deputatus degit:

κ tertium ut parochus curam exerceat nomine suo; quod a requisitum convenit personae, non autem ecclesiae : qua

a tum quod etiam respieit personam et non ecclesiam , quod

a sacerdos tanquam rector suo nomine singulariter, et nonu cum aliis, ad regimen parochialis ecclesiae admittatur, ut 4 declarat Bota decisione 52, partis 2, Diversorum, R nU-u mero i usque ad numerum l9ὶ; et propterea eadem Rota a considerans statum ecclesiae breviter dixit, ad ostendendum

a ecclesiam e&Se parochialem, non sum cere quod rector admi-Diuitiaco by Corale

189쪽

a nistret sacramenta, uisi etiam ostendat quod de necessitateu administret, et populus ab eodem de necessitate recipiat. n Barbosa, da Parachia, parte i, cap. l, u. 27. Expositam Leurenti et Barbosae doctrinam. eamdem sere reperies a caeteris probatis doctoribus traditam. Notaudum autem, nullibi exstare juris textum clare Exyr, mentem, in quo essentialiter consi Stat parochiale ossicium. Nullus tu toto eorpore juris oecurrit specialis titulus da Ossiriopamehi. Uude cavonistae in tradenda de parocho praecisa notiove, communi doctorum aestimatione, necnou Boue et congregationum Romanarum variis decisionibus niti solent. Nec mirum, cum parochorum institutio nonnisi paulatim inducta sit. et recentioribus dumtaxat temporibus uuiverealis evaserit. sentialem nempe larmam Suam ex Praxi et consuetudine, potiusquam ex ullis de hac re generalibus Ecclesiae doeretis sensim induit. His praevolatis sit.

PROPOSITIO P. - id essentiam par hiatus pertinet ut sit ostia erum procurandi bonum spirituale animvirum, per verbi Dei et sacramendorum ministrationem. - Probatur ex communi omnium

aestimatio . Nam i ' parochis incumbere aliquod explendum osticium, extra eoutroversiam est : ueque vocatur aut

intelligitur parochus, qui nullum habet explendum ossicium.

2' Quod autem ossicium parochi versetur circa bonum vir tuaia animarum aliquo modo procurandum. non minus indubitatum est. Imo ossicium cum animanum vocari solet; quae

locutio, etsi propriam parochialis ossicii naturam non omnino determinet scum plures existant curae animarum specie , prorsus tamen Supponit pro parocho non haberi nisi illum, cui incumbit bonum animarum, Seu quod idem est , bonum

spirituale aliquo modo curare et promovere. 3' Sed et proprium esse parochialis ossicii, ut bonum animarum curare debeat saltem per verbi Dei et sacramentorum ministrationem, est pariter unanimi omnium consensu admissum. Parochus pnim nequaquam intelligeretur, qui ex ossicio non teneretur rerbum Dei ministrare, id est, instructione religiosa et oppo Diuiti by Cooste

190쪽

tunis commonitionibus id enim hic per nerbum Dei intelligitur) parochia uos suos insormare, eorumque spirituale bonum promovere. Item qui non lenetur ex ossicio sacramenta parochianis ministrare, nequaquam parochus dicitur. Confirmari autem posset conclusio, tum ex nonnullis aliis documentis, tum praecipue ex variis Romanarum congregati innum resolutionibus, et canonistarum dictis. Ubicumque enim agitur de parochorum ossicio, vel exprimitur, vel innuitur, vel Supponitur, parochiatum esse osticium aliquod, ad euram animarum, per verbi Dei et meramentorann ministratione n Gerre

dam, institutum. A quibus adducendis documentis, cum de re nullatenus controversa agatur, abstinendum duximus. Dum vero dicimus ad parochiale ossicium essentialiter pertinerΡMerbi Dei et saeramentorum ministrationem, intactam relinquimus quaestionem infra excutiendam, an alia etiam ad idem ossietum pertineant; sed asserimus dumtaxat id saltem ad ejus essentiam requiri. Corollarium l. - Εrgo parochiatus secum infert sori poenitontialis jurisdietionem. Nam cum sit essentialiter ossietum ministrandi Sacramenta, est hoc ipso, et praecipue, ossicium ministrandi sacramentalem absolutionem; quae ministratio jurisdictionem sori interni necessario exigit. Unde constituere aliquem parochum est Simul et hoc ipso ipsi eonserre fori poenitentialis jurisdictionem : alioquin enim simul deputareturot non deputaretur ad ministranda sacramenta, seu Simul constitueretur et non constitueretur parochus. Hinc certum est

et ab omnibus admissum, parochis ex ipso eorum ossicio sori poenitentialis jurisdictionem competere. Corollarium 2. - Ergo de ossicio parochiali est aliquo modo in parochianos invigilare. Nam ad illud ossicium pertinet, Ox dictis, instructione religiosa et opportunis commonitionibus parochianos curare. Sed opportune parochianos commonere nequibit parochus, nisi eos noScat, et quo se modo gerant observet; ad quod, ut patet, aliqua requiritur vigilandi seu attendendi et inspiciendi impensa opera. Duiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION